previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum1 quos Suessae, quos Brundisi2 occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret3. quod autem praesidium erat4 salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris5 fortissimorum sui6 patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur. [5] quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare7 eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non8 ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille9 non hostis, hos10 qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites11, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis12: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. [6] nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum13 civium atque optimorum. huius14 legionis legio quarta15 imitata virtutem, duce L. Egnatuleio16, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est.


1 Romanorum om. D

2 Brundisio V

3 rei p. D

4 erat praesidium D

5 C. om. Vt

6 fortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum

7 appell. possumus D

8 nonne D

9 ille si D

10 hos om. D

11 et loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns

12 comprobastis nst

13 fidelissimorum om. V1

14 huius Martiae add. codd., del. Manutius

15 quarta iiii V

16 L. Vc: om nst Egnatio nt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: