previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut1 vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet2. A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio? [9] deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab3 senatu quod resistat Antonio. quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in4 consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta5 Italia, negat senatus, negatis vos6. quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur7, id sentiunt nec ab8 iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt9, dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecat10 animos eorum quos non bonorum donatio11, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta12 satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt13; qui, dum hic sit14 quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antoniuso di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit. [10] ita vero, Quirites, ei ut15 precamini eveniat atque huius16 amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat17! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt18, ita sunt aperte pronuntiata19 ut et illi poena et nobis libertas20 appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?


1 atque ut Vc: atqui nst

2 defenderit (bis) D

3 ab V: a D

4 in om. D

5 denegat cuncta V

6 vos, Quirites. Bücheler igitur illum D

7 locuntur Vnst

8 ab Faernus: ad V: a D

9 sicut sunt om. D

10 caecat D

11 donatio Vc: dampnatio nst

12 Pompei hasta D

13 posuerunt V (cf iii. 19)

14 hic sit Muretus: hic sic V: sit D

15 ei ut c: ut Vnst

16 atque huius V: huiusque c: quo huius nst

17 reccidat Zielinski (cf. vii. 27)

18 praedicant (-cata ct) D

19 denuntiata D

20 nobis lib. Vc: lib. nobis nst

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: