previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. frequentia vestrum1 incredibilis, Quirites2, contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert3 et spem recuperandae4. quamquam animus mihi quidem5 numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si id6 ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius. [2] nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem7 esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est. [3] laudo, laudo vos, Quirites, quod8 gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini9, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum10 memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum11 M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit12, ut exercitum invictum ex paternis13 militibus conficeret14 Antonique furorem crudelissimis consiliis15 incitatum a pernicie rei publicae averteret.


1 vestra Ernesti (cf. v. 2)

2 Quirites quam V: que c: om. ns (voc. Quirites saepe compendio scribunt e.g. Q. q_. qr. quĩ; saepe corrumpunt e.g. quam, que, quia; saepe omittunt codd.: quod in singulis locis non notabimus

3 adfert rei p. defend. D

4 recuperandae libertatis D

5 quidem mihi D

6 id om. D

7 hostem illum D

8 quod V, Cus.: cum D

9 memini D: enim V, Cus.

10 omnium saeculorum Vc: omnium singulorum ns: omnium memoria singulorum t

11 a Brundisio tum V: Brundisio D: om. Cus.

12 certe ceperit D: ceteri reperit V, Cus.

13 paternis V, Cus.: Hispanis paucis c: Hispanis nst

14 conduceret D

15 consiliis om. V, Cus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: