4.
[8]
atque ea quidem quae
dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt
nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque
militum veteranorum legionumque earum quae optimo
iudicio1 auctoritatem nostram, libertatem populi Romani,
virtutem Caesaris2 secutae sunt a cervicibus nostris est
depulsus Antonius. sed haec, ut dixi3, superiora: hoc vero
recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est
certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se
provinciam Galliam retenturum in senatus populique
Romani potestate4. O civem natum rei publicae, memorem
sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio
expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas
quam est depulso5 Antonio6 retinenda nobis.
[9]
illi regibus
parere iam a condita urbe didicerant7: nos post reges exactos
servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem
maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius8, sed
superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis
saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre
potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus
sceleratum atque impium regnare patietur9 Antonium? quid
Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius?
senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum
habente, in consilio regis versabantur barbari armati.
servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit,
neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam
conlega una ferente10 eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum
fecerat.
[10]
quis autem rex umquam fuit tam insignite
impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni
venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod
praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel
universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio,
nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla11
pendebatur aurum, numerabatur12 pecunia; una in domo
omnes quorum intererat totum imperium populi Romani
nundinabantur13. supplicia vero in civis Romanos nulla
Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos
in custodiam dederat et Brundisi ad14 ccc15 fortissimos
viros civisque optimos trucidavit.
[11]
postremo Tarquinius pro
populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus16:
Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat
tum cum a legionibus17 relictus nomen Caesaris exercitumque
pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem
vota ea18 quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore
in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius
igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et
exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto,
principe huius maxime conservandi generis et nominis.
cum autem est omnis servitus19 misera,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 optimo iud. quae D
2 C. Caesaris D
3 ut dixi haec D
4 potestatem D
5 repulso D
6 Antonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus
7 fort. didicerunt (numeri gratia)
8 non ante impius om. D
9 patietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus)
10 referente D
11 quasilla Vt: quas illa c: cives illius ns
12 non numerabatur Curio Secundus
13 nundinabatur (-nantur n2) D
14 ad c: at V: om. nst
15 ccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1)
16 expulsus est D
17 legionibus omnibus V
18 ea vota D
19 est post omnis habent cns, post servitus t: fort. sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.