3.
[6]
quoniam longo intervallo loqui
nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus
fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio
Martia universa? quae cum hostem populi Romani
Antonium1 iudicasset, comes esse eius amentiae noluit:
reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem
iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi
caedem civium atque interitum civitatis videret. atque ea2
legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut
opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum
virorum aut amiciorum3 rei publicae4 civium?
[7]
huius5 legionis
virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore,
civi6 optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque
exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis7, patres
conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens
atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac8 auctoritate
nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum
virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus
ad rem publicam recuperandam laude9 et testimonio
nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia,
cum consules designati magistratum inierint, curae nobis
fore hodierno die spondeamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.