9. desinant
igitur aut ei qui non timent simulare se timere et1
prospicere rei publicae, aut ei2 qui omnia verentur nimium
esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia.
quae, malum!
[18]
est ista ratio semper optimis causis veteranorum
nomen opponere? quorum etiam si amplecterer
virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem
ferre fastidium. at3 nos conantis servitutis vincla4 rumpere
impediet si quis veteranos nolle5 dixerit? non sunt enim,
credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma
capiant; nemo est praeter veteranos milites vir6 qui ad
servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest
igitur stare res publica freta veteranis sine7 magno subsidio
iuventutis. quos quidem vos libertatis adiutores complecti
debetis: servitutis auctores sequi non debetis.
[19]
postremo
—erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum
nutu mentes huius ordinis gubernabuntur8 omniaque
ad eorum voluntatem nostra dicta facta9 referentur10,
optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute
potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam
necessaria: ecquodnam11 principium optatius12 libertatis capessendae?
an, cum illum necessarium et fatalem paene
casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota
Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest
civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma
dedimus quam ab eo flagitati sumus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.