previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [8] quamquam qui umquam aut ludi aut dies1 laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus2 populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis3 ipsis ludorum diebus videbam in insula4 clarissimi5 adulescentis6, Cn.7 Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis8 experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est. [9] nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuissetat potuisset9 nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitissetMacedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui10 ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae. [10] equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri.


1 aut dies V2n: aut audies V1: auidiis (-ius s) st: aut b

2 versibus festa est (§ 10) med. omissis D

3 iis Muretus: his V

4 insula V2: insugula V1 (e coll. mea): insulula Garatoni

5 carissimi V: corr. Poggius

6 in Neside domi clar. adul. coni. Reid (cf. Att. xvi. 1. 1)

7 Cn. supplevi ex insugula (i. e. insugula): praenomen Luculli (cf Att. xv. 1. b. 1) loco motum est

8 potestis V: corr. Poggius

9 at potuisset scripsi: aut potuisset V: potuisset autem Poggius: aut potius Muretus

10 qui scripsi: quod qui V: quare qui Faernus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: