previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae1 nationes a prima ora2 Graeciae3 usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. erat ei spes una4 in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis5 cum utroque certabat. is6 tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit. [11] quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae7, nisi incredibilis ac divina virtus8 furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C.9 quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam10 nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse11 diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus12. at quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus13, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio? [12] 'at14 ne Bruto quidem': id enim fortasse quispiam improbus dixerit. omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae15 sunt: nec enim eae16 legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur17. omne enim et18 exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat.


1 exterae Vn2: exere n1s: exiere bt

2 a prima ora ed R: a primo ore V: a (ad b) primori bns: ad primũ t (cf Fam. xii 5.1

3 Graecia D

4 spes una D: pecunia V: spes unica coni. Halm

5 vitiis om. D

6 is V: s t: om. bns

7 Graeciae fuisset D

8 virtus Caes. V

9 ne C. Muretus: nec V: ne illa D

10 quem D

11 non interfecisse D

12 extrusimus Muretus: extruimus V: exclusimus D

13 certissimo modo erat illius D

14 at V: an t: ac bns

15 rei p. V: populi R. D

16 neque enim hae D

17 dicentur V: dixerunt t: dicuntur cett.

18 enim et V: enim D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: