previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [23] ad has pestis opprimendas cur1 moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte2 ne nimium paene patientis3. etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret4, vi5 contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere6 debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari7 me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum. [24] quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. nam de M. Apuleio8 separatim censeo9 referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. quae cum ita sint, quod C. [25] Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine10 recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum11 pro consule bene et e12 re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem13 senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q. [26] Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam14 tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit15, pecuniamque16 ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur17, pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet18 operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium19 pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore20 et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.'


1 est cur D

2 vide D

3 paene patientis V2bn: paene tientes V1: patientis t

4 proficeret ns: prospiceret V: perficeret bt

5 vi V: ut t: om. bns

6 hoc tempore trib. V: trib. (add. debetis t) hoc tempore D

7 et C. D

8 M. om D

9 censebo D

10 huic ordini D

11 Brutum om. V

12 et e Vn: de t: et bs

13 eam rem V: eamque rem n2: eamque r. p. t: eamque rem r. p. (p. r. b) cett.

14 totamque Graeciam D

15 praesit D: praestitit V

16 pecuniaque n2s

17 exigat utatur scripsi: utatur n2: utatur exigat cett.

18 frumentumque imperet Halm: frumentum imp. D: imp. frumentumque V

19 Q. om. V

20 cum quaestore prove quaestore Mommsen: cum quaestoribus prove quaestores V: cum q. prove q. t: cum Q. Cepione procos. bns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: