previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [20]

Magna quidem nos spe et prope explorata1 libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem2 referremus3. ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani4 dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere. [21] concurritur5 undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidem6 primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius7 civitas non potest. [22] quid illa taetrius belua, quid immanius? qui8 ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius9. est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit10 in gratiam; T. Plancus11 et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones12, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror13, cum videant se mimos et mimas habere vicinos.


1 magnam ... spem ... exploratam D

2 ad dign. et ad virt. V, Cus.: ad virt. et dign. D

3 referremus V, Cus.: referamus V2D

4 minimeque Romani V: nominis Romanique t: nominisque R. bs

5 concurretur ns: concurrunt t

6 quidem Faernus: qui V: que D (qui ... secuti sunt Halm

7 ferre civ. diutius D

8 qui V: quid si D

9 M. om. D

10 rediit Lambinus

11 T. om. V et om. D

12 Saxae et Cafones Naugerius (2): Saxas et Cafones V: Saxa Cafo s: saxa captant bnt

13 miror D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: