[100]
Anni,
nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium
defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego
meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum;
ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona,
fortunas meas ac liberorum meorum in communionem
tuorum temporum1 contuli; hoc denique ipso die, si qua2
vis est parata, si qua3 dimicatio4 capitis futura, deposco.
quid iam restat? quid habeo quod faciam5 pro tuis in me
meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam
meam? non abnuo, non recuso6, vosque obsecro, iudices,
ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius
salute7 augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.