[22]
neque enim mirum,
cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet1 et ea quae
videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et
belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent,
unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut
respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum
praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque
aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi
moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in2
tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem
neque servum neque libertum improbum habeat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.