previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Naronae m. Ian. a. 710 (44)..
VATINIVS CICERONI SVO S.
S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. sed tamen omnia mi dura imperas. de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro Sex. Servilio; nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, . civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. [2] sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas. meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est. [3] nos, si quid erit istic opus, defendes. Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim ! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores ...

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
44 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: