previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae vi aut v Id. Mart a. 705 (49).
BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI.
nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur.

nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari non desineremus ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra Caesarem pugnares.

[2] sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. a quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: