previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.

[2] tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. [3] illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆς δάμαρτός μου ἀπελεύθερος (οἶσθα ὃν λέγω) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰς ψήφους ἐκ τῆς ὠνῆς τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ Κροτωνιάτου τυραννοκτόνου. δέδοικα δὴ μή τινοήσῃς.εἷς δήπου τοῦτο δὴ περισκεψάμενος τὰ λοιπὰ ἐξασφάλισαι.. non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
50 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: