previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse.

[2] mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent. etsi illi iuvenesἄλλοις ἐν ἐσθλοῖς τόνδ᾽ ἀπωθοῦνται ψόγονsed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: