Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13
Scr. Romae inter a. d. x et
vii K. Mai.
a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
Scr. in Cumano
vi K. Mai.
a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. a.
710 (44)
. =ad fam.
9.14.
CICERO DOLABELLAE COS. suo salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo. [2] a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. [3] patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.