Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13
Scr. Romae inter a. d. x et
vii K. Mai.
a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
Scr. in Cumano
vi K. Mai.
a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. a.
710 (44)
. =ad fam.
9.14.
CICERO DOLABELLAE COS. suo salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse. “etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?” quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus. [2] tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, “magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult”; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, “ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.” haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.