This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
Qua causa C. Silium et Titium Sabinum adgreditur.
amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis exercitus septem per annos moderator partisque
apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor,
quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dispergebatur. credebant plerique auctam offensionem ipsius
intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur; neque
mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset. destrui per haec fortunam suam
Caesar imparemque tanto merito rebatur. nam beneficia eo
usque laeta sunt dum videntur exolvi posse: ubi multum
antevenere pro gratia odium redditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.