previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat. [2] inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis; [3] ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin [p. 166] vi capiant. [4] iam is rumor et ante1 de industria2 volgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat. [5] haud erat dubium quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo qua irent consultatio fuit.

[6] duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior; [7] sed ita natus locus est: saltus duo alti angusti silvosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est; [8] sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem qua te insinuaveris retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque, evadendum.

[9] in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso3 agmine cum ad4 alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole5 invenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur. [10] citati inde retro, qua venerant pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua [p. 168] obice armisque inveniunt. sistunt inde gradum6 sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet, [11?] intuentesque alii alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu immobiles silent; [12] deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio [13?] fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, [14?] sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes. [15] ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

1 iam is rumor et ante H. J. Mueller: iam is n (or 7 i.e. et) rumor ante P: iam et is rumor ante P1F1U: iam is oc rumor ante M.

2 A.U.C. 433

3 demissoς: remisso ω.

4 cum ad T1ς: quō ad U: qm_ ad PFT2 (marg.): quad M: ad TDLA: quo ad Ax.

5 obiacente mole ς Sigonius: obiacente molem D: obiacentem molem ω.

6 A.U.C. 433

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucerini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Pontius.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pastores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetorium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apulia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cauaium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caudinae Furcae
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, LUKERIA (Lucera) Apulia, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LATI´NITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROCONSUL
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAU´DIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: