[11]
quae tempestas, di immortales, quae
flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae1, nisi incredibilis
ac divina virtus2 furentis hominis conatum atque audaciam
compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae
virtus! etsi ne C.3 quidem Antoni celeritas contemnenda
est, quam4 nisi in via caducae hereditates retardassent,
volasse eum, non iter fecisse5 diceres. Alios ad negotium
publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc
retinentes extrusimus6. at quid ei cum Apollonia, quid cum
Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris
exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio.
certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat
ullus7, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus
quid erat Antonio?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.