Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M'. Acilium
Glabrionem consules inito magistratu patres,
[2]
priusquam
de provinciis agerent, res divinas facere maioribus
hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique,
quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea
res senatui populoque Romano bene atque feliciter
eveniret.
[3]
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque
hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt,
eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam
ac triumphum ostendi.
[4]
haec cum renuntiata essent,
solutis religione animis patres rogationem ad populum
ferri iusserunt,
[5]
vellent iuberentne cum Antiocho rege,
quique eius sectam secuti essent, bellum iniri; si ea
perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus,
[6]
rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam
[p. 247]
rogationem pertulit; tum senatus decrevit, ut consules
Italiam et Graeciam provincias sortirentur; cui Graecia
evenisset, ut praeter eum numerum militum, quem
L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate
senatus scripsisset imperassetve,
[7]
ut eum exercitum
acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex
senatus consulto in Macedoniam traiecisset;
[8]
et extra
Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab
sociis ne supra quinque milium numerum acciperet.
L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id
bellum placuit.
[9]
alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu
mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent,
alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae legiones
essent paratae quo senatus censuisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.