Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Hannibal post Cannensem pugnam binaque castra
capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio, pollicente se
Compsam traditurum.
[2]
Compsanus erat Trebius nobilis
inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.
[3]
post famam
Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine
certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum
est.
[4]
ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis
ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet,
[5]
ipse per agrum Campanum mare inferum
petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam
haberet.
[6]
ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas
partim in insidiis—et pleraeque cavae sunt viae
sinusque occulti—, quacumque apte poterat, disposuit,
alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
[7]
in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab
cedentibus consulto tracta in insidias circumventa est;
nec evasisset quisquam,
[8]
ni mare propinquum et haud
procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae
peritis nandi dedissent effugium.
[9]
aliquot tamen eo
proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et
Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes
secutus cecidit.
[10]
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere
conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.