previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[113] et ivncti currum dominae subiere leones dominas deas dicunt, ut alibihi dominam Ditis thalamo deducere adorti” . sane dominam proprie matrem deum dici Varro et ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret. postea Hippomenes Venerem ut sibi in eo certamine adesset rogavit: a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat. hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: