This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
T. LIVI. Marcus Cicero
sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo
habens id quod erat, non magis se Antonio eripi
quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in
Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in
Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus
proficiscitur. unde aliquoties in altum prouectum cum
modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem
nauis caeco uoluente fluctu pati non posset,
taedium tandem eum et fugae et uitae cepit,
regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus
mille passibus a mari abest, ‘moriar,’ inquit, ‘in
patria saepe seruata.’ Satis constat seruos fortiter
fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum
deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua
cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique
inmotam ceruicem caput praecisum est. nec satis
stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque
scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes
praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius
inter duas manus in rostris positum, ubi ille
consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus
Antonium quanta nulla umquam humana uox cum
admiratione eloquentiae auditus fuerat: uix
[p. 43]
attollentes prae lacrimis oculos homines intueri
trucidati membra ciuis poterant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.