Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo.
Interdum enim solemus dicere : " Quid sibi voluit
providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit ?"
[2]
Illi putas hoc datum ? Patri eius datum est et fratri.
" Quare C1 Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non
aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore
excepturus esset ? " Quid ergo ? Tu hoc illi datum
existimas ? Patri eius Germanico datum, avo pro-
avoque et ante hos aliis non minus claris viris, etiam
si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid ?
[3]
Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres,
ignorabas ancillarum illum suarum menstruum ore
hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat?
Numquid purus videri volebat ? Referam tibi dictum
eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente
laudari.
[4]
Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus
dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et eum
Pollionis adtractiorem vidisset frontem : " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et capiti meo ! " Hoc
dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ?
[5]
Nempe
dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas
et indigne fers subolem eius iacere.
[p. 270]
1 C. added by Muretus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.