Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ad divum Fridericum III Caesarem Augustum

Accipe purpureum, Caesar Friderice, libellum
Quem dicat illa tui musa Zovenzonii,
Quoius Apollinea cinxisti tempora lauro
Et dixti totiens: "Esto poeta sacer"
5Ex quo plectra tibi, citharam mentemque sacravi
Vatibus et si quid numinis esse solet.
Quod tibi si gratum fore sensero munus, iambo
Mox pede mutato, fortia bella canam.
Austria progenies superis descendet ab astris
10Agnoscesque tuos, quos reor esse deos.
Dux Leopoldus avus iustis trepidandus in armis
Auferet hostili signa superba manu,
Prosternetque acies latas, et stipite querno
Appendet summis celsa tropaea iugis.
15Et sacer Arnestus qui te decus orbis, et urbis
Romanae genuit robur et imperium,
Carminibus nostris aderit cernetque triumphos
Exuviasque suae quas meruere manus.
Hinc proavos atavosque canam quos grata vetustas
20Heroes sacris excoluere focis.
Inde tuae laudes, tua magna patientia, virtus,
Iustitia et pietas et tua sancta fides
Complebunt nostros vincentque, Auguste, libellos,
Nimirum quamvis Ilias illa forent.
25At tibi praelusi tribus his epigrammata libris
In quibus ingenium tersit Apollo meum:
Et si quid tenerum, si quid lascivius audis,
Indulges: aetas hoc iuvenilis habet.
Scripsimus et tetricos deceant quae audita Platones
30Et Fabios, Drusos, te quoque, magne Cato.
Et quia tu Christum sequeris noctesque diesque
Atque tuo cordi nil nisi Christus inest,
Tertius ille liber lacrimis recitandus habebit
Quod petis, o mundi lux Friderice. Vale.


Caesari Augusto

Romani decus imperii, lux altera mundi,
Iusticiaeque caput, Caesar Frederice, deorum
Progenies, aequat quem nunc clementia caelo,
Sis felix, miseris et opem poscentibus ultro
5Fer Tergestinis, quos iam miserantur et hostes.
Aspice quot caesi iaceant: discordia finem
Urbibus imposuit, sed te deus aethere ab alto
Misit ut huic populo dones sua munera, pacem
Qua nihil in terris felicius. Astra favebunt
10Huic voto: faveas et tu, mitissime Caesar.


Damiano Callimacho poetae clarissimo

Cum reddis tam lente meum, Damiane, libellum,
Redde, vel ipse redi, belle libelle, domum.


Prospero Camullio viro clarissimo

Docte Ligus, Genuae decus et praeclara, Camulli,
Caesaris et Sixti gloria pontificis,
Prosper, adesto meis censor, laus, lima libellis,
Spongia: iudicio cedit Apollo tuo.
5Iusseris: ardebit multos vigilata per annos
Istrias: imperio pareat illa tuo.
Sin citreis dignam tabulis lauroque putabis,
Mortalis erit musa Zovenzonii.


Caesari Augusto

Misimus Evandrum nuper Mavortis ad urbem,
Porgeret ut versus hos, Friderice, tibi:
Non fuit at tempus, curis agitantibus; esto,
Sed nescis, alius hic mihi Caesar adest.
5Petrus is est, soboles quem Lauredana creavit,
Qui te post nostro munere dignus erit.


epaenodia in inclytum atque potentissimum dominium Venetorum | per summum poetam Raphaelem Zovenzonium edita

Urbs Venetum salve, pelagi regina potensque
Terrarum domitrix atque heroum, inclyta mater,
Celsa mari medio, divinum opus Ennosigaei,
Unde oritur quod Seres habent, quod Bactra, quod Indi,
5Et quod in Oceano crescit, quod in aggere nidi:
Si quid et Arctois surgit mirabile campis,
Hic legis: et si quid pulchri Germania, si quid
Gallia Massagetaeque ferant et fortis Iberus.
Adde quod ipse maris rector Neptunus habenas
10Obtulit imperio Venetis portusque subegit
Quicquid et Adriacis terrarum cingitur undis
Ionioque mari tua signa Leonis adorat;
Teque suis quondam Iovis insula, Marce, triumphis
Creta vocat: patreque simul tibi maxima servit
15Illyris, totumque tibi se tradidit Ister
Liburnique truces, Aquileiae potentia quondam
Moenia, Carnanesque feri pinguisque Timavus,
Nec minus arx Vtini multis aequanda superbis
Urbibus Italiae cervicem flexit et ingens
20Ferre iugum didicit: quod non expavit amoenum
Tarvisium, gaudensque suos Vincentia cives
Obtulit, anguigero dudum vexata tyranno:
Haud secus excelsae Troiani Antenoris arces
Salsiferasque urbes et moenia cana Ravennae.
25Tu simul alma mei genitrix Verona Guarini
Marci amplexa pedes totis cervicibus haeres,
Brixia Benacique lacus et Bergamus ingens
Oppidaque Insubrum positaeque sub Alpibus arces
Dorida quot salsi veniunt ad littora fluctus
30Quotque ferae in silvis vivunt, quot in aequore pisces.
Quid loquar urbis opus mirum, cui sparsa per aequor
Stant loca sancta patrum? pro moenibus inde columnae
Herculis occurrunt subeuntibus ostia nautis.
Cernis et augustas hinc divi Principis aedes,
35Hinc turrim aurato tangentem vertice caelum
Hicque micat Pario structum de marmore templum,
Marce, tibi, foribus fulget cui limen aenis:
Intus ebur vivens, simul aera loquentia credas.
Hinc Scopae dea facta manu simulacraque magni
40Zeuxis et antiqui Polycleti opera alta renident.
Hic pallam insignem gemmis auroque rigentem,
Hic, monocorne, tuum specimen mitramque ducalem
Praetereo solidoque graves adamante coronas.
Quis fora, quis pontes numeret, quis celsa domorum
45Atria nobilium niveoque palatia saxo,
Quis decus Italicum, theatris aulaea crebris,
Perfusasque auro vestis, saturosque tapetas
Murice, caelatosque manu crateres Apellis.
Desine Croesi tuos calices nummumque, quadrigas
50Baccharumque arcam et virides iactare cylindros.
Palladis et varias artes non ipse reponet
Qui laudes Ithaci et magnum cantavit Achillem.
Hic operae pretium lembos per summa volantes
Aequora despicere e speculis celeresque recursus
55Instar equi alipedis. Quid onustas mercibus alnos
Quidve dicas cetis similes in gurgite naves,
Robora bellorum ratibusque tremenda superbis
Rostratasque simul centum sine mora carinas.
Si das, Iane, tuam musis comitantibus aedem
60Ingredimur: sit fas Martis spectare catervas.
Sed quid et hic hominum aspicio? Di, quanta securis
Fervet: at haec tortos componit turba rudentes:
Hic nova vela suunt matres, furit ignis in antro,
Vulcani: cudunt fulmen cyclopes et arma
65Ferratasque manus, et adhuc hic mille supersunt
Undarum expertes ipsa cum dote triremes.
Claudite iam belli thesauros, claudite Iani
Limina, cuncteturque ferox sua tempora Mavors.
At mihi nunc, Cyrrhaee, fave, vosque alta favete
70Numina Thespiades: quamquam mea tempora nondum
Cincta virent hederis spirantque in vertice lauri,
Vos sequar: o Venetam liceat depromere gentem
Et priscas memorare domos unde horrida Martis
Fulmina ductoresque ducum patresque togati.
75Hic Mauroceni divum genus: unde ducales
Tris radiant apices, hic et veneranda Quirini
Nomina: sunt Herici tangentesque astra Pisani.
Adde Lauredanam stirpemque Sanutam
Pisaurosque patres, Priolos celebresque Mianos.
80Hic Bernarda viris potens prosapia fulget
Cumque Dionaeis praestans Valaressa Rimondis.
Pone Marina subit spectataque turba Gussonum.
Atque Manolessum specimen Bragadinaque surgit
Nobilitas, splendentque procul vexilla Sagredum.
85Quid Gradonica vetus soboles, quam terna coronant
Astra ducum? quid vos Landi insignesque Capelli
Donatique graves, Orii grandesque Molini?
Di, quantum splendoris agis, stirps Barbara, quantum
Iustiniana tuis rutilas virtutibus, atque
90Tris Badoera duces tibi sunt totidemque Faledro,
Sanguine: sunt uno gaudentes principe Celsi
Estque Polana domus, Steni illustresque Georgii
Zenaque progenies: hic fascibus adde Soranzos
Delphinumque ducem, romanaque nomina Memmos.
95Nec vos, Venerii, nec te, Moceniga, silebo
Gens dilecta deis, nec te, Cornelia, nec te
Foscara magnanimos caelo latura nepotes.
Ecce alta heroum succurrunt nomina Barbi
Canalesque simul, Diedi Duodique potentes
100Atque Boni, Miniique graves cum stemmate Cauco.
Et quid Emi Cuppique, et quid Suriana vetustas
Sturlatumque iubar, Circii ingentesque Bolani,
Et qui sanctarum sortitus nomina legum.
Hic Pizamanas acies Garzonaque signa
105Agnosco Viaramque manum coetusque Ruginos,
Et vos, o Magni, vosque agmina clara Minotum.
Quid Pasqualigos veteres prolemque Leonam,
Valeriumque genus memorem? satis ipsa patescunt
Numina: quis nescit quae Trivisana venustas,
110Quam Vendramini divites, valeantque Parutae
Victurique patres et Barbadica propago?
At mihi pontificem stirps Condulmeria summum
Addit et ipsa suum Corraria: iunge rubentes
His pileos: sunt hic romano a sanguine Balbi
115Hicque micant Bembi et patriae nova sidera Mauri.
Sunt Foscarini proceres, Tronique potentes
Hic sedes posuere suas: hic Dandula proles
Quatuor est enixa duces, duos Teupola porro,
Tris Michaela tulit domus ampla, duosque Ziana.
120Huc Contareni incedunt, quorum aurea gestant
Tris sua sceptra duces: hic Bondomerius ordo.
Hos Caravela cohors sequitur Lipomanaque pubes
Et Grimana. Sed haec quaenam nova pompa propinquant
Quos mea posse negat memorare Polhymnia cunctos?
125Hic, Romane, tuos cerno, Marcelle, nepotes.
Hic est qui patriam crudeli marte labantem
Sustinuit Venetisque excelsas navibus Alpes
Traiciens, Marcum vocitat dum Brixia, praesto
Affuit, anguigerum suis a moenibus hostem
130Propulit aeternumque tulit cum laude coronam.
Alter adhuc Marcellus adest, cui cana ducales
Tempora subnectunt vittae tibi prime solutae.
Qui fuit imperio successor at ecce coruscat
His Maripetra deum soboles unde orta ducalis
135Gloria caesareosque merens Pasqualis honores
Cuius et in bello virtus spectata togaque
Foederibusque fides cumulataque in omnibus ictis
Iustitia atque ingens patriae pietatis imago
Qua te grata ducem creat imposuitque potenter
140Huic solio, totoque tibi nunc plauditur orbe.
Inque foro orchestrae tolluntur et alter arenae
Campus adest radiantque sacris pendentia tectis
Praemia: conveniunt athletae optantque sub armis
Virtutem ostentare suam: concurritur armis,
145Clarescunt ictus, clipei franguntur, et aere
Aera sonant, strident litui longusque tubarum
Concentus ferit astra. Neget quis numina ludis
Concertasse tuis, Dux inclyte? vidimus ipsi
Martis equos, currum, et pugnantem gorgone divam.
150Quis varias belli facies, certamina laudum,
Quis fastus festosque dies similique triumphos
Explicet, huc quamvis contendat Thracius Orpheus?
Nec minus interea diversis partibus adsunt
Oratores tibi qui sua templa domosque
155Commendent, regesque suos regumque tiaras.
At tu, Turce ferox, totum tibi concutis orbem
Italiaeque tuis audes promittere regnum,
Demens, qui Venetum procul in tua regna leonem
Respicis accensum nec acutos contremis ungues:
160Sic opus est, felix fatorum hoc exigit ordo,
Quippe dies properat quo te post plaustri triumphos
Marcus agat: date tura focis viridesque corollas
Spargite, pontifices, templis, dominumque vocate
Terrarum cui iam promissa potentia ponti est.
165Urbs Venetum felix o terque quaterque, benignis
Structa deum manibus, tali sub principe tantis
Aucta viris, ubi plena suo stat Copia cornu.
O mea fila, deae ne frangite, barbara donec
Signa sub ingenti Marci pendentia templo
170Suspiciam, veniantque Arabes, victique Sabaei
Dona ferant, Tanaisque suos huc mittat Oretes.
Tunc ego daphnigenas ausim decerpere frondes
Hasque rudes ornare comas plectroque sonanti
Thraiciam pulsare chelym qua, certa deum gens,
175Vos, Veneti, super astra feram, quibus aurea cedent
Sydera caelicolumque toris residebitis altis
Vestraque Pieriis clarescent nomina templis.


Gorgidi Sisgoreo Raphael Zovenzonius poeta

I, mea musa, vocat Gorgis, qui rure beate
Vivit, ad ambrosias i, mea musa, dapes,
Pallas ubi Liberque pater doctaeque sorores
Cumque corymbifera pulcher Apollo coma.
5Vescimur incoctis nos glandibus, arida fontes
Lingua bibit, vilem dat mihi terra torum.
Squallidus Illyricis versabor solus in antris,
Solus agam miseros te sine, musa, dies.
I, pete felices felix, mea musa, penates:
10Est mihi cum duris fas habitare feris.
Cur contraxisti frontem? quid abire recusas?
Quid premis amplexu flens mea colla tuo?
Non ego mittam: mea sis comes usque licebit:
Desine iam lachrymis sollicitare genas.
15Tu veniam nostrae dato, candide Gorgi, puellae,
Quae sine me non vult limine ferre pedem,
Amplius et nostram noli tu arcessere musam
Ad te: vel mecum, Gorgi, venire iube.


laus fontis Colalti

Fonte Colaltaeo nihil est felicius, ad quem
Saepe salutantes vidimus ire deas.
Has tu Pierides vel dixeris esse Napeas
Vel Charites vel quas Tethyos unda parit.
5Haec canit ad citharam, dulcem comit illa capillum:
Candida planipedes ducit at illa choros.
Hunc ego Pegaseo (si fas est dicere) fonti
Praetulerim: vati parce, Minerva, tuo.


Divo simoni martyri Tridentino innocentissimo | Raphael Romei Hister poeta laureatus dedicavit

Dic age, sancte puer, Christi innocentis imago,
Iudeis medio quid tibi cordis erat?
Quippe loqui obductum collo diadema vetabat
Et praeter mamma dicere quid poteras?
5Quid poteras, miserande puer, dic, cuius in ore
Tunc et materni guttula lactis erat?
Carnifices verpos orabas lumine tantum,
Lumine quo tigris mota vel orba foret.
Ast illi contra laniabant forcipe corpus
10Multaque trans cerebrum, trans corpus inserit acus
Infermentatis miscet qui vina placentis.
Iam tuus imbuerat plurima vasa cruor:
Conicis ad superas oculos ardentius arces
Quo fugit angelicis umbra beata choris;
15Unde precor te, sancte Simon, nova gloria nostrae
Et robur fidei solque tridentigenis,
Hic tibi sit curae meus Hinderbacchius heros
Qui nuper tuam vindicat iniuriam
Perfidos in hostes fidei trucesque Iudaeos
20Qui innocuae necis causa fuere tuae.
Et si fas miseris est te praebere patronum
Vatibus, excipias, quaeso, Iovenzonium.


eiusdem

Obductis tenebris oculis iam morte propinqua,
Bartholomaea, tuus flebat uterque parens:
Iam locus aptatus tumulo, iam carmen habebas,
Parva licet, cordis maxima cura mei.
5Concepto, mirum, nobis es reddita voto
Quod tibi nunc solvi, sancte patrone Simon.
Crudeles postquam sensisti, infantule, cultros
Inque tuo lota est sanguine verpa manus,
Arsit amans animus venerandum visere corpus
10Hancque tuis lacrimam fundere vulneribus.
At veni tandem voto supplexque sepulcrum
Membraque cum flavis cerno iacere comis.
Quae fera tam duris laniavit morsibus artus,
Lactantes artus? quae fera, quae feritas?
15Victima sancta dei manibus mandata profanis,
Accipe cum lacrimis oscula nostra, Simon.


in die palmarum

O diem festum populis, diemque
Candidum, qui nos rediens beatos
Reddis, hunc signa niveo quotannis,
Musa, lapillo,
5Quo Deus pando residens asello,
Ut pii quondam cecinere vates,
Venit in sanctam venerandus urbem
Hierusalem rex.
Obviam Christo properatur, omnes
10Stant viae palmis: oleae renident,
Filio David pueri, puellae
Osanna canunt.
Sancta sanctorum redolent Sabaeo
Thure, mactantur vituli per aras,
15Mons Sion felix agitat cacumen
Hospite tanto.
Tuque Zachaei domus, o, superbis
Sole quo totus radiatur orbis.
Esse sub mensis utinam liceret
20More catelli:
Pascerer micis Domini Deique
Et pedes multa lacrima rigarem:
Planctus hic forsan penetraret aures
Dulcis Iesu,
25Quae patent semper miseris querellis:
Testis est Martae soror et Maria,
Testis est Petrus, latro, publicanus,
Samaritana.
Et quis oravit veniam, quis umquam,
30Cui Pater, cui tu dederis repulsam?
Solus infelix patiar tuorum
Mancipiorum?
Filio caedis vitulum recepto,
Perditam pastor pecudem requiris:
35Respues, quem tu toties vocasti
Fontis ad undas?
Ecce cum ramis oleae virentis
Obvius curro chlamidemque pessum
Meque substerno pedibus: Pater mi,
40Tolle iacentem.


ad beatissimam Virginem

Sit benedicta dies, qua te, regina polorum,
Anna parit nobis: sit benedicta dies.
Sit benedicta dies, qua tu, virguncula, Christum
Concipis e caelo, sit benedicta dies.
5Sit benedicta dies, uteri qua numen adorat
Helisabeth vates, sit benedicta dies.
Sit benedicta dies, hominem qua, Virgo, Deumque
Ad praesepe paris, sit benedicta dies.
Sit benedicta dies, qua tres, duce sidere, reges
10Dona ferunt Domino, sit benedicta dies.
Sit benedicta dies, Stygio qua Christus ab antro
Surrexit victor, sit benedicta dies.
Sit benedicta dies, tuus qua Filius arces
Scandit in aethereas, sit benedicta dies.
15Sit benedicta dies, quae te quoque regia caeli
Accepit, semper sit benedicta dies.


ad poetas

Sunt quibus eloquii datur aurea vena poetae,
Sed cadit in sordes, inficiturque luto,
Nam Cypriae curas et olentia gaudia ponunt
Claraque tam foedo mergitur unda lacu.
5Hoc decus, hoc animi carmen caelestibus aptum
Rebus in immundis degenerare nefas.
Dona dei carmen nitidum: facundia praestans
Mittitur ex astris a superisque datur.
Est tuba Romanae fidei legumque poesis
10Quae canat heroo sacra deumque pede.
Carmina quae sanctos deus ipse paravit ad usus
Impia mortiferi criminis arma facis?
Quid maculas turpi divina libidine dona?
Quid teris immundo munera tanta pede?
15Non ita Hieremias docuit, non Thracius Orpheus,
Non ita Iessei regia musa senis.
Sancta profanari scelus est delebile multo
Verbere, supplicio culpa pianda gravi.

in prototypam Guarini mei effigiem

Guarinus mihi nomen erat: mea fama sub astris
Fixa viget, longo terris sudore coalta,
Quippe ego Pierides profugas Helicone recepi,
In patriamque dedi sedes habitare latinas,
5Quae mihi tunc gratae munus te, Strabo, dedere.
Hospes eras barba impexa Graecoque galero,
Orbis iter mensus iam confectusque senecta,
Quem nondum norant Itali: mox ipse togatam
Palliolo exuto induxi vestemque Quirinam,
10Pontifici summo ostendens: qui te ilicet ulnis
Excipiens carum sola mihi morte reliquit.
Inde peto Venetum Romana stirpe nepotem
Marcellum, qui te gemmata in veste Renato
Dat regi dono. Totis hic gentibus unum
15Te gratum efficiet, cunctis tua gloria saeclis
Vivet, et omnivorans laedet te nulla vetustas.


Raphael Zovenzonius m. Gabrielli salutem

Imprime tu, Gabriel, nostri nova gloria saecli
Iudaei horrendum quod peperere nefas,
Imprime millenis, precor o precor, imprime chartis
Omnis ut, heu, possit noscere posteritas.


Raphael Zovenzonius poeta viro optimo | Vindelino Spirensi s. p. p.

Abbati pars prima notis quae fulgit ahenis
Est Vindelini pressa labore mei.
Citius ego ingenium do vertice Palladis ortum
Crediderim. Veniam tu mihi, Spira, dabis.


Raphael Zovenzonius Ister poeta Vindelino Spirensi suo d. d.

Tertia pars est haec Abbatis, quae modo pressa
Prae se Vindelinum fert speciosa meum,
Cui tantum debes, urbs Spira, nepoti
Quantum Virgilio Mantua clara suo.


Nicoleos Ienson Gallorum gloria miro
Ingenio impressit Virginis officium.


Raphael Zovenzonius poeta d. d.

Callipi calamo fuit exemplare repertum,
Unde est impressum quod legis, hospes, opus.


Raphael Zovenzonius Tergestinus poeta Vindelino Spyrensi suo salutem

Qui cupit obstrusam frugem gustasse Terenti
Donatum quaerat noscere grammaticum,
Quem Vindelinus signis impressit ahenis,
Vir bonus, et claro praeditus ingenio.


Raphael Zovenzonius Ister poeta | Alvisio Donato patricio veneto d. d.

Spyra tuum nomen toto celebrabitur orbe,
Quae Vindellini diceris esse parens,
Ordine qui tanto Ciceronis opuscula magni
Imprimit: ut fabrum Palladis esse putes.
5Tu quoque Donatae stirpis: Venetique senatus
Gloria Alvisi, tu quoque dicis idem.


R. Zovenzonius poeta reverendissimo d. Iacobo Zeno episcopo Patavino

Orbis noscere, lector, universi
Si tractus cupis, hos emas libellos
Strabonis: tibi nomine dicatos
Zeni praesulis optimi sacrique,
5Quo nil doctius eruditiusque
Nunc Antenorei vident penates:
Impressos digitis Videlinianis.


Hic est Alexandrinus Appianus
A Candido linguae latinae patrono
Romanus. Hunc impressit et Vindelinus
Quem Spyra nobilis parens daedalei
5Produxit ingeni faceti lepidique.


d. Iacobo Zeno Patavino episc. R. Zovenzonius poeta d. d.

Zene, Zovenzonii decus et spes unica vatis
Zene, Antenorei sol Iacobe soli:
Cui adoratum vestit sacra mitra capillum:
Quem manet (haud vereor) pontificalis apex,
5Accipe divorum genus, incunabula caeli,
Templa quibus nostri composuere patres,
Donec ab aethereo defluxit Christus Olympo,
Nostra salus, deus ex virgine factus homo.
Tunc veteratores aris cessere relictis
10Quas cruor humanus saepius imbuerat.
Errorem nosces populorum : te liceat olim
Nil lateat. Quippe est mens tua tota sophos.
Stemma vale Veneti lux, gloria, Zene, Senatus:
Atque Zovenzonii sit tibi cura tui.
15Haec Vindellinus signis qui impressit ahenis,
Se tibi commendat familiamque suam.


Raphael Hister Silvestro Veneto adulescenti ingenuo s. d.

Te tulit Aoniis Pallas, Silvester, in antris,
Admorunt Charites ubera laeta deae,
Texuit et viridem tibi pulcher Apollo coronam,
Et vocat, hortatur, te rogat: I, propera:
5Ipse comes adero; nullos virtute labores
Linque, puer: faciles haec dat in astra vias.


Raphael Hister patricio iuveni Francisco Throno

Throne, triumphales surgunt cui vertice lauri
Pegaseo, tractat cui mea musa chelym,
Ecce tuum cymba Phoebo duce littus adunca
Adpulimus: felix vatibus hospitium.
5Hic liceat ferro nostram fundare carinam,
Praebeat hic fesso dulcis harena torum.
Non nos Trois equos, Cyri non poscimus aedes,
Non quicquid vasto gurgite Tethys agit:
Sint modo plectra mihi, spirans sit Apollini antrum,
10Sis decus aeternum tu mihi, Throne. Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: