Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

O decus Ursini celebrabile sanguinis ampli
Et generis tanti pars capitalis ave,
Ac veniant vestris quicquid precabere votis,
Sit tua te longum vertice laeta tribus,
5Hoc potes, a membro, qui sis Nolane notari
Magne Comes, titulis si taceare tuis.
Nam velut in dicto Romamque capescimus Urbe
Et velut hac dictus voce poeta Maro est,
Pyeridum ceu turba silet, si musa vocetur.
10Solaque Caliope nomine dicta sacro est,
Ursinum sic nempe caput cum dicitur usque,
Inter tot solus tu veneraris herus,
Non quia te cunctis preponat sancta senectus,
Vivunt quum poterat te genuisse tui.
15Sed duo proficiunt validis caput esse lacertis,
Virtus et patriae clarior ordo domus,
Nam thalamo quamquam soboles descendant eodem,
Non equo celi quisque favore viret.
A quo vestra putat donum quodcumque beatum
20Relligio micti grata per omne deo,
Nec simile in tantum, quod vult natua creare,
Quo non se cernat parietate data,
Cernimus ex uno nascentes stipite ramos,
Et tamen hic alio celsius astra petit.
25Multaque pomorum distinctio sistis in isdem
Quamquam sint uno protinus alta cibo.
Quid, precor, Atridis ovo nascentibus uno,
Iunctius aut fama dignius ire pari?
Et tamen in variis scinduntur robore laudis,
30Cestibus hic gaudet, castor inheret equus.
Poplite taurifero lucet pia turba sororum,
Adlantis natas sidera facta pares,
Et tamen aspicimus non uno eodemque nitore
Vibrant. Est aliquid quo variata sedent,
35Pace sua quecumque domo domus extat ab illa
Que fulget curru consotiata polo,
Qui nullo celi latuit sub tempore raptu.
Tanta est Arthophile cura regentis iter,
Non poterit certare tue virtute, decore,
40Audeat annales si qua fovere suos,
Principe sit quamquam cuntis ex sanguine vena,
Vestra domus summa sanguinitate nitet.
Mentior an? Rex affinis tibi nempe boemus
Qui rex et sacra Cesar in urbe fuit,
45Sic tua fax lucens sotio perfulget ab igne
Et superat vestros ut Venus astra rogos,
Moribus ut semper viruit ceu Marte Minerva,
Non capit hec tenuis pondera tanta ratis,
Hac gemeret sub mole maris primev carina
50Aurea que Graios vexit in arva duces.
Si veterum ritus meritos umbrassem honore
Nempe domo vestra multa corona foret.
Frondibus iste Iovis veteri pro laude niteret,
His edere, his lauri, his populus umbra foret,
55Si vivis vivos velemus conferre, silebo,
Quisque videt, poterit nec dubitare diu.
Moribus, exemplis, gestis, musa officiisque,
Quis sit in Ursina clarior ede, patet,
Non ausim dixisse quidem ne turbidus ultro
60Me claudas laudes aspiciendo tuas.
Facta tibi iustum reddunt presentia testem,
Et tua post cineres fama perennis erit.
Nam quod declamas calamo sapiente, virili
Non potes ulterius detinuisse lare,
65Italice penetrare preces tua scrinia certant
Infeste, ut circum concava mellis apes.
Mentibus accrescit tacte dulcedinis ardor,
Fessa sitis fundas te nicolae rogat.
Non sic proveteri iuvenis vilescimus etas
70Ut careant omni tempora nostra bono,
Quintiliane tuum non omnia trasnat acumen,
Octusum adverso iam manet ere pari.
Credo equidem partem totiens clamaveris unam
Audeat an quisquam versus adire pugil,
75Hactenus in bellis, rostris donatus inhere.
Siste pedem nondum vanuit hora fori,
Fumigat Ursino veniens vox aspera rictu,
Altera qua pars est passa tuenda diu,
In medium palmam revocabit iudice mundo
80Litis, que alterno rectore semper erit,
Ad me nunc redeo regni decus optime nostri,
Pauca rogaturum si vacat aure cape.
Nec quia precedit precibus laus vestra meisque,
Blanditiarum nunc id genus esse putes.
85Deque domo vestra, de te nam quisque locutus,
Nil quam quod laudet denumerare potest.
Plura quidem fatis agitati scribere nostris
Cogimur, atque elegos continuasse diu.
Singula que quamvis nequeunt constare coegi,
90Tardius ut misto robore cuncta cadant.
Immo quidem stabunt longum victura per evum,
Si tuus aspiret voce iuvante favor.
Ad quem supplicibus veniunt orantia votis,
Ut tibi sit quamquam cura neganda sui
95Eloquii tenuem laus est defendere causam.
Pro valida quisvis rhethor habebit opem,
Sume igitur nostram livor quod vincat inibit
Sed victus vester famaque torques erit,
O precibus flectare meis comes inclite, sumas
100Quod tibi congestum micto fidenter opus,
Nam tenue ingenium postquam te creverit amplo
Multorum surget que modo musa iacet,
Inque tuum veniet vitam sumptura sacellum,
Sidere propitio si nostra modo venit.
105Et tua musarum decorabunt nomina cure,
Nubibus ut tersum sidera clara polum,
Corpus quippe dedi, mentis qui protinus expers,
Vivet ab afflatu si dabis ore tuo.
Incipiet sese membris agitare novellis,
110Actori vite plaudet ubique sue.
Si fortasse tuo ferietur machina verbo,
Corruet artifici fata datura suo,
Nec te magne comes tardet quod nostra secundo
Carmine sint alii carmina missa viro,
115Dicebamque tibi exilii quod Bursa vocetur,
Aut faceret librum nomen habere suum.
Namque refert pondus liberandum viribus esse,
Et sua debilior munere zona meo,
Consilio placidi faciles mutamur amici,
120Delemus nostro nomina cuncta libro.
Non hesit cuntis natura vocatio rebus
Cessit et affixa est sepe secunda loco.
Sic homines pelagi terre sic oppido condam,
Sunt quoque postponitis cognita nominibus,
125Quid moror et primum Solini epigramma siletur,
Eneis est alio nomine dicta prius.
Nascenti fors sic nostro continget opello,
Cui tibi non est dum nota notanda nota
A te quo vivet dignum si vivere censes
130Clare comes titulum queret habere suum.
O utinam tali minio sit fronte notatus,
Letus ut effigiem pandat ubique suam,
Atque apices quos ferre pudet ne iustius equo
Floreat apricos emeruisse queat.


2.

Nempe salutatum vieniet prius iste libellus,
O Mee, te vite fautor, et aura mee.
Cuius Aristotiles congnomen condidit edis
Antiquus vir iure colendus avus,
5Te quocumque vehor mecum veho, nocte dieque,
Tu mihi das calamum, das helicone frui.
Tu solitus nostris iudex ferus esse camenis,
Absens assistis semper ymago mihi.
Tu speculo assiduus nostro virescis amice,
10Quod solum solo non sinit esse lare.
Testibus hiis igitur colimus quas camine Musis,
Te sine perderet pulverulenta lyra.
Tu manibus tepidis aptas tu tendere cordas
Cogis, et abiectis reddere plectra sonis.
15Ad te quod sumpsi, quum tu causa fuisti,
Suscipe dirigitur noster amator opus.
Non alii curam poteris sui scribere letam
Alterius nulla cum sciat ire domum.
Tentemus parvas rebus componere magnis,
20Tu mihi Brutus ades Naso secundus ego,
Sed me mendaci nimium quoque crimine tollo.
Parce precor, per te vera negata parum.
Nam mea si nostro decertet Musa poete
Marsia tunc alter nempe suus ero.
25Quod sum nec spernes solum meditere sinistra
Ingenio scribens quam sine fine fero.
Non est care mihi quod sis laudandus in arte,
Hunc titulum summi vix meruere viri.
Error abest omnis, vates quos laurus obumbrat
30Difficile est tantum posse subire decus.
Adlantis celum posuit cervice vetustas,
Herculis alterius quod subit ipse labor.
Magna quidem moles, sed forsan grandior illa
Peneye frondes quam posuere comis.
35Nescia pressure celestis machina mundi est,
Ridiculumque aliquid posse gravare caput.
Vera tamen ficto sic sunt occlusa decore,
Sustinet hic celum qui bene novit idem.
O quantis conficta dei stat laurea phebi
40Ponderibus cunctas sustinet illa deas.
Singula vel noscant vel saltem cuncta videre,
Est opus Aonios qui meruere locos.
Me brevitas sensus paucorum nempe capacis
Inter plebeos condidit ipsa viros.
45Carmina sed videas veniet fortasse notandum
Ingenio nostris quo fruor ipse malis.
Sed fruor ingenio quoniam dum pondera pressant
Que levient humeros scimus habere manus.
At tibi quidem mictam queris fortasse papiris,
50Cum missam cernas nomen habere minus.
Certe ego non possum titulo captasse sub uno
Formam que tantis stat variata modis.
Non quod non liceat, licuit quoque monstra vocari,
Nomine sed noster sit tuus iste labor.
55His equidem demptis properans quos urbe reliqui
Parthenope et seno que cecidere pede,
Hic fit quod varios scripsit mea passio versus
A patria postquam contigit ire mea.
Qui quam non stant geniti quoque corpus ad unum,
60Dissona quid faciant nescio membra simul.
Tu fortasse scies graphio quam mira figuras
Vivificas lambens, queque notata manu.
Quo natura timens vinci ne picta colores,
Nobilibus voluit te genuisse viris,
65Attamen accrescat fictis audatia rebus
Hic mihi sit natus tu pater alter eris.
A quo mergendus, nam pergit fonte sacrato,
Qui titulus nobis si placet esto sibi.
Vel si forte rei pudeat te scribere parve,
70Bursa sit exilii fronte notata libri.


3.

Tandem magne Comes quoniam iam longius equo
Insequeris, belli retrahe signa tui.
Supplicibus manibus victoris vincitur ensis,
Et pietas ducibus competit ipsa feris.
5Quod genus hoc Martis, que sanguinis ista cupido?
Non sine mactatis vincere velle viris.
Non sumus in mediis geniti quoque respice penis,
Italicas gentes mitior aura fovet.
Nec nos pontus habet mores male doctus honores,
10Asperitas rigidis sit sotiata Getis,
Ast Anchisideas profugis mitescere penos
Novit, et a ponto Naso refotus erat.
Quid nos nunc titulis carmen non ornat avorum
Materia est magno que male digna viro est.
15Sanctius est dominum dubia tenuisse sub umbra,
Quam sua sint nostris nomina nota malis.
Posteritatis erit forsan pia gratia nobis,
Exilio nollem vos maculare meo.
Et puto me condam meliore lance librabis,
20Tunc celebri qui sis te memorabo sono.
Fata domare potes nostre tam dissona vite,
Quem scio me patrie reddere posse mee.
Sed deus ista tamen votis quem vincere cesso,
Pergant nostra suam vela levata viam.
25Vos me priscus amor, sancti reverentia patris
Cogit ut offensus multaque passus amem.
Nec quo turbato similem timuisse, sed illa
Fronte tua praestent nubila ficta reor.
Innocuus nescit vero pallescere vultu
30Nam nocue menti competit ille color.
Est nocuus multis trepidis oculatus ocellis.
Innocuus cuntis perpatet insidiis.
Solus sola peto loca, non me territat ullus
Ensis, et hac cupio simplicitate mori.
35Nec possem fugiens vestras lusisse sagittas,
Non oculos latitans obtenebrare tuos.
Iuppiter es nobis semper metuendus et usque,
Est meus hoc magno nempe timore minor.
Ipse quidem validas turbatus mergere terras
40Incipit, et verbis desinit ira piis.
Sis similis miti postquam similaris iniquo,
Desine tot precibus mictere tela meis.
Lampadibus careas, ciclopea fulmina linquas,
Hos cineres dudum spargere micte mei.
45Et facies tandem, sed forsan tardius equo,
Nam plusquam credas fulmina vestra calent.
Turpe nimis racio quid sit factura propinque
Temporis ut faciat tradere quippe more.
O quociens rapimur preventi tempore tempus
50Nam vacuum nostris sepe diebus adest.
Tempus agat messes redimat vineta racemis
Agricolis soles flabra ministret aquas,
Tempore subsideant ferventum flamma ferarum
Tempore sit dominum qui ratione caret,
55Ast homo magnipotens animal celeste profanis
Temporibus tradet que meliora velit.
Parce precor frenos ire lassara, quetus
Sis precor, et nostrum tolle bipenne caput,
Sis qui homines atavis tantum cognomine notus
60Re, leo, quem blanda mitigat arte fera.
Nec tua sit nobis iudex turbatio, prestet
In medio magni virga beata patris.
Qui postquam causas fuerit scrutatus inertes,
Divino capiet verba notare sono.
65Quid mea progenies pelignum fronte corusca
Aspicis? Hunc turpi labe carere scio.
Vel si forte nequis quin sit peccator abire
Pauca sit in nostro pena locata viro.
Utere more meo quo sis mihi notior heres,
70Sit tua per digitos auris adacta tuos.
Quam non dignati fuimus tetigisse per omne
Tempus sub nostra quo fuit ipse domo.
Plus aliquid si vis forsan donasse furori
Discedas caveas moribus ipse datis.
75Adde faceta mei nosti quem iurgia pectus
Reflexis digitis, pellat honesta manus.
Ars sapiens culpis penas imponere dignas
Plus nimio vincat ne medicina malum.
Noscitur in cuntis ira est damnanda, sed illis
80Deterior possunt qui feritate frui.
Adde quod et nullo pretio conduximus ipsum,
Emere nec potui quolibet ere virum.
Libertate sua fretus, iuga nostra subire
Immunis voluit simplicitatis opus.
85Cerne quisque ut catulus domini per verbera pulsus
Blanditur parvitans nescit abire domo.
Vincaris precibus frontem tibi redde serenam.
Et sibi si non vis parcere, parce tibi.
Cui placet ille bono notus feritate Lycaon?
90Aut male non dictus perfiditate Nero?
Parcere subiectis et debellare superbos
Hec sunt ingentis gloria magna viri.
Concivis noster bello a quo victus abivit
Durus Amilcarides, mitis in arma fuit.
95Nec fortasse minus devicit climata more
Scientifico, quam tot viribus ipse suis.
Que non ira facit semper damnanda quieti?
Aut temere factum qui placuisse valet?
Ypolitum genitor falso infamante noverca
100Egeum petiit traderet ipse neci.
Pestiferum munus cepit de bellua ponto
Exeritur iuvenis plaustra regebat equos.
Qua subito visa parvitantes naribus efflant,
Et fugitant tractis per loca prava rotis.
105Utitur at frustra rector quas torquet habenis,
Per mala precipitat devia terror equos.
At iuvenis victus tandem temone pependit,
Membratim scopulis sparsus ubique ruit.
Penituit patrem falsa deceptus ab ira est,
110Hic miseri semper fluxit ab ore meror.
Turbate quociens phebi feriere sagicte,
Vellet aquas arcu non posuisse suo.
Qui regem mundi voluit post multa vocari
Bellaque progeniem credier esse dei.
115Militis in mortem sevit genitoris anilis
Cuius proposuit gesta peracta suis.
Extimplo tantam subiit pro crimine penam,
Ut vellet supra saucia membra mori,
Ut fera que fetus animat lambendo vocando
120Qui nondum vivunt sed caro mesta iacet,
Non aliter corpus lustrabat mente neglectum,
Oscula dans fletus multa querendo ciens.
Ni sotii obstassent cultro iacuisset eodem,
Impransus morti tres dedit ultro dies.
125Ergo iram pellas claris virtutibus hostem,
Efficies quicquid mente iubente valet.
Atque deum cuntis tandem mediteris in actis,
Ad quem venturus solus et unus eris.
Ora patent mesti leva de parte baratri,
130Quo gravidus culpis perditus usque ruit.
Scandimus ad dextra ex auro pendente cathena
Assimiles cignis turba beata polum.
O Comes alte Comes venit ne parentis ymago
Te coram, verbis morte revulsa meis?
135Mentior an solum monstrant nos membra vetantque
Marmora vel similis picta tabella viro?
Ille quidem tecum quociens memoraveris ipsum
Vivet, et oblito morte sepultus abit,
Fac recolas quo sis semper sotiatus ab illo,
140Non periit quisquis mente putatus adest.
Magna quidem nostros non sunt exempla penates,
Que deceant, vestrum sed docuere patrem.
Si cupias nostre referam contermina sorti,
A tantis cedam parvulus insidiis.
145Sed quid stultus ego sulcis mea semina credam?
Si sata sunt tanto non paritura viro?
At pariant, oro, segetes nascantur onuste,
Sis mihi qui potuit te iubet esse pium.


4.

Ecce dies resonis vatum celebranda choreis,
Qua Latii magnum convenit omne decus.
Qua tenebras paciens longo gens itala questu
Exuit et certo lumine sparsa nitet.
5O sidus latiale sacrum regumque propago,
Inter tot parvum suscipe carmen opes.
Inter tot fremitus mistos clangoribus alme
Respicias iuvenis parvula dicta lyre.
Rex novus in solio renitebit vertice compto,
10Quo deus et virtus imposuere tua.
Cuius ab aspectu regnum pendebit ovanter,
Credentes stupidi nempe videre Iovem.
Assimilis iuxta cernetur diva virago,
Moribus in cuius Inno beata viget.
15Lilia gemmatis foliis sua tempora circum
Accipient regni pignora magna tui.
Certabit fulgor radiis hinc inde duorum,
Neuter ab alterius lumine victus erit,
Alter in alterius splendebit nempe decore,
20Ut solet in nitido cum vibrat ere iubar
Alludet medio divus puer ora parentum,
Vincislaus herens presciet esse virum.
Accipiet circlo ex auro gemmisque ducatum
Iam Calabrum, regis signa locata manu.
25Assistent proceres, quorum formosa catherva
Conferet, ut verum crederis esse polum.
Assistent quos digna coli sapientia tollit
Et mistum vulgus pro novitate pavens.
Illic magnatum Musas resonare videbis,
30Et latibunda diu mistaque sistra lyris.
Non aliam celi preberet regia formam,
Iuppiter alloquium petit omne suum.
Non opus est regno peregrinas poscere Musas,
Indigenis semper floruit orbe viris.
35Illic nativus sparthani Archita Tarenti,
Per successores dogmata sacra canet.
Stabit et Exchilius siculo resonatus in ore,
Carminibus gravidis tristia magna loquens.
Monte Siracusio celebratus carmine pastor
40Cui successorem Mantua diva dedit.
Inde quidem genitus mensuram conferet omnem,
Archimides orbem qui dedit arte quantum.
Empedocles animum cupiens fierique deumque
Ethnei qui se iecit in antra regni
45Blanda quidem nulli documenta diogenis aspri
Tunc aderunt, dictus nempe epicarmus erit.
Qui proprio carmen primum sed laude superbum
Canpanus sculpsit Nevius in tumulo.
Brundisio geniti Latiis nova Musa solutis
50Qui cecinit nexo carmina nempe pede.
Assimilis studio terra productus eadem
Pacuvius mestos qui dedit ore duces.
Crotonias in priscos memorabitur Almeon
Pithagoras iuvenis cum fuit ipse senes.
55Qui liricis primus latias demulserat aures
Carminibus sapida voce verendus erit.
Laurea Sulmone placidis decorata camenis
Ingenio cuius fata maligna nimis.
Non deerit satirus linquentum morsor Aquinas
60Exilium duplici carmine passus homo.
Ut taceam reliquos quos nunc mihi mentis egestas
Denegat immemoris dinumerabo duos.
Arpini genitos ceu sidera magna nitentes,
Quorum pro nulla palleat ethera face.
65Hic Romanorum prestat doctissimus alter
Guctura cirreis nostra replevit aquis.
Transeo cristicolas venerandos laude magistros
Quos celebres reddit celica nostra fides.
Unum nempe virum regni decus omne loquamur,
70Pro cunctis solus sufficit ille bonis.
Lumen Aquinatis generis fulgorque beati,
Dogmatis oscuris fax quoque magna locis.
Scalatii ne te Brutiorum nate silebo,
Dulcius in psalmos qui canis ore sacros.
75O felix hominum cetus regioque beata,
Que tantos potuit progenuisse viros.
Cuius pars Samium que Grecia magna manebat,
Excepit profugum quem didicere virum.
O felix nimium felix rex inclite priscos,
80Iusseris in natis vivere nempe patres.
Iusseris egregie, studium si diligis ipsum,
Vulgus ad exemplar cunta regentis amat.
Quod placeat regi populi meditantur id ipsum,
In quo perspicuos surgere crede viros.
85Arma quidem vobis divino sumpta favore,
Hoc solium regni nempe dedere sacrum.
Regna sed audimus pilato Marte subacta.
Sed possessa sacre Palladis arte dee.
Regia celestis iuvenis tua regibus usque,
90Mirificos actus prebuit, inde cape.
Fulgidus in toto semper celebrabilis orbe,
Robertus vigilet sensibus ipse tuis.
Invenies didicisse simul, tenuisse profunde,
Consulis ascriptum carmen in urbe boni.
95Cedant arma toge, cum cedat laurea lingue,
Quo Martem vincit diva Minerva metro.
Illius, si vera loquar, non gloria celum
Attigit, ut galea conderet ere caput.
Infula depexos servabat rite capillos,
100Exemplo cuius canduit omne caput.
O bone rex videas, victoria queque secuta est
Quos apud emicuit sancta Minerva viros.
A quibus excessit, cum cesserit illa repente,
Respicias oculis secula cunta tuis,
105Si veniant fortasse malis felicia curis,
Deficiunt, iustis parta beata manent.
Ergo sit in cuntis veneratus ductor Apollo,
Cuius Mars felix nempe sequetur iter.
Testes iunge tuis virtutibus optime musas,
110Rex, quibus in melius letior ire puta.
Scipio qui magnis arctat virtutibus orbem,
Non sine pyeriis miscuit arma viris.
Ennius in mediis secum sotiusque cathervis
Semper erat celebris solicitudo duci.
115Et Macedum princeps porrexit vatibus aures,
Pyeriis novit vivere gesta modis.
Sic tuus ille sacer Robertus morte sepultos
Erexit vates quos veneratus erat.
Restituit mundo fugientes nempe camenas,
120Magna poetantem fecit in orbe virum,
Imposuit capiti cuius Tarpeia laurum
Quo peregrina diu musa vocata redit.
Carminibus regem plusquam sua sceptra beavit,
Africa stat titulo diva notata suo.
125Sic virtute nova vatum celebrabere musis
Quosve novos facies carmina digna colas,
Hi sunt qui clausos retrahunt a marmore reges
Qui dant ut vivant morte negante viri.
Certe ego divino iuvenis perflatus amore
130Pro quo celestis pugnat ubique favor
Sum miser in sacra tantum quoque laude poesi
Omina nec possunt nostra lenire dee.
Heu latito confinis ego quo gaudia regni
Audio, que fuerant forte videnda mihi.
135Sum miser a vestra distractus nempe corona,
Quem tua, que mors est, non facit ira reum.
Sed facit iniuste, cui si sit iuppiter equus
Plus sibi quam capiam protinus hostis erit.
Te precor o numen passis celeste vocatum,
140Sit mihi, nam debet, mitior ille Comes.
Quem vereor monstrare, meo ne carmine lesus
Me petat ut fervens ira Ciclopis Atim.
Et valeas dilecte deo iuvenilibus annis,
Qui facis ut de te carmina magna canant.


4.

Audivi meus alter ego te dira tuorum
Consilia ab proprio iam pepulisse lare.
Dura domus fuerat nobis distantia nostre,
Hactenus exilio durior ipsa tuo est,
5Nam sumus et fuimus qui non sedabitur unus
Spiritus in duplici corpore nempe manens.
Non omnis fueram Sulmona pulsus ab ipsa
Dum melior nostri pars quoque civis eras.
Exilii medias patiebar nempe procellas,
10Tu facis expulsus totus ab imbre luar.
Non omnis rapido dudum torrente trahebar,
Dum poteras nostre firma tenere manus.
Nunc cecidi condam blanda sepe nempe pedendi,
Perfecta est casu nostra ruina tuo.
15Omnia post humeros leviter iactamus ocellis
Effera perpetuo non reditura meis,
Letheis omnes maculas abstersimus undis,
Est animus simplex ut prior ille fuit.
Hoc tamen excepto crucior cur civibus ipsis
20Hostica cum causis non cecidere suis.
Discordes fuerat condam cur mente timerent,
Illaque cura brevior nostraque multa fides,
Qua fatis sociis plumas sumpsere volantes,
Pectore nos sulco nempe notamus humum,
25Crevit fama mali verbis adiuta malignis
Ut super iniecto fomite sepe rogus.
Ficta tamen vero ut nubes aquilone fatiscunt,
Liquuntur phebo more calente nivis,
Erigimur tandem, Sancti clementia Regis
30Fulmina non nosmet magna decere putat.
Ante quidem sceptri capiendi nomen obliquum,
Vincimur, et dacis tantus agebat homo,
Quid tibi plura loquar? Melius cum noscet utrosque
Ostabit nostris acrius ipse malis.
35Nunc rapimur fluctu damnamur, Iuppiter audi,
Multa fides fidei nos facit esse reos.
Exurget virtus quamquam cedidisse putetur,
Intemerata suis non pavet ipsa malis.
Hostis in hoste fidem stabilem veneratur uterque,
40Factaque displiceant protinus illa placet.
Nullus amor fide tota quoque mente fruetur,
Quos leviter veterem scit variasse locum.
Sacra quidem lex est auctore diogene primum
Qui liquit dominum, pelle secunde canem.
45Ista fides res est, que non nisi multa decora est,
Vulgares minimum promeruere decus,
Ista fides res est, rebus male cognita blandis,
Prospera non illam, sed fera fata docent.
Ista fides res est, que si constantior equo est,
50Et ruat, est titulo nempe beata suo.
Ista fides res est celeris si iure recedat,
Et valeat prius commaculatur honor.
Illa quidem manibus fero si traditur hosti,
Heret, at ista brevis more priore fluit.
55Quam nos eluse domine protraximus illam,
Tradidimus regi spe meliore fidem.
Virtutem fortuna licet persepe relinquat,
Spes tantum assequitur corpus ut umbra suum.
Plus et enim lucis comitatur ista favore
60Et venit atque redit ceu venit illa redit,
Et pedibus solum coniungitur advena nostris,
Lucibus et tenebris spes bona corde sedet.
Cernis ut intrepidus pelago quoque nauta laborat
Ad litus, fluctus quem rapuere mali
65Sic bonus exemplo numquam desperat eodem
Fidit et in remis quos bonitatis habet
Vellem posse quidem, et forsan fortuna redibit.
Firmabit nostram Karolus aure liram.
Nam audivit iussitque aliquid vatesque requirit,
70Plaudam saltem, dum meliora canent.
Naufragii quosdam scimus ceu morte sepultos,
Pax quibus est subito facta ruina maris,
Instruit insidias tremulo sub marmore pontus
Et punto letat obruit ipse rates.
75Imo tulit mundus ferri quibus atra suprema
Sunt cantata thoro qui rediere viros.
Sicque solum dubium cuntis fortuna subegit,
Qui valuere cadunt, qui cecidere valent.
Quique valet timeat, speret depressus ab ima.
80Nam timor est illi spes medicina mali.
Quantum ego si levibus plaudant mihi brachia pennis
Plumatus zephiro concomitante lever,
Neve maris nomen dederim noscarque ruina
Icaream linquam dedala ducer avis.
85Ostendam nostris in nos peccare proterve
Alterius peccent quum bonitate mali,
Ostendam factis quantum patientia possit
Nostraque, et infracto pectore quanta pati.
Quum studium morale queat quum sacra poesis
90Parcere, et offensas radere corde datas.
Facta scio nostris pondus contraria verbis
Eripiunt, raptum fors meliora dabunt.
At si forte malus patrie status usque manebit
Exilium nobis libera musa probat.
95Iactura rerum modicum torquebimur ipsa,
Dum modo sit nobis non mala culpa comes.
Me proceres pascent certatim laudibus ampli
Atque poetantum diligit alma manus.
Nec merito pulsis miscebit musa, sed illis
100Quos profugos virtus diraque facta facit.
Non rubuit nostro quecumque cuticula ferro
Livor et a quovis corpore noster abest.
Non digitus minitans faciem deterruit ullam,
Verbaque nec iaculis usa fuere mea.
105Osque domus nostre nullos absorbuit alvo
Nempe cibos deceat quos vomuisse sua.
Aspiciant omnes domibus sua quisque reportet,
Diminuet nobis quisque videndo nichil.
Et tamen impulsi rapuerunt cuncta latrones
110Nostrorum iuste lucra parata patrum.
Penitet unius facti mihi forte superbe
Quod patrie porta carmina bina docent,
Que dotes narrant peregrinis urbis aniles
Hec sine que nunc stant sculpta fuere viris,
115Illa fuit nobis reparatio missa duobus
Peccavi indignis ob bene facta modis
Est aliud forsan, poteram quoque crimine solvi,
Musa, sed hic mandas non mihi plura loqui,
Quales concives fuimus Sulmonis in urbe,
120Tristis ob expulsos discit amara dolens.
Omnia sed valeant, nec nos deperdita frangent
Dum modo sit patrie pax quoque salva mee.
Tu redeas nam credo potes, fac noster amore
Sid reditus tali iudice sanctus erit.
125Nec sit quod credas quoniam tot carmina scribo
Meque meam fluctus non agitare ratem.
Namque ego dum peterem tellurem, puppe reducta
Noster in evasas reppulit auster aquas.
Flatque reflatque ferox parvam quem mergere cimbam
130Non pudet, et toto nempe furore ruit.
Sed quum stat prora virtus que dissicit undas,
Temonem noster rite marinus amat,
Vulcanus validus quosvis domuisse liquores
Diligit et vigilat, militat arte maris,
135Hoc terram spero mediis in fluctibus, isti
Vota meo reddam per mare facta deo.
Impia caudinis furcis dux bella ministrat
Andagaviensis, si nova scire cupis.


5.

Pax tibi sacra domus tanto tremefacta fragore
Pax tibi que tanto lumine cassa luis.
Pax tibi Pyerio nuper vacuata patrono,
Pax tibi si tantis competis ipsa malis.
5Pax tibi Musarum longis resonata choreis,
Pax tibi funereis nunc ululata sonis.
Pax vobis iuvenes nigrantes funere tanti,
Et patris et domini qui fuit aura mei.
Heu heu qui pacem tociens exopto rogoque,
10Est michi que pax est turbine flante mari.
Non fuerim quamquam vobiscum natus ab illo,
Plus mihi quam noster contulit ipse parens.
Noster nempe dedit corpus tot fluxile causis,
Ingenium vester, si qui habere puter.
15Ille quidem mundi fluctus generavit ad istos,
Vester ad immotas contulit arte deas.
Ille dedit tristes vite variosque tumultus,
Abstulit iste sua dulce canente lira.
Ille quidem nostros natales forte maligna
20Edidit, iste malis obstitit usque meis.
Hic fuerat nostre pereuntis navita cimbe,
Fulminibus trepido delphica laurus erat.
Quam mihi protecto rapuerunt sidera quo sint
Non evitatis membra parata focis.
25Spes mea non poterat sine se vixisse sepulcro
Est igitur secum contumulata suo.
Non possum merens vestrum lenire dolorem,
Parcite nam vestro vulnere fossus ego.
Debilior vobis ipso sum saucior ictu,
30Indignus auxilio quis dare debet opem
Credo ego si tanta reddetur gratia patri
A quo tot capitum dogmata sacra sciunt,
Ad vos multorum veniet solatio sacris
Consita carminibus, nunc mihi flere iuvat.
35Nostra feretratum flet nunc elegia casum,
Et faciet tanto fors Epigramma viro.
Fors dixi, quum musarum fautor et hospes,
Ingenio est longe dignior ipse meo.
Ut quoque sim gratus reddam qui carmine passum,
40Est minus ut scribam quam tacuisse malum.
Multorum saxis certabit sculpere Musa,
Que bene sint vati carmina digna sacro.
Plurima cernetis tandem meliora sepulcrum
Incidant, veris ecce notata mea.
45Angelus hic morum speculum summusque magister
Gramatice, patrie laurea magna sue,
Ravello genitus, veneratus civis in urbe,
Partenopes, secum musa latina iacet.
Addere si cupitis noviter quem sumpsit honorem,
50Iungite quaternis carmina scripta duo.
Coniuge defunta natos qua sumpsit honores,
Prelatus tandem, capput Aquensis obit.
Ecclesie titulus genus hoc fabricare metrorum
Non poterat pro quo sic methaplasmus adest.


6.

Te mihi quis rapuit nostre pars maxima vite
Angulus aut quanam nube tegente lates?
Certe ego si nequeam citius reperire per antrum
Te rapuit Cacus viscera montis habent.
5Hoc potuit fortuna meis cumulare sinistris,
Ut tecum sine te protinus urbe fruar.
O Francisce latens reboes si exire negaris,
Herculeas vires vox michi vestra dabit.


7.

Cosma tuus venerande michi, quem moribus ornat
Nobilitas studiis condecorata sacris.
Te michi non ante auditum notumque Minerva,
Dulcisone vento tradidit ipse tube.
5Sera quidem nobis indulta est coniunctio talis
Damonis a quo nunc phitia noster eris.
Neve Siracusium speres reperire Tirandum,
Tertius in vobis non trepidandus ego.


8.

Audivi moresque tuos famamque virentem,
Laudibus et sacras vos adamare deas.
Gucture pegasidas, pleno sumpsisse liquores,
Atque deos duplici sepe videre iugo.
5Dulce mihi tales hominum reperire petenti
Dulce sub his evum ducere posse deis,
Ergo rogem, venerande mihi si delphus Apollo
Vatifica redimat fronde virente comas,
Scribe parum, potentque meam tua pocula mentem,
10Sim grege de vestro, si libet unus ego.
Non erit ut saltem quo sit devocior alter,
Ac quotus ut cupies, ordine letus ero,
Tu mihi nam nullus favor est ad metra libellus
Corrige, si facias iam tuus esse rear.


9.

O michi vir claros inter numerande potentes,
Atque mea tenui forte vibrante lyra,
Pyeridum virtute calor sic nempe furescit
Ut nequeat dignum laude silere virum.
5Ille tuus genitor nostro qui fulxit in evo,
Me movet et memorem me facit esse sui.
Ille quidem moriens cuntorum laude bonorum
Indignum est tacito marmore nempe capi.
Quamquam magna gerens mentes tumuletur in omnes,
10Novimus elatis, saxa notata viris.
Hector, Alexander, Cesar, Pompeius, Achilles,
Quisque suo lapidi scriptus ubique fuit.
Pyramis ergo tui signetur nomine patris,
Que capit a tanto membra relicta viro.
15Qui quoniam digno presens caret ipse poeta,
Hec mea sint titulis carmina sculpta suis,
Ni tamen alterius vincatur carmine carmen,
Nostraque sint tanto parvula plectra viro.


10.

Partenopes miles celebris vi Marte, Minerva,
Effugiens Guilielmus adest Maramaurus averna,
Multorum mores hominum nam vidit et urbes,
Naturam didicit, Musas, post sidera nubes.
5Scripsit et in dantem tenebrans quoscumque priores,
Stegmata cunta deum describens arbore, mores.
Coniugis elate felici prole beatus
Defuit, hac tandem preceptor in ede creatus.


11.

Tu mihi quem tanti nosti Nicolae procellis
Impulsum, veniam si dabis ipse rogo.
En rogo, nam quotiens calamo pro carmine sumo,
Fit nive frigidius pectus et omne meum.
5Omne meum dixi, quoniam quecumque faverent,
Palladis officio, semisepulta iacent.
Semisepulta iacent, immo nam mentior in me,
Dedita perpetue sunt tumulata neci.
Imperiosa michi, tantum fortuna superbit,
10Studium ut nostris auferat ipsa libris.
Non manibus furtim rapuit male sana, procellas
Invehit, ut mentem non det habere meam.
Antra petunt Muse, tremulis umbrata labruscis,
Eolus in nostram perfurit usque ratem.
15Sum Titius memeque sequens nusquamque quiescens,
Pectora continuis gesto cavata malis.
Parce igitur parcatque meus pater ille verendus,
Pectore si fracto carmina rauca sonent.
Attamen ammiror, tantis florentia dives
20Ingeniis, Bavio carmen habere velit.


12.

Hic veneranda cohors sacre dicata sophie
Clauditur. Hiis verbum colitur sine fine Marie.
Hic senibus requies tumulo fabricata secundo
Quos non tanta dedit virtus clarescere mundo.
5Tertia petra tenet levitas morte citatos
Longius in mundo decuit quos esse moratos.
Ultima conversos capiunt monumenta polorum
Ad loca transvexit, cuntos sacra regula quorum.


13.

Hactenus Ugo meus rerum decus, omnibus altus,
Moribus indictus, iam mihi redde vicem.
Preterita indictus crescentis parte libelli,
Cetera nam vobis carmina nostra virent.
5Cum redeunt mentis oculis ursina vireta
Que florum crebro flore superba rubent
Sint alique quamquam fimo plus sortis opime
Vestra tamen cuntas vincit odore rosa
Qua sine nil noster calamus feliciter audet
10Successus tecum sperat ubique bonos,
Te sine mutescit quicquid damus arte sonandum
Ut si deficiat malleus, era tacent.
Tecum cunta nitent, radiis velut illita solis,
Agmina sub galeis irrequieta novis.
15Te sine furvescunt nubes ceu densa superstet
Umbraque lustratis deroget ipsa locis.
Te celebrat quicumque meum iuvenile periclum,
Ausi, cum Muse me rapuere michi.
Tu michi per silvam Coridoni celsus Alexis,
20Iurgia sed victus parcite queso paras.
Carminibus liricis insignia vestra feruntur,
Sub quibus a nulla sunt peritura manu,
Quorum queque suam servat distinsio gentem
Alterius fortes medio sunt marte saluti,
25Postquam bonum nullus spernitur usque ducem.
Per medios hostes Thersitum turba sub alto
Pelida coeat, iurgia nulla dabit.
Cuius et inventor Teucrorum preda fuisset,
Viribus Aiacis hoste revulsus abit.
30Audebit nullus nostras temerare papiros,
Que se sub tanto nomine tuta vocant.
Vel si forte manus iniectet scindere livor,
Sentiet iratas te redimente deas.
Hunc tua non ducunt querulum vexilla libellum,
35Spes mea ni fallor carmina leta dabit,
Nunc elegia suis edere nos nexibus ambit,
Nec sinit impariles membra coire pedes.
Tu facies studio fugiat male solida nostro,
Hac sine Mennonidum missa chorea canet.
40Iuppiter ethereus faciat quo victus ubique
Cedat Amilcarides, Scipio terga premat.
Se Nero disperdat, redeant in fata Catones,
Deficiat + Verres, Lelius exuperet.
Consiliis herebi furiarum cretus et arte,
45O rufine dei quisquis es ense ruas
Ut tua sit virtus felici sidere fauta,
Tu factis, calamo sim valiturus ego.
Blandior ipse deo, notis non lusus iniquis,
Tempore nam confert sepe negata brevi.
50Iustaque suspensis celo, dum prorogat, aptat,
Non negat, est ordo quo bene doctus agit.
Sed tua me fingit bonitas, sic altera fratris
Esset, et a sotio domerer orbe die.
Nam cupis ut precibus melioribus arrigar istis,
55Et maneant homines, crimina falsa cadant.
Astrea de celo redeat, mundumque revisat
Largus ab intacto limite quisquis aret.
Atque statuta patrum natis dimissa bonorum
Que male franguntur, non temerata forent.
60Pro facie elata, tabule colerentur et actus,
Quas sacrum tamquam ledere, rere nefas.
Sanctarum velles venerari dogmata legum,
Sola viris virtus prestet habenda decus.
Tu sancte, et recte, et melius sapis omnia nobis,
65Eia age ne differ que meliora vides.
Este precor medicus, fratique medere furenti,
Si tua gustabit pocula, sanus erit.
Nil te retineat precium, si liber abibit,
Lucratus fratrem, cetera fratris habes.
70Germani votis Amphion plura facessens
Germanum in rebus possidet ipse suis.
Nonne ferox cernis blandos quos sibilus oris,
Blanditie et strigiles, supposuere iugo.
Id genus est morbi fratrum discordia, parvo
75Tempore si desit, blandior omnis erit.
Longius in tumidum si prestet crescere nodum,
Novit, et a nulla sussidet artis ope.
Adde quod et celum votis peiora minatur
Nempe tuis fratri protege pace tua.
80Nam ululat sacram genitoris dissonus umbram
Qua patitur tecum te paciente deus.
Sed michi nil stomacho morbo cerebroque gravato
Affuit in sompnis vatis ymago senis.
Tyresias avido referens responsa petenti
85Erepte lucis concava fissa movens.
Tempus ait veniet, quod iam prope cernimus esse,
Cum Iovis est nubes plena ciclopis ope.
Terrebunt orbem crepitantia celsa, iacebunt,
Corpora terrigenis assimilanda malis.
90O iterum video climeneius obruit heros,
Cum male quas scandit sorte negante rotis.
Et video simonem cantantis tollier auris
Carmine sed vero, iam caput ima petit,
Heus heus tu cernas collidunt aera penne,
95Ycareo scisse corpore dissiliunt,
Flumen Aprutinum mutat quo nomen adactum
Plumidus a casu iam michi ludit aer.
Hic ego, cur vates nulli mentite senilis
Temporis in nostros retrahis acta dies.
100Quesitis longinquus abis ambagibus istis,
Nunc quoque congnosco quam prius ista minus.
Ille, tace, fuerant fateor, sed nomina multis,
Scribuntur rebus rite vetusta novis.
Monstra vides circum, penetralibus assona nostris,
105Concipe si sapias, ulteriora sequor.
Herculis Antheus sublatus in aere pugna
Suppositi terra matre remotus obit.
Multa dei latio conspirant fata novando,
Armigera induitur lilia flava Iovis.
110Morphea qui dicto functus, me fornice bussi
Transimisit quondam, vanuit, e vigilo.
Tu sibi quid cupiant heros oracula serves,
Sompnia nec spernas talibus acta modis.
Hec scripsi, vidique iacens requetus in arce
115Nempe tua, patuli montis ad astra vii.


14.

Nescio si vestras umquam pervenit ad aures
Aut oculos nomen, scriptave carta mei.
Fama quidem parvos nescit transferre penates,
Hac scio non potui te tetigisse via,
5Sed scripsi pariterque dedi mea fata per illum,
Forsitan ad tantum contigit ire virum,
Ille quidem novit mentes qui discutit omnes,
In medio resides semper et usque mee.
Vos memoro, vos nempe colo, si quando beatos
10Inter contigit forsitan esse viros.
Si mereor gravidisque potes secedere curis
Digner ut a Musis visiter ipse tuis.


15.

Accipe Barensis commendas gloria vestri
Si qui vester ego iam memor esse potes.
Sed potes, insani quamquam sacra machina mundi,
Cardine volvatur plurima nempe tuo.
5Quamquam clara domus fratrem Maramaura decorum
Miserit in cuius famine letus ades,
Ex numero pastor reperit quoque rite capellas,
Non habitus oculis cautio tuta suis,
Si fortasse latet vestram mea formula mentem,
10De grege sum numeres solus ab ede procul.
Ludimus hiis pater, et Musis lusisse decorumest.
Seriaque ammisas letificare iocis,
Nam scio nec fallor quamvis maioribus insis,
Vestra carent oculis nulla minora tuis.
15Ante ego crediderim scandent in sidera montes
Mentio quam vestro pectore nostra cadat.
Aut versis natura regum gravitate reflectet
Consiliis tellus se levitate vehet.
Quam quem conciliat virtus tibi quisque perhenni
20A vestro dum sit verus amore cadat.
Nescio quid faciam Mecenas vatibus alter,
Et mihi spes omnis te sine tybur habens.
Fructibus et celo, limphis rebusque beetur,
Leticia careant nulla benigna fatis.
25Da vidue gazas, celebrive missa marito est,
Asperget lacrimis, gaudia mesta piis.
Luminibus captus quanto sibi plura supersunt,
Tristior est phebo qui caret ipse suo.
Quid sine nos vobis cuius presentia cunta
30Letificat, contra nulla beata iuvant.
En canis infestus rabidi collega leonis
Astruxere necem, virgo renata linit.
Disiungit sotias rabies, pulsoque leone,
Rictibus inposuit frena benigna canis.
35Iam color et succi linitas rediere prioris,
Ossaque sunt solitis prompta repressa locis.
Et que porrectas aures enissa latebat
Vox compressa fero reumate tota sonat.
Oderunt hilares tristes, tristesque iocosi,
40Flaccus ait, minus morte revulsus ero,
Si qua tamen restant domine preconia tussis,
Nil aliud parcas, preco, cohactus ero.
Si tua compaciens fuerit reverentia morbo,
Cernetur validum si revidere cupis.
45Non bene conveniunt medicis relevare iacentem,
Et causam erecto non removere mali.
Sunt eadem rebus variisque benigna maligna,
Non mihi nuncsospes Tibur, ut ante fuit.
Adiice quod crebris reboat iam terra feretris,
50Sera licet tandem, sed Libithina venit.
Plurima sincipitis carpti matrona videtur,
Et sine iam raro tersa cruore gena.
Funera sunt quecumque vides tristesque paratus
Mestificant celebres busta novata vias.
55Pallent ora hominum subito conterrita plantu,
Mutua sunt crebris prandia rupta malis.
O decus, o lumen, nostris exorte diebus,
A te distractus nocte sepultus ero.
Non est hic lennus, non est Menelaus in Argis,
60Ipse Philothetes hic male missus ero.
Sum nec Achimenides ethna dimissus ulixe
Cum Polipheme tue frontis Apollo perit.
Viribus exurgis cecis, iuga verris in hostem,
Devius ille vafer puppe silente fugit.
65Iam video fatis scriptum tibi signor iniquis,
Et reparant nostris tela vibranda malis.
Cernis ut ossessam speculatur ab arbore predam
Accipiter latebris si peritura fluat?
Aut nacturus homo nemoris pigra mella silentis
70Assequitur reduces ingeniosus apes,
Non aliter nostros aditus vigilantia servant,
Nescia pacari, fata perosa semel.
Novi equidem siqua Martem miscemus harena,
Si favor abfuerit vincet iniqua tuus.
75Sed mea si vestris splendescet Musa sub armis,
Glandiferum referam fronde virente caput.
Vive, vale, navisque Petri licet usque superstet,
Santius univela litora voce tenet.
Ubertinus in hiis Ganimedes alter ab illo,
80Quive Iovem potat venit amanda ferens.
Et redit in structas nostras reserare latebras,
Credite, namque sua voce locutus ero.


16.

Salve digne pater meritis quem fama per Urbem
Tollit et in senium docta iuventa tulit.
Cuius ab ingenuis aliud tibi nomen inheret
Ditibus et Paulus mirus ubique viges.
5Ille ego qui vestros adii quandoque penates,
Felices domino teque saluto suo.
Quem genuit clarus ceu scripsit Sulmo poeta,
Qui gelidis blandus semper abundat aquis.
Cogit amor valido quondam bene sumptus honesto,
10Ut dubitem quonam sydere visus agas.
Que fortuna domo iubeat, taceat ne podagra,
An vigil in querulo te facit esse lare.
An quid plus animum nobis castigat amantem,
Mortibus a tantis fors tua salva manet?
15Vivitur a nato videat qui sera parentis
Funera, et in prolem te creet ipse suam.
An tua sunt aliquo venerata limina lecto
Quo nisi spiritibus membra relicta iacent?
Sit deus in vestros oculos malasque benignus
20Funere ne faciat te gemuisse senem.
Sed si forte pater mortis tangaris ab arcu,
Ostendas clipeum non tua membra pati.
Ut sacra canities invictos sorte vetustos
Romulidas monstret non periisse simul.
25Temperet a tantis romanus pectora scissus
Planctibus et nullus tinxerit ora cruor.
Non decet iste viros plangor, vix femina pulcre
Sat luit, et carpit sinciput ora secat.
Sed si forte sciant quoniam pro morte Quirini
30Hersilia est lacrimis fons liquefacta novus.
Abstinuisse volent mediis ne forte liquescant
Luctibus et subito pocula facta fluant.
Aut metuent, Climenes nati nam turba sororum
Eridanis iuxta populus astat aquas.
35Cum peterent frustra e celo phetonta ruentem
Absortum fluvio, condoluere nimis.
Nudus pelle sua devictus Marsia phebo,
Non unguenta petens luctibus amnis adest.
Nec dubitent, nec mente putent, ne fabula fiant,
40Codicibus priscis annumeranda satis.
Tu quoque fac valeas, hominis defende figuram,
Ne fias aliud quam quid es ipse cave.
Nosti equidem multos nedum qui busta suorum
Fortiter ast propriam sostinuere necem.
45Et rescribe precor dubio, ne forte silendo,
Crediderim manes carmen adisse meum.


17.

Sepe quidem sacris emissus flatus ab antris
Aoniis nostram compulit ire ratem.
Sepe pater Capue proles generosa Salernum,
Nomine glorificans navita tutus eram.
5Innassem medius inter Scillamque Caribdim,
Omnis erat nostre parva vorago vie.
Litore tutus eram quodvis subiisse litebat,
Navigio nulli iurgia facta meo.
Nunc alios fluctus alias rediturus in oras,
10Terreor indoctus ne maris arma ferar.
O pater indubiis certet sententia rebus.
Sera quidem nunquam, sed cita sepe dolet.
Quid dixisse velim forsan miraris et horres,
Verba velut latio non fabricata viro.
15Non est ignotis calamus deductus ab indis,
Verbaque sunt scriptis barbara nulla meis.
Est vetus Experie a medio subducta parumper
Urbs celebris cuntis invidiosa bonis,
Vate relata suo gelidis uberrima limphis
20Milia que novies distat ab urbe decem.
Hac genitus nullis alibi maioribus ortis
Verba loquar rigidi, nescia more Gete.
Non est una tue Capue via pluribus itur,
Est eadem variis commemorare modis.
25Sunt nemus et latebre Musis antraque recessus,
Quo nihil difficili tramite quivis adit.
Dissice que tollunt oculis cernenda vapores,
Gratius inveniet forte negata labor.
Dico pater valido Parnasi victus amore,
30Dicere si fas est pace manente iugi.
Sepius impavidus quamquam temerarius audax
Per varias ivi carmine nempe vias.
Sive canens pastor, cithera vel mimus adirem
Vel quocumque mihi nulla maligna modo.
35Nullus erat fertile terror, nullumque timendum
Iudicium, ligur et tuscus amicus erat,
In quamcumque velis, tendens appelleret edem,
Hospita gratifere sumpta papirus erat.
Nec quia vos calamus supere virtutis onustos,
40Ire parat, dubitat, dogmata tanta timet.
Ut puer astrictus querenti verba magistro,
Non bene tuta refert que bene dicta putat,
Sic ille adveniens consulti scripta laboris
Te coram titubat fronte rubente loqui.
45Sed loquar, et sapidam melius subiisse lituram
Inscia quam laudet carmina nostra manus.
Aut quia longinque celebris vos carminis heros
Maxima curantes lederet ipse tenor,
Desistam mentique dabo nunc frena volenti,
50Plurima que vacuis auribus ampla fovent.
Sit satis hoc unum prima hac dixisse papiro
Terret humilem musa superna meam.
Sed quia virtutis generis sociata decore est,
Dulce suum nobis nempe subire iugum.
55Maxima principium pars est cuiusque laboris,
Scribemus facili cetera nempe modo.
At tua ni refugit parvas ingentia curas,
Laurus eris nostra sepe colenda manu.


18.

O mihi qui rebus plaudebas ante secundis
Sit tibi quam de me missa merere salus.
Sint tibi consimiles vestri cum tempus amantes,
Fata dabunt forsan quale dedere mihi.
5Non audet calamus totiens quem damona scripsit,
Nomine delusus te maculare tuo.
Nec tua me levitas faciet levitate notandum,
Mancipium fati semper itura fides.
Nec patriam reteget ne sit te crimine lesa,
10Qua dominos magnos te patiente colo.
Dico quidem dicamque deo mihi teste, benignos
Te preter vidi quolibet orbe viros.
Invenit fortuna mihi transversa favores,
Semirutam pelago qui tenuere ratem.
15Qui numquam zephiris viderunt vela benignis,
Nostra per horribiles sustinere nothos,
Per quoscumque sinus rapido volvebar ab amne,
Vidi porrectas voce favente manus.
Strictius a sacra, caperer cum perditus una
20Consulis ut linquar preda ferenda mari.
Ille sed ammirans tanto te scelere vinci
Ingemit atque pium fortius egit opus,
Non hos nempe malos mores feritatis habebit
Barbarus aut quevis gens inimica dei.
25Quid ferius penis? Penos naufragia mulcent,
Et norunt miseris ferre salutis opem.
Te Maro iam docuit, ponuntque ferocia peni
Corda volvente deo, si tibi sacra manent,
Sed manet exemplum Palinuri gentisque maligne,
30Ereptum pelago quem dedit ipsa neci.
Hac pietate tibi faveat tellusque polusque,
Cum, quod erit forsan, casibus alter eris,
Cum tua quam sequeris diffami flamine prora,
In puppim refluet flatibus icta bonis.
35Sed me preveniat citius mors effera ritu,
Nestora quam vincam temporis orbe tuo.
Ac querulum veniat forti hoc a pectore carmen
Quam mihi sit vestrum falsus amena canam.
Tu legis egregios morum male docte libellos,
40Et laudas populis queque notanda putas,
Nec pudet in socios tamen peccare cadentes,
Ut mediis addas pondera falsus aquis.
Falsa genu vero respondes tibia nostro,
Quam gratas docuit restituisse vices.
45Vota tuum nichilum minuunt quoque crimen amici,
Que mihi depresso te nocuisse volunt.
O quantum posuisse fuit te temporis, ut nos
Auderes quovis ledere iudicio.
Scrinia quot fuerant numis oneranda malignis
50Ante forem telis quam pia carta tuis.
Si fors ex tenui fieres quoque rectore consul,
Non fuit in tantum te cecidisse nefas.
Protinus ex magno fieres si consule rector,
Prefuerat turpi proposuisse fidem.
55Sed pereat quisquis pretio detractat amicum,
Hunc deus efficiat qui polinestor erat.
At quia mos fraudis vetus est nocuisse sub umbris
Credideras ictus me latuisse tuos.
Sed magnum est adeo ingenium pacientis, et omni
60Repperit olfatu qua nocuere via,
Legi te scriptum crucibus cum mille refectis,
Vix mihi sed tandem te reor esse malum.
Brachia tunc nobis ceciderunt utpote rami,
Cortice qui pendent vulnere succidui,
65Dirigui immotis oculis vox ore resedit,
Qualis in exanimi marmore ymago solet,
Vidi ego cum totis volitantem nubibus austrum
Quem superis Aquilo viribus orbe fugat.
Tu memor accipias forsan revidebimur ambo,
70Inque vicem melior spiritus ire parat.


19.

Nescio quid de te iam sit venerande magister,
Tempore mortifero quis dubitare nequit?
Quis videat tutus pereuntem fluctibus alnum,
In mare que proprios sit paritura viros.
5Urbs sacra qua resides mortis pulsaturab undis,
Naufragium cernam marmor amice tuum?
Cor quatitur nostrum tenuis ceu tacta parumper
Virgula currenti que superestat aque.
Sum facilis plus membra valent mea mente dolore,
10Cuiusvis oculi conmaduere mei.
Torqueor absentes faciant quid mestus amici,
De numero ne quis morte premente cadat.
Hei mihi nam quociens fulmen nos percutit istud,
Ceduntur tociens corpore membra meo.
15Sit stoycis rigor ille malus qui funera siccis
Componunt oculis, sim gemebundus ego.
Hii sunt non homines, homines sunt nempe malorum
Quos tedet, gaudent forte volente bonis.
In te solicitam verti nunc credite mentem,
20An tua sint animo membra ligata sacro.
Quo sacer abstersus maculis qui predicat ordo
Clareat et longum vestra Minerva canat.
Plausibus et tantis pro rostris vostra monarce
Lingua vibret magnos actonitura viros.
25An cereris partus, secuit Proserpina crinem?
Et tua sint parcis stamina rupta feris?
Illa sed a fulva facies decorata iuventa,
Sit precor a senio candida facta sacro,
Ut tua vatifera assurgat florentia laude,
30Que te si furis tollet in astra tua,
Tua quoque compatere, et nostro succurre timori,
Te calamus doceat vivere nempe tuus.
Eya age rescribas, sacra dilecta sophie
Musa est, et lauribus vernula digna Iovis.


20.

Te cui pars mundi ceciderunt equora sorti,
Alloquor utrius frater amate Iovis.
In genibus flexus sinuans mentemque precesque
Vota paro magno consona nempe deo.
5Regna tuo cupimus velis subiecta tridenti,
Transaque fretare tua, si dabis ipse fide.
Nec nos occulto terrent spatiosa profundo
Equora que voto stant requieta tuo,
Eolus ex tetris collectis viribus antris
10Sepius invissus verrit iniquus aquas.
Nam tibi periuram gragis cum scindere troiam,
Mens fuit, oppositis flatibus usque fuit.
Quos nisi placassent traslate sanguine magne
Virginis eterno Troia superba foret.
15Ventorum obsequii fisus generisque superbi
Sepius in regnum perfurit ipse tuum.
Sepe tua requie blanda ludente profundo
Te movet, et pelagi numina cunta quatit.
Pollicitis condam Iunonis captus oblique
20Vexavit teucras te subeunte vates,
Donec in asconsis thetis penetralibus imis
Stagna vides vestra non agitata manu.
Emergis, montesque meant ad sidera limphis,
Cernitur in medio terra profunda mari.
25Compateris misere pereunti turbine classi,
Et pudet in regnum flamina posse tuum.
Maturare fugam mandas, at illa recedunt,
Et regi referunt iurgia missa suo.
Aula velut magno quondam resonata tumultu,
30Ingressu domini conticet icta sui.
Neptuno sic dorsa maris subiere iubente,
Pax viget, et requies blanda ministrat aquas.
Delphines agitas, solus veneraris in undis,
Omnia stant nutu semisopita tuo.
35Quos tuus ex nautis fecit puer ille neposque
Sectus ab afflata fulmine matre patris.
Ergo potes numen dispar regnator aquarum,
Equora da fide pretereunda solo.
Lintea cincta pigris iaceantque recondita stirpis,
40Omnis ab armorum robore puppis eat.
Necdum pontus habet thetis mandata potentis,
Alciones non dum est orsa cubile mari
Nec veniet iuxta fautor mihi cecus Orion
Cui Ciclops humeris pro duce sedit aquis,
45Non arionea tractus testudine delphin,
Susciperent casum tergore pone meum
Nec semel in pontum lapsus ceu mergus ab imo
Esacides retraham colla superba mari,
Imo Iovem fugiens ceu femina facta volucris
50Fulmine pressa gravi nacta profunda ruam
Oppeterem duris repetens singultibus auram
Nequicquam o talis sit mihi pena procul,
Premoninis firmet vexatis ora cavernis
Ipotades flatus obstruat ipse suos.
55Namque solent hiemes letari pulsibus amplis,
Nec norunt modica seditione frui.
O tibi quam debeo, o utinam pro munere possem,
Nominis in vestri lytus ymago foret.
Aurea seminibus lapidumque referta nitentum
60Canderet templi machina quippe tui.
Nam cum Parthenope peterem in menia Rome
Per mare, tunc Cibele est rupta meare fuit.
Enee nutrix aluit nos nocte dieque
Infortunatam cepimus inde viam.
65Circeum post terga damus cumque austure montem,
Equora ceperunt seditione quati.
Non sine transversis tua litora poscimus undis,
Et subito facta est rixa superba maris.
Tertia lux oritur miseris, horresco relatu,
70Insimulans ventos iam cecidisse malos.
Nauta viam vocat ad mare, solus egoque timesco,
Insidias, summo teque docente deo,
Spiritus aut blandis monuitque feresidis undis
Carbasa que mergi vaticinatus ait,
75Proth superi ignarus perituram desero tellum,
Cumque tribus pavidum capto subire nemus.
Per lucos antiqua videns fabricata rubetis
Ossita que nullo nomine dicta patent,
Ardea defessum fueram qui semper equorum
80Pondus viminea me capit imbre casa.
Ardea vel de qua nata est flammante per orbem
Nomen hominis uste flebilis urbis avis.
Heu heu tempestas subvertit nocte carinam
Cum ter quinque bonis qui periere viris
85Omnis nauta fretum superat virtute natandi,
Nam furat cece terra propinqua neci.
Mens nequit horribilem verbis protendere casum
Preteriti cruciat mensio facta mali.
Sed scio Simonidem similem vitasse ruinam
90Quem sompno monuit quem tumulavit humi
Litore squalebat patulumnam putre cadaver,
Redditur officio gratia digna pio.
Sed quod ego tanto feci quoque munere dignum?
Nempe nihil pietas auxiliata dei est,
95Hoc plus astringor de me dubitare deoque
Ne furim gratus quod velit ipse minus,
Semper quippe cadens fortuna pulsus iniqua,
Divinas hominum qui tenuere manus.
Spero equidem ut culpe meritis levietur onuste
100Tartareas moriens ne premar ire domos,
Quod tamen hoc misero mortis genus abstrahet orco
Hanc anima nequeo sed neque scire velim.
At cupio quavis peregrina morte perire,
Quam nos destituat nostra favilla mari.
105Si quid agam cupias patefacta noscere mente
Postquam Parthenopes litus habere dabis,
Tunc tibi multiplici fiet deus unus in ara,
Multa paternoster verbaque nostra dabunt.
Nam te non aliud credam quam vim Iovis alti,
110Qui misit natum nos reparare suum.


21.

Vos sacer ecclesie generosus cardo beate
Alloquor Ursinis edite Thoma bonis,
Quem generis virtus duplicis quecumque vigebat
Condecorant, clari quo memorantur avi,
5Se tibi commendat talos demissus ad imos,
Quem reor in clauso pectore verus amas.
Cuius habes vite documentaque certa vetuste,
Nec leviter credis se didicisse nefas.
Quem tuus insequitur, non ausim dicere quisnam,
10Victa tuo reverens lingua stupore silet.
Mentior insequitur, nam si sic nempe perirem,
Pulsus ab hoc alio spiritus orbe foret.
Nomine non scripto qui sim tibi nota docebunt
Vulnera, que patior plus bonitate malo.
15Si bonus est bonus, ast hodie quoque cunta retrorsum
Cernimus et verri fama Catonis inest.
Multa quidem pectus querimonia tunderet istud,
Preterit possent si remeare dies.
Si velut in silvis frondes reviresceret etas
20Inque caput nostre fas foret esse vie.
Nulla sed est fati pietas nullasque renigrat,
Quas semel albavit temporis imbre comas.
Colchidis anguivole medicamina ficta fuere,
A quibus in senibus pulsa iuventa redit.
25Omnia non sic sunt, retulit ceu compta poesis,
Floribus obductis poma beata tegit.
Hei michi quid patior quonam mens optima sevit
Sidere, quis nostro vomere cultus ager?
Credo ego si steriles libie versemus arenas
30Bobus ab exhaustis tantula messis erit,
Terra venena ferens lolio non redderet angues,
Si mentita foret germina nulla daret,
Sit deus o nimium nostros periisse labores,
Orrea pro steriles evacuasse locos.
35At mihi seminibus nascuntur monstra, chelidri
Aspis, et in nostram spargitur ydra necem.
Aureus Esonida vervex infensus abisset,
Si seges ista satis dentibus alta foret.
Pulsus Agenorides thebas fundasset eisdem,
40Seminibus noster si sibi certet ager?
Certe ego credebam tanti laus esse perennis
Nominis, ac contra, iusta querela ferar.
Plus voto rapior, video, percussus iniquo
Vulnere, non quovis limite sistit equus.
45Desistam, meliora deus qui nostra ministrat,
Vota velint ratio qui mea ceca videt.
Minois in rostris agitanda est causa sed ista
Si careat digno terra maligna foro.
Terribilis Minos animas qui territa omnes
50Visus, et in sevos sevior ipse viros
Illic liber agit purgantem semina vannum
Quo male respuitur queque maligna seges,
Cunta reformabunt meliores malleus, incus,
Et requoquet verus nostra metalla focus,
55Non es sub tenui tute celabitur auro
Ars oculos hominum non latet ulla dei,
Hactenus ista pater, meliores nabimus undas,
Gratior in nostram sibilat aura ratem.
O mea spes nostro nascenti dicta libello,
60Qui exilii forsan Bursa vocatus erit,
Tempus adest vacuum fervescant otia musis,
Sextus ab officiis ius eliconis agas.
Debet in ingenua studium vigilare quiete.
Otia sunt vite blanda sepulcra pigre.
65O felix helicon Cirra Nisaque beatus
Fons vitreus magnis limpha sacrata deis.
Pegasus hunc fodit genitusque cruore Meduse,
Perseus abscissum cum tulit ense caput.
Floribus accinctus divis celestis odore,
70Felices cuius contigit aura quibus,
Omnia quo vernant zephiris crepitantia blandis,
Pyeridum circum turba pudica canit,
Organa non hominum vano compacta labore,
Vocibus in sacris sed meliora fremunt,
75Rumor abest omnis faciuntque silentia silve,
Que volunt resonos per iuga leta tonos.
Hic locus est heros, parnasi montis in alvo,
Quem maris a nobis equora multa secant.
O pater ut felix montis quoque gratia talis,
80In vestrum veniet si piget ire larem.
Sepius a parvis capitur, frondetque sacellis,
Integer et tantis consitus ipse bonis.
Nulla fides oculis danda est pater optime nostris
Auribus et nullus contigit inde sonus.
85Dicimus auditum, meliores consule testes,
Rem tantam parvo ledimus ingenio,
Ista tuum moles repleat vigilanda sacellum,
Fervidus hanc salias, et peragrare iuvet,
Quo oblitus mundum, dulcedine victus amena
90Helisias nolles protinus ire domos.
Non tamen ut credas vario pictura colore
Hoc queat, aut pictor quovis in orbe fuit.
Artificem queris pondus qui transferat istud
Ingenio perages si velis ipse tuo.
95Ingenium sensus superat manuumque labores,
Invidiam superis sepius arte movet.
Sed ridendus ego, moneo dominum magistrum
Iam vetus in montis culmine civis ades.
Iamque oculis noscis quicquid narramus inertes,
100Carmina pro tanto despicis ista loco,
Anxia res amor est nimium persepe cupiscens,
Quod velit, hoc nimius parcite queso loquor.
Nam tibi iuvenis non furtim sublabitur etas
Tempus in ingenium preterit omne tuum.
105Quo fratres inter sacros coramque monarca
Xpifero doctam dat tibi musa chelim.
Denique me vestros inter numerare clientes,
Ille tuus forsan non negat arte ferus.
Vivite felices, proprio tibi nomine dempto
110Sis quotus et quovis rite vocere modo.
Ut tamen a segni cedamus carmine vestros
Nature pugiles provoco fretus utro.


22.

Protinus e summo si vox tonuisset olimpo
Credere non poteram quod lupus agnus eras.
Accipitrem tangeret mentitaque pluma columbe
Pelleque de leporis prosiliisse canem.
5Hec tamen ex longo capiunt alterna videntes
Nam pecudem crebro credimus esse lupum,
Deludit rapidos spectantes sepe volatus
Dat lepus amotis sepius esse canem,
Hoc, fateor, poteras non nos lusisse, sed error
10Qui male discussit quod unus noster eras,
Forte quid es funeras oculis, sed mentis honeste
Concipit in quovis que meliora potest,
Et tua confictis simulabas moribus ullum
Membra nec in quemvis apta parare dolum.
15Per tempus tibi defuerant herebique favores,
Iusticie regno namque vigebat opus,
Nec deerant in nos cumulata in corde venena
Torpebant, quoniam sancta vigebat hiems,
Insidie latebris tantum latuere malignis
20Quantum animal scolidum faucibus esca foret
Unguibus et simplex quantumque volatus adhuncis
Accideret certo corripiendus itu,
Rictibus aut quantum fugitiva feruscula fato
Afforet allassu non caritura tuo,
25Vulturis ingluviem sequeris tu quisquis edacem
Impius ex sterili conficiare nece,
Fortune tepidis condam te novimus alis
Qualis es in celsa nunc speculamur, ave,
Sed caveas sumptis careant ne brachia pennis
30Nam quid es ulterius dissimulare nequis,
Pascere visceribus patrie satiere cruore
Namque tue fauces abstinuere diu,
Infelix votis fato donatus iniquis
Tristifera infelix prosperitate fruens,
35Expedit esse malum quod dixi, immo necesse est
At tueare malis impia facta malus,
Expedit ut timeas credas quibus angeris enses
Sanguine qui patrie te faciente rubent,
Expedit armatos credas quos cernis inermes
40Et media solus pace vigentente tremas,
Expedit ut vectes renoves et pessula firmes
Nullaque sit vernis contribuenda fides
Esto deliteas danea turre remotus
Terribilis tecum iuppiter unus erit,
45Ante oculos enpte volitabunt artubus umbre
Sanguine de quarum scandit in astra vapor
Securum non esse dabunt licet impia tutum
Fata darent, mens est que mala tuta timet
Hanc tibi non patulo dictamus nomine dempto,
50Nam tibi perlectam patria nostra dabit
Cum cernet titulum detur hec in fronte precantem
Illius in cuius carmina digna manu
Iudicio saltem tacito non bene tutum est
Terribili speculum proposuisse viro,
55Sed tibi nam venient cogente tyrannide primum
Astutus claudes hec tibi scripta sciens,
Accipies saltem socio pridemque propinquo
Cur debeas causam tam nocuisse tuo.
Et mihi non tamen parient mea dampna dolorem
60Que nostro quovis crimine passus ero,
Heu miserum qui plura sapis quibus ipse timoris
Cumque tuis nobis non michi facta parum
Et leve quam fuerat tociens nos esse quid es tu
Vos ego nec volui nec voluisse velim,
65Carcere sum dignus ferroque perire meorum
Excidii quorum causa prophana fuit,
Sed me pessundas, dubitas res publica mecum
Que iacet, an mecum sit relevanda deo,
Dulcis amicitie periit tibi protinus usque
70Vita caret tanto talis ubique bono,
Fas est ut timeas timidos quibus ipse timeris
Hec quota pars sit tibi mente nota
Exemplis paribus vestre terrebere sortis
Cui nequeunt summum sistere fata rote,
75Oppida discutias quovis veniamus ab evo
Plurima sunt nebrot sanguine tincta tui,
Plurima quid fixo fraudamus mobile digno?
Paucula si desint cunta notasse fuit,
Intellectus enim nichilum putat esse quid instat
80In nimio multum cum ratione parum,
Pontum quis dubitet cuntum describere limpham
Equora si vini sint madefacta cado?
Aut niveos omnes referens quis nutet olores,
Quamquam sit phebi concolor unus avi?
85Non tu nempe forem, timeas nil teque timescas
Mortifer in medio concutiare thoro,
Scillana rabie fretus tunc cernere posses
Pictacus alcei quis dominator erat,
Cum de te auscultem quod numquam corde putaram
90Abscessi solito mente stupente stilo.
Hanc decet ex tenebris animi procedere nubem
Ex herebo numquam prosilit usque iubar.


23.

Commendare iuvat tibi me, Francisce, beatis
Laureti proavis edite nempe Comes.
Antiquum Latio nomen, quem sanguis Aquinas
In nostros voluit te nituisse dies.
5Ad quem non aliter quam quod recidivus ad illum
Quo vivit redeo, morte revulsus atra.
Sum memor, et postquam fuero quoque pulvis et umbra,
In quoscumque mover te memorabo deos,
Regna oscura tuis numquam Amphire querelis,
10Coniugis infide, sic siluere tibi,
Herois ut nostri requiescent laude loquente,
Quam cupimus, dispar ni mihi Musa neget.
Illa virum Gragis ruiturum prodidit orco,
Tu mihi casurum surripis inde caput.
15Ad te confugi celo terrisque patescat,
Quando odia in patria vela levare mea.
Ulcera cum sanie longe surrosa latenti,
Rupta sinoneum pus vomuere foras,
Cum foret ut terras revideres ordine vestras,
20Cumque domo stares totus in Interaquis,
Acceptus karitate tua virtuteque mensa
Nescio que mediter munere digna tuo.
Quo sed eges nostri? Profugus vel quis dare novit
Hospitibus quam se verbaque grata piis
25Et superos precibus cupida quoque voce precari
Reddere pro sumptis commodiora velint?
Nil aliud celebri retulit troianus Elise
Naufragus ob tantas quas ibi cepit opes.
Ysiphile ob cassum Archemorum morte revulsa
30Argivis thebas cum petiere sacras,
Nec laudare satis dignasque rependere grates,
Sufficiam dixit, dent mea vota dei.
Hoc faciam dum luce fruar, post fata loquetur
Et testis rei nostra papirus erit.
35Ni cadat in tetrum mecum moritura sepulcrum,
Spretaque post cineres sit male docta meos.
Sepe dei nedum magnorum exempla virorum,
Parvus habet vite nempe magistra sue.
Sic ego, sed quidnam poterit quoque carmine laudum,
40Addere vestrarum guctula nostra mari?
Si tibi que celum dederit quosque ardua virtus
Mores contulerit, dinumerare velim,
Ante animaliferum peragrabit phebus olimpum
Quam tua sit laudi gloria dicta mee.
45Multa loqui possem, numquam sed copia fandi,
Quanta tue par sit, dignaque gentis erit.
Si genus excutias, comites ab origine mundi,
Ad te perpetuos sustituere gradus.
In quos perspicuis luxit Mars consitus armis,
50Egide palladie tectus ubique dee.
His laribus viruit semper celebrata beate,
Qua sine Calyope nescit obire polus.
Quis fuit ille tui patris pater, illeque Thomas
Italie bos, sic dictus in arte dei?
55Mugitu sacro totum qui concutit orbem,
Inque suas vertit sanctior ora scolas.
Heus heus o calame, en tantos ne curre per agros,
Illa domus miris floruit usque viris.
Sed iam sacre comes videas quo transferer istinc,
60Dignum est pro meritis quemque vigere suis.
Hec tua vel non sunt, vel si sint, fata dederunt,
In tua perveniam que tibi parta nitent.
Nam genus et proavos et que non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco, naso beatus ait.
65Sunt onus antiqui generis preconia laudum,
Cum geniti patribus desipuere bonis.
Scipiadam magni patris lesere triumphi,
Cum misere tanto degeneraret hero.
Servatum lapidi patrem quem laude ferebat,
70Ceu ex digito indigno diripuere sui.
Cui melius fuerat nasci de plebe latenti,
Qua dedecus nullum, si sibi nullus honor.
Virtus cum rebus tabulis non scribitur ulli,
Hanc sibi quisque dabit quisquis habere velit.
75Gratior est fateor virtus virtute renata,
Mutuus accrescit nempe nitore nitor.
Persea conspicuum multi fecere labores,
Atque medusea claruit usque nece.
Natus ab hoc primas auxit virtutibus odas,
80Atque bovem semi lenit ab orbe virum.
Pro socio callem vivis superare negatum
Ausus ob umbrarum furta paranda dee.
Alter ab alterius gemino splendore coruscat,
Candidus hic nato, candidus iste patre,
85Iliacos Pirrhus sevit cum frangere postes
In sua creduntur robora bella patris.
Non homines solum generoso sanguine gaudent.
Bellua pro valido stipite pluris erit.
Lustrat equum placidum calidus mercator et ultra
90Cunta videnda rogat quo grege natus erit.
Auditis generis pretium virtutibus auget,
Emit et in pulcro robora gentis equo.
Ad te sed redeo, longo quem calle reliqui
Vere Comes, priscis vita renata tuis,
95Qui nequeunt umbris spatiosi temporis addi,
Namque tua clarent mortis in ede face.
Ut speculum proprio splendescit luce decore,
Monstrat et astantes post pigra terga viros.
Sicque tuis nitidis scintillas candidus actis,
100In quo preteritos connumeramus avos.
Iusticia clarus vivis clemensque severus
Quisque tuus minas, ere nepotis agit.
Caliopeus avus musis non indecor altis,
Plectrifer in fidibus consonat ipse tuis.
105Urania sacri monachi santique magistri
Splendet se, et vestro fulget adacta vitro.
Arma tuis animis propriisque agitata lacertis,
Atque feras laudes commemorare sinam.
Quis ferat extremo venientes orbe Britanos,
110Stellanti regnum qui feriere duce?
In quos transmissimus sapienti cogere Marte
Nostis et in campos sepe ciere tubis.
Extremo populi senserunt murmura cornu
Ausonie, pressi qui gemuere tibi.
115Apulus et variis animal prospexit in auris
Vestrum quo tutus quisque colonus erat.
Parte leo supera, rubicundus fervet in albo,
Post medium canent infima membra rubro.
His patrem memoras, hasta qui clarus et ense
120Vixit et antiquum stegmatis omne ferum.
Sed iam vela Comes subeant, ne parva per equor,
Cimbula sit nobis non bene sumpta tuum.
Lusimus ancilla portu gaudente biremi,
Que tumidis vitat ne capiatur aquis.
125Non ab epistolico capitur tua sarcina lintre.
Codicis a magni nave receptus eris.
Sed quid clare comes meditaris laudibus istis,
Que veteres plus te sic cecinere tuos?
Nota pudicitia est nobis tua, clarus ab actis,
130Spargeris audita laude rubore tua,
Si sine te titulis calamus scripsisset avitis,
Spectasses limis karmina forte semel.
Disperanda lari laudum sed captus amore,
Priscarum invitus te tibi sepe leges.
135Et me, quem regis referens hortaris ab ore,
Verba quibus firmas quod sibi carus eram,
Nec poterat nobis magnum nocuisse venenum,
Putrida quo regio saucia nostra tumet.
Tu valeas natusque tuus coniuxque beata,
140Cui te procumbant plurima regna viro.
Et michi quem manibus propriis plasmastis, adesto
Ac tibi sit facti dura ruina tui.


24.

Mictitur ex animo, cupias Francisce salutem,
Gloria romane nunc regionis agens,
A quo nempe rogas? Merito tuus ille Iohannes
Pelignus recolas destinat ille tuus,
5Cui spes et ratio, si quo fortuna moratur
Obice, dant mediis non timuisse malis,
Hec sileant, rem quippe tibi falerisque remotis
Ordiar, ast aliis insinuasse licet.
Dic mihi, ni caveas de te qui credis in astris,
10Consulitur, quidnam conscia musa refert?
Scimus enim laribus consistit urnula divis,
Consilii non est pars minor ipsa Iovis,
Dimidius vestri fervor quos miscet honestus
Solicitor tecum queque ferenda pati.
15Non tu solus, non integer altera vestri
Pars ego, tu melior altera nempe mei.
Sic tibi me poterit quicquam secernere mistum
Quantum luce sua vellitur usque iubar.
Quantum vel corpus dum sit vitale regente,
20Hos arctus scindi, membraque mente queat.
Preteritis novi tua tempora fracta sinistris,
Hic sumus at quidnam vita futura putat?
Sis memor elapsi venienti consule fato,
Nunquam parma bonis reiicienda viris.
25Priamides summus quanam iacuisset ab hasta,
Ni foret a tuto cautio pulsa duce.
Dat negligens vires fortune vita maligne,
Nos facimus nostris organa sepe malis.
Non est quanta patet male sanaque gentibus illa,
30Sepius est ratio qua superata dolet.
Esto quod et crebos e celso fulminet ignes
Damnatum redimunt antra parata caput.
Aspersit nigris urne fortuna lapillis
Thesea gnosiace quo foret esca fere.
35Flebilibus cessit cretam moriturus Athenis,
Mente putans certam vincere posse necem.
Affluit edocto virtus documenta peregit,
Magnanimus dux, spe non minor ipse data.
Intravit cecis sinuatam erroribus edem,
40Plura quid? Occidit semibovemque virum.
Abstulit a patria rediens sua funera victor,
Que fuerant aliis, sorte cadente viris.
Cernis ut a tenui pereat fortuna paratu
Filum nempe duci laurus et ofa fuit.
45Egide quid fuerat Pallas tardanda sinistro
Ni foret ut cece spargeret arma dee.
Sed feriat certo signatum vulnere pectus
Ferratum ledit queque sagicta minus.
Concedam quidcumque volunt ratione carentes,
50Non est decreto posse carere suo.
Omnis nempe mali sapiens duo pessima vitat,
Nolle pati et mestas extimuisse vices.
Hec duo sunt pene potiora nefanda ferende
Ad nichilumque istis dissotiata redit.
55O miserum vulgus solum quod nomine mortis
Aut moritur faciem vel morientis habet,
Ille ducum vates graiorum Adrasticus augur
Prosilit in bararum sorte volente libens.
Non opus aurigis ruituros pellere secum
60Cornipedes calcar mortis et auctor erat.
Quid Mutius? Voti vacuam stillare coegit
Ante oculos hostis letus in igne manum.
Curtius horribili iecit se promptus hiatu,
Nullus in egregio palluit ore timor.
65Sorte sub hac nati quo sic voluere perire
Corpore sed laudis robore semper erunt.
O quantis rueret lacrimis plebs degener orco
Amphirae tuo Curtius inque tuo.
Quot querulos tractus si quo manus ordine flammis
70Comburenda foret sanguine cassa daret.
Nec me damnabis quoniam me iudice mentes
Fortune iussu quod voluere volunt
Tunc his desistam quando cessabis ab illa
Qua satis irascens hanc ratione deam,
75Quo rem dedussi videas, videamus uterque.
Ut sint ad nostrum fata maligna decus,
Ut sacra Calyope vulgo nos sedet inerti,
Misceat in celebres sorte necante viros,
Cardinibus mundi ut fit sit venerata poesis,
80Pro precio nobis accipiatur honor.
Vitetur si posse datur Randusia nequam
Si minus a clipeo sit mediante dolus.
Vel si forte nichil patulos defenderet artus
Mens excelsa malum rideat ipsa suum.
85Funera sepe meo de se tot scripta poete
Miror, et ut cignus multa querendo mori.
Cesaris ob nutum civili morte perempto
Vivere lex melior philosophia dabat,
Ingenium multis animo disiungitur ulnis
90Celeste hoc illi terreus ille fuit.
Tu valeas, si nosse cupis cur prospera nobis
Fortuna indicta est, nescio que sit avis.
Miraris fortasse legens quod culmine montis
Mutus agam patuli, multa ferenda forent.
95Phoebum video celum mundumque docentem
Nescio qua hic solus sit mihi sorte liber.
Autumo te proprio offendent mea scripta fiano,
Quod Soracte retro respicit ante Tibrim.


25.

Cur mihi sacra Clio reprobas hos nocte labores?
Auribus instillas sepe monendo, tace?
Arguis a sacris studium pendere libellis,
Nullaque consiliis carta parata meis.
5Et mea livoris feriet quoque pectora telum,
Ut Cephali certum vulneris illud erat,
Pallas in asconsis nemorum dum spargitur undis
Atheone dolet visa repente dea.
Non cuivis hominum gaudet parere pudica,
10Irritat vetitis forma negata locis.
Non fuerat dane tantum placitura tonanti,
Ni foret in turri non adeunda sita.
Partius in Tysben caluisset Pyramus amplum
Rimula luminibus parca dedisset iter,
15Nudus adest nullis obductus sermo togillis
Musa verecunda est, delituisse iuvat.
Vox mea prudentes offendet protinus aures,
Femineas censes me tunicare colos.
Ergo cui lateant lippos mihi crede labores?
20Sed pateant siculo cui patet afra ratis
His me debilitas dictis calamusque pigrescit,
In valido baculum quo cadat ipsa negas.
In mentem fortuna meam, te iudice captat
Imperium, damnis nos sociata meis.
25Omnia perdidimus nos extra verbaque plagas
Lenitura vetas qualiacumque meas.
Perdidimus nam seva negat rediisse tirandis,
Quamquam consorti sint mea recta mee.
Perdidimus, damnum si sit iactura vocandum
30Quod qui pro nimia sustinere fide.
Perdidimus donec capitali vulnere victor
Rex queat obscenos rite ferire viros.
Non est mens aliis passi plaudere dolendo,
Sed tecti passus sit medicina dolor.
35Invenit natura quidem non arte putatus
Questus et hac valida nempe volente queror.
Heroas video fatis gemuisse malignis,
Fert gemitus virtus victa dolore graves.
Non homines sed corda deum pupugere sinistra,
40Eructat tandem verba repressa meror
Phebus, Iuno, Venus rubus doluere malignis
Et summum passum legimus esse Iovem,
Quisquis eris lector questus hos nempe putato,
Non vacat ingenio querere docta meo.
45Exalat merente dolor patefactus ab ore,
Vana quidem murmur sed medicina mali est.
Tempus erit forsan, camere cum gaudia nostre,
Qua cupis efficient me cecinisse nota.
Decutiet fidibus leti quesita labore,
50Ingenii melior carmina nostra manus.
Divino regis murani iussus ab ore,
In sua perveniam gesta favente deo.
Tunc pelagi terreque feros describere Martes
Est opus, in palmam qui fremuere suam
55Et nunc nempe fremunt, quo mons ad sidera laudum
Crescat, et antiquis sint nova facta stupor.
Consiliis tunc oro fluas, tecumque sorores,
Affer, ut in tanto glorier ipse duce.
Nam nichil illud opus recipit servile precando
60Forte reget digitos sacra Minerva meos
Decretum est, oneris potius sub mole cadendum
Quam videar divi iussa negare viri.


26.

Freduccina domus celebris quem fine creavit
In te deficiens, nam tibi sola soror
In nostros enixa lares quos prole beavit,
Et sine te noster iam negat ire liber.
5O michi primevis Antoni congnite cunis,
Qui pueri et iuvenes crevimus usque simul
Miscuimus totiens iocunda repotia leti
Parca cibis variis prodiga valde iocis,
Qui parmis resonis audaces lusimus annos,
10Ensibus octusis non sine laude duo.
Non pudet etati mores habuisse coequos,
Turpe senes iuvenis turpe iuventa senes.
Quam michi nullius mictis per verba salutem,
Scribimus, hem titubas, singula nosse deum?
15An tua verborum vacuassent orrea sumptus
Fecissentque meum ditius exilium?
An michi pretendis regnantum scuta timorum
Et poterat vestram missa necare salus?
Sepe michi veniens multorum hortatio iuvit
20Et sine scribentum littera missa nece est.
Nedum quum dominis nunquam dubitabilis esses,
Si sibi qui fueris noscere rite velint,
Namque velint fas est et fors voluisse necesse est,
Destituat fautum ne tua dextra latus,
25Sed velut elatus vestro de pectore fluxi
Respice non capulo nube tegente vetor.
Qua me quisquis adest veris miscendus amicis
Spe visit fame non sine forte mee,
Quos inter nequeas si tu reperire tuendo
30Nota tibi vocis suscipe verba mee.
Quamquam me taceas patria requetus in ipsa,
Te forsan celebri commemorabo loco.
Carmina si fuerint meliori facta volucre
Quam qui cum parerer culmine patris ait.
35Quam que de tetro facta est tunc demone quando
Pro nata cereris testis iniquus erat.
Quam qui Troianis mensa sub rupe latenti
Venturum pandit vaticinata malum,
Quid totiens iuvit lectus nos Lelius atque
40Scipio et antiquas concelebrasse fides?
Si nihil in nobis fuerant factura profectus
Mutua consiliis verba refercta bonis,
Si fuerat blandis tantum colludere rebus
Alter ab alterius nube fugandus erat,
45Si fuerat celebris nobis ymineus amandus
Nenia sollicito diffugienda gradu?
Non sic Pithagoras docuit fecisse sodales,
A quo cum phicia damon in orbe nitet,
Non est femineus nobis animusque caducus
50Ut cupiam multum compatiare mihi,
Corpore non valido gerimus qui pondera satis
Accipimus, mediis mente favente malis.
Multa quidem terre passi nocumenta valemus,
Prostravit vires Adria sola meas.
55Sed putet antiquus sotius mecumque coevus
Oblitus nostri si videare tacens.
Non aliter nostrum quam si spectare cadaver
Sit tibi nec verbum dixeris ore pium.
Credo quidem nostri repetas si tempora cernes
60Gratia magna tibi pauca pudenda deus.
Tu quoque novisti illius peccata diei
Prodida que cecidit nostra severa fides.
Hostica non animos risit victoria nostros,
Que fuit externis clam maleparta viris.
65Scis homines nostros, scis si malus ipse fuissem,
Quam facili poteram pernocuisse via.
Sed prius hos cineret iaculatus Iuppiter arctus
Rictibus aut mandat viscera nostra ciclops,
Quam mea Calyope discordet vita pudice.
70Carmina conscribat sanguinolenta manus.
Qualis homo fuerim sotiis queis moribus adas,
Forte dabit vobis lis mea sumpta decus.
Quis patrie cum sepe malis respublica normis
In quo pendebat iam modo pressa statum est.
75Hec pudeat colui dominam quam scisma peremit,
Longius et nocuit sera relicta fides.
Cuius de pelago elementi sumsimus haustum,
Nam rationalis quippe Magister eram.
Indignum dignum tanti me fecit honoris,
80Non doleo secum concecidisse simul.
Nec quod et ille meus transalpes frater adivit,
Post denuo rediit non sine Marte ducis,
Nec quod adhuc patrie malesanus bella ministret,
Hostis agens nostre qua pariuntur aque,
85Sum dampnandus ego, fas est sua crimina sontes
Iustificent, proprio quemque iacere thoro.
Infidis feriat regalis mucro propinquos,
Actum erit exiguo tempore paucus erit.
Sed sua divino similis correptio Iovi
90Promeritis novit quemque librare suis.
Singula nascentes fatorum carmina cantant,
Navigat ille sua navigo nave mea.
Non vetui crimen regi sanctoque Monarce,
Hoc pluris quondam forte duobus ero.
95Non es respondes, an sim cernemus uterque,
Bella duci Gallo cum male sumpta cadent.
Nec mihi pravorum poterunt obstare sigilla
Que inter quod miror cerea querqus erat.
Que nunquam medio fuerat concussa leone.
100Immo deus voluit consociare thoro.
Sed scio quod valeat phlegra mactanda tyrandis,
Vix nocuit quisquis morte minante nocet.
Aut fraude invisa manus est impressa papiro,
Non credam nobis te nocuisse socium.
105Si nocuit quisquis cuperet cum nempe nocere,
Profuit, ut nobis carta maligna facit.
Hanc posteris forsan mecum revidere repostam
In risco cuius non tibi clavis abest.
Ille Comes magnus cuius sum urna vetustus
110A quo cum divo nunc quoque fratre premor
Credo scit iam nunc complex sua litera vestris
Ut fuerat sancto credita lecta patri.
Omne suum cor missum me vulnere telum
Deformi fame perculit ossa sue.
115Infirmos dicunt oculos candore nivali,
Qui fingunt formas aspiciendo nigras,
Sic vicium spectare nequit virtute decora,
Defectus alii ponit inesse suos.
O tantos absentes homini mihi crede favores
120Ut tali cuperem laude fugisse polum.
Illic exilio fuerat quicunque bonorum
Multatus nostro commemoratus adest.
Atheus Solon, spartanus Codrus, et ille
Vir samius pucer, corpore, mente, sono.
125O + virtus armata Themistoclis urbe
Pulsa sua Xersem que sibi vicit herum
Sumpta venena sacro Socrati mandata tirandis
Sunt illic nostris pene reflecta malis,
Tenditur in latios sermo quibus ardua virtus
130Contulit invidiam sepe repulsa malis,
Arpinas Marcus, Nasicaque dictus et alter
Victor Amilcaride multaque diva cohors.
Et mea Nasonis simularunt fataque fatis,
O foret et nobis que sibi musa fuit,
135Ingrati semper populi damnantur ibidem,
Vulneribus dignis fracta tirandis adest.
Hic modus est verbis, crescunt alterna vicissim,
Grandia de minimis prosiliisse solent.
Ut pueri tenero ludentes Marte perinde
140Materia magnos dant memorare viros,
Sic mea tunc presens fuerat despectio causa,
Ut referant magni nomina tanta viri.
Plus loquor ac volui, quoniam me dicere tecum
Urget amor, nescit quod senuisse meus,
145Finis adest istis, forsan quid mente putemus,
Quisve labor nobis nosse benignus aves.
Audivi mentique sedet vidique probavi
Omnia precipitem sollicitare deam.
Nec quicquam validum furtivi dentibus evi est.
150Quod queat + nempe stetisse diu.
Vidi marmoreas statuas, animata metalla,
A quibus abscessit flamine pulsus honor.
Viventes nutus in quos conflata fuerunt
Perdere nec deceant qui voluere prius.
155Paulatim defessa cadunt, moriuntur et era,
Imo alia ex aliis forma renata viret.
Hic lapis in castris fuerat monstratus honori,
In cineres niveos solvitur ignis ope.
Es deus in templo quondam veneratus opimo,
160Liquitur + villis ymago redit.
Omnia dum loquimur non sunt eademque rapaces,
Diripiunt furtim tempora nostra dies.
Nature vicibus rapide mutamur avaris,
Non erimus que nunc corpora cerne sumus.
165Iam vanet decor ille oculos qui sepe latentes
Marmoree domine sollecitare quiit.
Lilia nostra rigent placido vacuata vapore
Iam sumus effrondi spina relicta rosa.
Iam nihilum illius restat quo temporis almi
170Mortales alique nos volueredee.
Viximus imberbes barbamque totonsimus atram
Mistaque iam niveis est superata pilis.
Et placidos vultus octexit larva senilis,
Redita non ultra rapta iuventa perit.
175Membra sed infense seseque ferentia prestant
Cumque animo pridem quid valuere valent,
Sed grave festinat tempus quod flectet utrosque
Nam centum medicus qui secat annus adest,
O cito quam tetro claudentur membra sepulcro,
180Quid restat senibus quam patiendo mori?
Si quid habent terre morsu quoque durius evi,
Mens est, huius opus longius orbe viget.
Scribo igitur totus tumuler ne morte perentus
Si qua queant post me signa manere mei.
185Nescio que tellus vel forsan limpha vetabit
Ossa mei nulli forte scienda viro.
Carminibus coner monumentum condere nostrum,
Quavis morte cadens, his tumulatus ero.
Et stabunt queres post me mea carmina certe,
190Nescio si stabili sint bene fixa solo
Si manibus ruerint dignori concussa poete
Perpetiar, pravi mortis in ede querar,
Finis adest, hortare meum vestrumque meumque
Atque aliquid de me dicite queso duo.
195Herois hec scripta est Ugonis lictera nostri
Que Romam spectat, Tibur in arce, mare.
Hac anienis abit meat hac sed Tibridis equor,
Et plusquam possit nempe videre videt.
Hostibus accinctus se concertantibus iter,
200Vix possum domini damna cavere mei.
Planitie Ursinus quidam monteque Sabellus
Tristia vicinis et sibi bella gerunt.


27.

Nunc mihi Pyerides sacrarum numina rerum
Exorate propria dicite carmen ope.
Nunc opus est tremulo citheram fervere tumultu,
Nostra sub hemonio iudice penna venit.
5Et venit Heuridices dulcem subiisse maritum,
Quove sono fabricans saxa verendus erit,
Tendimus ad dominum quo non oculatior alter,
Castalium visit per iuga sacra nemus.
Imus in examen solitis audire canentes,
10Auribus et phebo concomitante deas.
Scimus enim celebri letantur sidera sistro,
Quod propria quatiunt plectra librata manu.
Vos igitur tenues calamos rubigine scabros
Eluite, ut tantis auribus equa canant.
15O pater insignis mundi quoque cardo ruentis
Herculeus, virtus quo caret alma loco,
Non erat ingenii precibus sine numine nostri
Non exorato limen adire tuum.
Est deus in tenuem nedum grandemque vocandus
20Materiam, et magnum cum subeatur onus.
Nescio quid maius videat nunc ytala tellus,
Te quoque si que sint magna videre velit,
Ponimus in superos qui desperamus inertes,
Namque solent votis sepe favere piis.
25His igitur freti, et vobis qui parcere nostis
Mictimus in vestrum carmina nostra larem.
Quo quid agent querens, tanto quoque territa patre,
Incipient tremulo verba notare sono.
Salve digne deo, natura mirus et arte,
30Musarum cultor, spes sine labe bonis,
Cuius habent mores hominum quodcumque beatum est
De + Bartholomee sacri,
Ille novus vester facie sed mente vetustus
Oscula dat pedibus nostra per ora tuis.
35Semilocuta cadent tales libantia vestros,
Obvia ni celeret sacra levare manus,
Interrupta parum, repetent exordia, mictit
Nos qui cum fatis bella perenne gerit,
Ille quidem magni genitus Nasonis in urbe.
40Quem neque Thespiades, tersaque vita iuvat.
Qui scelere astrorum proprio non crimine passus
Gaudet in adversis que sibi facta ruent.
Dissicit ut medius nubes sitibundus Apollo,
Sic mendax verum diffugit usque virum.
45Hec alias venerande pater spes optima de te
Sumpta mihi nihilum iam dubitare facit.
Est satis ad verum concors super omnia rumor
Hoc solet interdum dicere plura deus.
Augurer in populis de te concordibus una
50Vixero suspiciam vos meliore gradu.
Tunc Mars bissena languescet in ede cathenis,
Iuppiter in quarta rectus et almus erit.
Doctus ab hoc celebres fundet Cillenius actus
Et melior vobis serviet usque polus.
55Tunc profuge Latio Muse vatesque redibunt.
Auribus astersis organa diva canent.
En erit illa dies orbi certumque futura?
En veniet citius quod mea membra cadant?
Iam peperit frondes Peneya virgo sacratas
60Que rediment aliquas te faciente comas.
O pater ut frigent multorum magna virorum
Ingenia, et digne non venerata latent.
Artes nutrit honor, cuntos quoque gloria vexat
Ad studia, infamis spernitur usque labor.
65Est mihi ni fallor mundus sine nempe poeta,
Elingue ut comptum cetera membra caput,
Tu dabis omnipotens reparato vate loquatur,
Quo vos perpetuo gens oritura colet,
Qui sapiunt melius defraudant verba procellis,
70Philidos ut redeat floriger almus amor.
Nos humiles austris largimur nostra quibusvis
Carbasa, per pelagus forte coactus eo.
Sacra quies Musis fatis non facta malignis,
Convenit, heu quassa vexor ubique rate.
75Nullus adest nobis sotius, fauctorque libellus,
Omnia dat nostrum, sed dubitanda caput.
Ah quotiens meliora puto scribenda petendo,
Que revidenda forent, si posuisse velim.
Sic quoque contingit scribam que scribere nollem,
80Queve velim nequeam, deteriora sequar.
Nil passum legimus pravique fuisse Maronem,
Et tamen Eneydos non bene fisus obit.
In requie Naso scripsit mutando figuras,
Et timuit tantum ne pateretur opus.
85Milia succurrent hominum quos fata bearunt,
Scribentes tenuit quos pius iste timor.
Quid faciam, cupitis librorum pauper et artis,
Casibus et solum dives ad usque malis?
Certe ego non possum quicquam nisi culpa venire
90Peccandi at venie plurima causa favet.
Cur igitur scribam claris nigrandus in aulis?
Ingenium rapiant ne omne sinistra meum.
Tempus erit forsan, mentem quod torquet aventem
Quo tibi supremo plurima rite canam.
95Atque vale, dicam multos elegia soles.
Tecum egi, iam me sidera leta vocant.
Disparibus non est pedibus nunc tendere nostrum,
Nostra decent parilem fata novata gradum.
Sed tibi quid dicam tandem spectabis heros,
100Nescio quam qui sim vester et usque precor.
Et properet tempus, quo sim certissimus augur
Omina verificet iam tibi nostra deus,
Sit tamen ille dato fatorum tempore plenus
Quem sequeris primi sit tibi vita viri.


28.

O michi de pennis Antoni carior omni,
Qui viget hac hodie Cesaris urbe viro.
Non eris indictus nobis, non digna taceri,
Virtus cardinibus vestra benigna sacris.
5Nec melius nostro scriberis nempe libello,
Quam quo sis domino iunctus amice tuo.
Digna quidem res est ut quem veneraris ad unguem
Disiunctus nullo rite sequaris iter.
Post Anchisiadam pictor quem scripserit ullum
10Pulcrius infessi semper Achatis ope.
Tuque tuo nullis sedaberis usque periclis,
Si sonus excelsis nubibus igne cadat.
Si mare tantandum Scille rabiesque Caribdis
Saxaque Ciclopum tutus amator eris.
15Hos quoque perraros tellus producit achates,
Inter quos nostro carmine scriptus eris.
Tu felix ni fata negent vestigia tanti
Qui patris et domini rite sequutus adis.
Cerne, vide quantis coeant presagia signis,
20Virtus quanta viro famaque qualis eat.
Quos aditus parvis aperit visendus amicis,
Spem vultu ut capiat quisquis et ore suis.
Que facies solio velut apta locanda supremo,
Qui mores quenam sit sibi terra parens,
25In quam transvexit sapientes Pallas Athenas
Que ligurum populis prestat eundo caput.
Aspice que linguam libertas solvat, et alto
Ingenio qualis sancta Minerva favet.
Utque nichil de se nostrum deluserit omen,
30Est aliquid titulo quo iuvet ipse suo,
Prescia venturi voluerunt fata
Nomine censeri terra notanda situ.
Experie in medio spatiis que dissidet equis
Alpibus et Scillaque inter utrumque mare.
35Hoc nichil est aliud quam quod tollendus in omnes
Gens omnis medio gaudeat equa patre.
Si nos nempe rogas quanam virtute canamus?
Non sum fatidico nempe furore scius.
Non ego consului trepidantiaque exta, nec ulla
40Templa dedere fidem munere capta meo.
Non est nostra dei monitus audire beatos,
Auris digna, fibras nec reserare manus.
Non magice sortes nec quidquid corda petentum
Irritat variis sunt mihi nota modis.
45Carmina nulla michi quam que sic sacra poesis
Commodat, et simplex artibus usque fui.
Naturam sequimur legem rerumque magistram,
Obice sublato que meliora facit.
Ordine namque suo semper potiora superstunt,
50Subiiciunt magnis deteriora suis.
Nonne vides taurum ceu armentaque cunta secuntur
Cui cervix celo Marte favente meat.
Maximus in magnis elephantibus imperat angit
Quem sequitur reverens cetera rite cohors,
55Sceptra leo gestans animalibus imperat imis,
Aereis aquile penna suprema iubet.
Virtutes sic regna bone melioribus addunt,
Ni foret a vitiis gens putrefacta malis,
His dominum video supremo limine dignum
60Frater amice tuum facta fienda puta.
Nam ut rara hyemes medias intercipit estas,
Sic ubi conveniunt tanta perire queunt.
Ut fator in viridi presumit gaudia campo
Orrea spe celebri. Letus in ede parat
65Sic decet utque tuo leteris nempe futuro,
Utere nam veniet iam tibi mente bono,
Tu valeas pontumque simul Iove dante premamus
Partenope ut iunctos captet ab Urbe duos.
Promissam tibi servo diem quo carmine furem,
70Circeo feriam quo metra tuta meent.


29.

Qui sequeris summum tibi sit francisce monarcam
Quanta salus homini contigit usque bono.
Quanta tue lasset mentis decreta modeste,
Imo fluat cumeris prodigiosa tuis.
5Sint ligurum populi qui te duxere superbi,
Laude tua et vestri te venerentur avi.
Sitque tua notum Lanzanicumque per orbem,
Calyope, ut Manthos patria vate suo.
Urbs Patavi ut Livio Rome scriptore beato,
10Ut Verona suo passere leta fuit.
Hos inter vireas quatus, quem ciprica laurus
Umbret in accinctis rite locata comis.
Certus eram semper studium moresque putando,
Nempe tuos magnum te meruisse situm.
15Certus et edocto remorum verbere cimbam
Signatum ad litus te violare tuam.
Nec minor augurio venit tibi gratia nostro,
Quamquam sit maior munere nempe labor.
Dedaleo ingenio frenis sapientius aura
20Fungeris et cumis saga quescis avis.
Nec timui medio caderet tibi penna volatu,
Mutares nomen nota ruina mari.
Sed timui invidia sotii ne flamina clausa
Utribus ex ruptis in tua vela darent.
25Hoc viget in mundi pelago mihi crede periclum
Vixque tenent positum qui tenuere sinum.
Secretus iam scriba patris titulaberis alti,
Factus es officio maior amice tuo.
Cum quo letantes accrescimus ardua vestri
30Sors facit et nostrum celsius ire caput.
Ut mons alta petens cunctis prospectior imo est
Turris ut est oculis notior alta domo,
Sic temet maior factus magis omnibus iddem
Cerneris et multis indice visus ades.
35Felix qui sacra Petri versaris in aula,
Et calamo mundo spargeris usque tuo.
Materie invenere sacre quo pondera sistant,
Iam sua, non omni rite ferenda viro.
Hectora si gravidum videas comptumque sub armis
40Cornipedem dices se decuisse parem.
Ne fragili positus medio pro Marte notandus
A vitio miseri sit maculatus equi.
Sic sacra magnarum dives quoque machina rerum
Leditur a digno non celebrata viro.
45Quid precor his maius? Cesar regesque tetrarce
Assiduusque deus dant tibi magna loqui.
Ergo humeris molem vestris subiisse paremque
Gaudeo et ob pondus te renitere sacrum.
Namque tuus nostro ludit iam splendor in ere,
50Glorificor tanto carus adesse viro.
Nos Echate, tu Phebus eris tantumque nitescam
Quam nostri feries lumine nempe globi,
Non opus est memorem, nostri quoque sis memor ultra
Verus amor Lethes sugere nescit aquas.
55Sed precor ut pedibus fuerint cum tuta monarce
Tempora, commendes noster amice tuum.
Atque meo vestroque simul quo multa magistro
Tergora dat frustra non bene scripta pecus.
Immo tibi postquam facta est fortuna benigna
60Si potes ad nostrum fac sibi verba bonum.
Ut pelagi saltem quod nunc vitavimus ultro
Blanditias nequeam nec revidere minas.


30.

Nec te quem nostri vexant agitata procellis
Linthea decrevi sucticuisse o Buti
Hoc me tempestas affiligit tristius omnis
Qui gemitu patior nil sine nempe tuo,
5Corporibus quamquam distemus forte remotis
Mente sedes mecum quaque feramur aqua,
Non tua quo merear pravus consortia iusti,
Sed genus et mores te facit esse pium.
Nobilium longa serie nam cretus avorum,
10Despicis inficte quam male mundus amat,
Ossequiis animas pascis latebunda per urbem
Pauperies vestro, stat reparanda libro.
Maiorum valvas celeri cervice graduque
Effugis, invisus suspicis astra pius
15Non aliter quam cum scopulus vitatur in undis
Blandum Neptuno nauta celeum canit,
Alloquio frueris divo cum matre beata,
O quales hominum contegit arcta domus,
Iugera cui cedant amplexa palatia longis
20Porticibus placidis solicitata malis.
O tecum cum scribo loquor tecumque sacello
Quo fueram totiens sum meditando tuo
Divitiis sancte + paupertatis aventur,
Nam superant arabas mente redire iuvat
25Istic diva quies nullo vexata cliente
Pauperis a sola ianua pulsa manu.
Non timet an vigiles latro per compita merces
Digreget, et damnis immoritura luat.
Spiritibus variis sufflans an belliger ether
30In sua que pelago carbasa misit eat.
O felix hominum multarum nescia rerum
Conditio paucis exagitata malis,
Furta lupi nescis, pecudes porcosque bovesque
Nulla quidem novit quisquis per arva tuos.
35Pauca tuum mordet ferrum sarmenta liei,
Saturni vitam pheuda vetusta ferunt.
Pars tua Cansani quid vult tibi reddit et ultro
Nec tibi contingant astra citata regant,
Nam dominum cernunt Ihesu doctore ministrum
40Ossequio natum sancta monendo patrem,
Non tibi bos moriens, mugit percussa securi
Nec tibi sub cultro calcitrat icta pecus.
Non possunt armenta tibi maledicta precari,
Ventibus in nostris que tumulanda cadunt,
45Nam satis est censes gratis quid donat ovile,
Caseus et vellus lac sine cede data,
Nec tua gallinam manus est agressa misellam,
Que dominum certat posse nutrire suum.
Non celi calles volucres vada scita fereque
50Inveniunt laqueis falsificata tuis,
Quid iuvat in longo gustus sermone morari,
Aut olus aut ciceres quisque patella tua est,
Sanctaque vibici sileo certamina lori
Artubus affixi quos fera lana tegit,
55Et pecudum vellus rigidum quo textus amictus
Ingruit a nulla cui sedet arte color.
An lacus austeram tipodam quamquam benignet
Marsus an et fluvius quod fateamur abest,
Nam neque nos venetum mare nec romana plagaque
60Pisce beant, varium respiciente diem.
Hic madidum Thetis surgentem cernit ab undis,
Hic siccum Oceano succubuisse videt,
Nescio que careat vitiorum abstenius omni,
Si reficit mancam carneque pisce quatram,
65Si mare pro carnis damno rimabimur omne,
Ingluvies alio sit reparata cibo.
Quid iuvat a mensis absit citharea volucris,
Et Iunonis avis dedalis atque lepus
Si iaceat Rumbus, Scaurus, Conchilea, Squille
70Alec per patinas ostrea mullus adest
Pectinibus pascat mistis acipenser achinus
Appositum tundi non sine ventre caput,
Si murena teres spiris sinuata atino
Procerusque lupus gausapa nostra replent,
75Sed lupus in pontes tiberis captatus ab evo
Piscibus in cuntis esca suprema fuit.
Sub ruptum capitur pontem cui subdita crescit
Insula, qua rapide retro ferantur aque.
Certe ego si cedas talis mihi sabbata cene,
80Do tibi qui sequitur quisquis amice diem
Sed neque lurconi contigit sola voluptas,
Gaudet deliciis aspera vita suis,
Immo prius fauces certis placare furentes,
Quam dubius cena sit variante sapor.
85Dum varia irritant offendunt fercla palatum,
Multiplici minor est quisque sapore sapor,
Excedit dubiam simplex alimonia cenam,
Vivitur hac, illa sepe sepulcra patent.
Hec animum pennis agitatis tollit in altum,
90Illa velut capsis detinet arctus humi,
O felix, felix, o terque quaterque beata
Virgo domus nato, castaque matre deo,
Ex qua nullius nares sensere culinam,
Quamquam vestibulo sit sociata vie
95Si cur ista tibi faciam preconia queras
Ut tua sit patre gloria vita tue,
Nam cum damnaris pellacis cetera mundi
Non tibi blanditiis complacuisse putem,
Sed nimio sermone moror iam tempora psalmis
100Secta vocant sacris nulla tacenda tibi,
Iam cruce signatus celso blandiris olimpo,
Auxilio intentum poscis adesse deum
Festinare rogas divum prestare favorem,
Gloria post trino redditur una deo,
105O levibus sublata polo tua cantica pennis,
Quas sibi materne composuere preces
Pro quo amicizie Mutio cum fratre colebas,
Qua non sum dignus crimine nempe meo,
Per pia nostrarum condam commercia matrum,
110Per quamcumque mihi sepe tulistis opem,
Cum genibus flexi lacrimis sub nocte penates
Flectitis ad vestras mente trahente preces
Peccatis veniam nostris mercare precando,
Indignum quamquam sit tibi cura rei,
115Non quod non patiar, patiar, sed et illa rogato
Que valeant humeri mensque tenere mei.
Sint quecumque mihi vivam dum nossia firmus
Atque ut nunc sum, sim corpore mente potens,
Nec me quo patrie referant lenire labores,
120Id faciant nutu te reticente suo,
Ante velim seni quo sunt nox unica menses,
Atque unus totidem pulsus adire dies,
Aut hac trasflatum capiat me antiscora tellus
Si qua est, ytalico dogmate dicta sene,
125Dememi vel forte modo vacuare ocellis
Et numquam cuperem reperiisse iubar,
Quam cernam varios cives tumultu
Atque bonos trepide succubuisse malis,
Cernis ut horremus vacuatum mente cadaver
130Illius cuius vita benigna fuit + .
Non aliter postquam libertas vanuit, odi
Que fuerat patriam gaudia viva michi;
Inde animo exhalat nostro tam dura mephitis,
Ethnea quo nomen sit mihi pena suum.
135Compatior vobis quorum tam feda libido
Paucorum subigit libera colla iugo.
Tandem vir nostre patiens incommoda terr,
Parce duo nobis corripienda rude.
Primum que misse scribo tibi carmine Muse
140Cuius de nido plumidus astra petis.
Ac velut Ambrosii timeasque flagella prophete
Qua cecinit vitas cantica sancta lyram.
Est aliud, quum loquimur tibi fine libelli,
Principio cuius forte locandus eras.
145Finge precor mecum, sint hec quecumque coegi,
Parva ratis vario concutienda mari.
In prore validum posui tutamine nautam,
Te puppi, temo quod bene rectus eat,
Ulterius nobis unumque rogare benignus
150Inter tot vestras hanc mihi funde preces.
Cum scandes sancti ad cellam super ardua petri
Divino Honufrio me memorare velis,
Qui miris semper nostris succurrit agendis,
Et desperatam circiter addit opem.


31.

Vade meus quod limen amas titubasque libelle
Non est ulterius quod revocere lari,
Quod dubitas video et forsan dubitare necesse est
Ante diem ne sis iussus abire domo
5Alterius redeas calamo vel pumice fossus
Invidie referas consita tela dolis
Mors instat crebro feriens rapimurque potentes
Ingnotus mecum ne moriaris amo,
Sectus enim partes quondam trasmissus in omnes
10Tutus eras at nunc cuntus adire times
Nec mirum macula dudum pars una nigrabat
Nunc eadem totus ne maculere times
Clausus abi caveas vectem concesseris ulli
Donec adoctando suscipiare viro
15Inde quod es nosses illius gratia tutum
Aut edet populis vel rediisse volet
Multa tibi parcet clemens nam pictor adactus
Pissidibusque natans fingere iusta nequit,
Sic lacerum ingenium libris requieque remotum
20Fas erit et venia non caruisse sua,
Nec pudeat cum sis moles tenuissima tanto,
O placeas domino parvule magnus eris
Nostra petat siquis prosunt quod facta legendo.
Temperet ut felix et sua quisque miser,
25Nunc ego cuatraria degebam civis in ede
Oppida nunc profugus plura videre premor.
Illic letus eram zephiros moderabar aventes
Quatenus hic possum subtraho vela nothis.
Vivimus a neutra dudum quoque morte sepulti
30Fas et iura meos non rapuere dies.
Sed sumus in tuto quamquam iactemur et insons
Cum stabit mundus quo volo stabo loco.
Dic datus in montem patulum, sed factus ubique es,
Vix tremula hic potui te cumulare mora
35Scismate cum pravo periit Regina Iohanna
Noster sceptra tenet Gallicus ense petit.


32.

Laudibus insignis iacet hic franciscus Aquinas
Mente polum scandens herebi vitando ruinas,
Lauretique Comes mirandus Pallade Marte,
Certa fides heroi nulla maculabilis arte,
5Regis in ossequi Karuli quem fata dehiscunt
Hostica gallorum vinci quando agmina discunt.


33.

O videas quisquis gaudes virtute reperta
Siste gradus, hic est ipsius fossa referta,
Causarum victor, vatum legumque sacrarum
Gloria Guelphorum lumen plus sidere clarum
5Hic Lapus est de Castiglionchio patre creatus
Nominis eiusdem, celo sed mente relatus
Exul ab ecclesie zelum domibusque perustis
Florentia fugit causis et tempore iustis,
De scrobe qua iacuit miserans quem doctor ab ipso
10Ubaldinus in hoc posuit bene marmore fixo.


34.

Quisquis es ante means scriptum precor aspice marmor,
Non pereat busto gloria parta suo,
Consilii numen cathedra summusque foroque
Doctor et imparilis Calyopeus honor,
5Quem laribus flamma stratis florentia fudit,
Ecclesiam plusquam quam velit ipsa colit,
Hic Lapus est de Castiglionchio pulsus in urbem,
Qui venit sancta morte locandus humo,
Cespite sed iacuit condam nunc doctor ab illo
10Ubaldinus in hoc composuit tumulo.


35.

Proth deus ut subitis labuntur celsa ruinis,
En ruit in media laude stupendus apex.
Regnorum tenui modo sumptor marte repente,
Karolus ad dacos proditione perit,
5Heu duo pro cuntis non lauta piacula tantam
Ante dei leges optinuere necem,
Reddidit altricem tenero qua crevit amore,
Ausus et in sanctum conscelerare manus.
Tu cave magna potens rebus ne vita serenis
10Furveat iratum promeritura deum.


36.

Corrige prefecti te cede tirande tiranni,
Et sua premonitus vulnera mille cave.
Quid iuvat ecclesie populos pressisse per annos?
Sera licet tandem sed ferit ira dei.
5Blanditiis ne crede iugum sine lege ferentum,
Tela tegunt certam cerne datura necem,
Urbs aliquem quenam coluit Viterbia quartum
Prefectum et tandem sanguine sparsa suo est.
Nulla patrum condunt generosa sepulcra necatum,
10Ipsius ossa cruor membraque sparsa iacent.


37.

Ingnis Aprutinus furiarum fotus olivo
Sulfure flans herebi iacet hic extinctus opimo,
Oppida discindes vicinos sanguine iunctos,
Nomine selecto conatus sternere cunctos,
5Templorum rapiens devotaque castra vetustis,
Bella dedit fratri non causis impia iustis,
Heu tam prosperitas malefactis extulit ut iam
Ni cecidisset erat rectorem credere nequam,
Neve sacri genitor frater maculenter ab ipso
10Scribitur indictus, gaudent hoc trenara misso.


38.

Nam bona rara bonis sociat Randusia sese
Moribus, hoc patrio stat residere lare.
Nulla dies reprobas questus nos ducet ad artes
Si foret ut nunquam tangeret ora Ceres.
5Namque mori satius strictis virtutibus ulnis
Vivere quam torvo respiciente deo.


39.

Attenus in triplici deduxi parte iuventam
Nunc calamo silvas peragrans nunc plectra per urbes
Leta lyre quatiens elegos fors versa coegit,
Ut struerem tandemque senis pro fomite vite.
5Auspice quo quamquam dubius moderamine vecter,
Insignem Mavorte ducem iuvenemque stupendum
Insolita virtute canam, quo victa beato
Sidere regna vigent Latii iacuitque tremendus
Gallus, inoptate veniens male iura parentis,
10Classibus horrendus variis terraque profundo
Progenie nullique ducum superatus in auro.
Vos mihi Parnaseus honor duplexque potestas
Cognatis fraterna iugis vos carmen aventi
Consulite o proceres sacri succurrite vates
15Ausonii faveatque simul quicumque sub axe
Spirat utroque poli, licuit cui frangere lucos
Castalios, visitque sacri penetralia montis,
Et mihi si qua piis flectuntur numina votis,
Diva fave tanto reseres helicona labori
20Intactumque regens audacia vela per equor,
Aspires ceptis comitantem cursibus auram,
Non audita feram veteres que sera tumultus
Attulerit nostras vitiata etatibus aures,
Vix dum facta recens canimus que protulit etas,
25At tu divino Iuvenis proflatus amore
Cuius ab ephebis mens magnis duruit armis,
Pande viam calamo memorem ne despice famam
Grata deo mundoque simul monumenta ferentem
Nutibus accendas vires quibus omnia parent
30Iuravere polus tellus pelagusque triumphos,
Karole cura dei celebris rex tertie summi
Appula quo sicule crescunt tua regna corone
Experia oppressum longe quo tollere cornu,
Cogitat et mundo frontem memorare vetustam.


40.

Hanc tibi vir nostro nimium sapientior evo
Sulmona genitus destinat ille tuus.
Cuius enim mentem et faciem monstrare papirum
Nil dubito, nomen sit tacuisse meum,
5Materiam cernes tragico que digna mavorte est
Semicapri scriptam carmine nempe dei.
Discutias rector maculas et carmina nostri
Corripe nam verus verbere paret amor.
Vos equidem novi sacros generare libellos,
10Quos precibus peterem clausit at ora pudor.












Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: