1. quod inane sit poeticum studium
Quid faciam versus quos vix legat unus et alter,Muneris unde nihil vita reportet inops,
Suspendant tumidi quos unca nare magistri
Censuraque notent barbara dicta gravi?
5Si iam nulla manet merces, si gloria versus
Nulla, quid incassum tempus inane teram?
2. ex Tranquillo
Caesar virorum mulier omnium fuit,Idem mulierum cum foret vir omnium.
3. de Hermolao Barbaro
Multi tempore barbari LatinumExacto vitiaverant nitorem;
Nostro tempore Barbarus sed unus
Linguae restituit decus Latinae.
4. de coquo arbitro
Dicentem de iure coquum videtis; at ipsumIus condire coqui est: quod sapit, hoc loquitur!
5. in libellum nugacem atque superfluum
Huic operi, lector, quod possis addere nil est.6. ad Vidam
In te Vida, Maro post saecula longa revixit,Maeonis e cuius personat ore tuba.
Unde habeat causam meriti si gratia tanti
Quaerimus, excelsi munus opusque Dei est.
5Quippe tibi mentem gravidae genitricis in alvo
Unus ut omnipotens iussit inesse sacram,
Ad sua qui fieres mysteria rite sacerdos
Flatibus excelsi numinis aequa canens.
Inde lepos, digni maiestas carminis inde
10Praeterit humanum caelitus orta modum!
7. ad eximium poetam atque theologum | fratrem Baptistam Carmelitanum Mantuanum
Carpere sospes adhuc vitales diceris auras,Aetatem in Pyliam vivere digne senex,
Perpetuam sedare sitim Permesside lympha,
In tua quae iugi labra liquore fluit,
5Cuius Minciades modulatae carmina nymphae
Manibus Andinis tura Sabaea ferunt;
Dumque Bianoreo sollemnia iusta sepulchro
Solvunt, blanda melos naenia dulce sonat;
Fatidicae pergunt laudes simul edere vatis,
10Antiquum de qua Mantua nomen habet.
Ergo, Musarum et Christi venerande sacerdos,
Aeternum facient hae decus, ille animam.
Pierii assertor per saecula longa leporis,
Inclyta Carmelli gloria montis, ave!
15Immortale tibi est nomen, Baptista futurum
Parthenicen donec mundus utramque colet.
8. in Ioannis Baptistae Carmellitani obitu
Baptistam extinctum Carmellitamne putatis,Cuius habet perpes frigida membra sopor?
Iniecit mors saeva manus his partibus, in quas
Ius illi solas Iuppiter esse sinit.
5At superest Lethe numquam delebilis ulla
Longa per aeternum saecula pulcher honos.
Nam dum hederae, Phoebo dum laurus amica virescet,
Vatis Apollinei fama superstes erit.
9. in Marcum
Insequeris fures. Facis hoc bene, Marce. Sed omnesEsse putas fures. Hoc male, Marce, facis.
10. insignis puellae effigies
Hanc sibi Dardanio sub iudice de tribus optetHaud aliam effigiem quaelibet esse dea.
Hactenus ars; praeclara animi ornamenta decusque
Pingere quod reliquum est dextera nulla potest.
11. idem
Qui spectas opus inclytum tabellae,Effictam Venerem potes putare.
Sanctae si potuisset ars puellae
Mores ponere, crederes Dianam.
12. ad Gazum medicum
Dum mandata pati clysteria podice nolo,Hauriri summo protinus ore iubes.
At paedicari foedum mihi, Gaza, videtur,
Fellare at multo turpius esse quidem.
5Irrumat et fellat stolido quod sumitur ore,
Paedicat tantum podice quidquid inest.
13. ad Lydiam
Quod vager huc illuc varias adeamque puellas,Stulta, soles de me, Lydia, saepe queri.
Uno si possem contentus vivere cunno,
Anterior cara coniuge nulla foret.
5Verum ubi cum quavis iam terve quaterve coivi,
Me satiat: vitium est hoc mihi (si vitium est).
Uxores nolo; volo, Lydia, liber amicas
Complures; uxor sufficit una mihi.
14a. tria elegantissimi scorti epitaphia
Quisquis homo es, quisquis cor habes, hoc siste sepulchro,Siste gradum: ad lacrimas quo moveare legas.
Hic decus aeternum Mollinae Antonia gentis
Aetatis primo flore perempta iacet.
5Cui Charites, Pallas, Musae, Venus atque Cupido
Contulerant homini quicquid inesse licet.
Sed mortale fuit corpus; mors abstulit ergo.
Heu miserae! Specimen quam breve tale datum est!
14b.
Clauditur hoc Mollina iacens Antonia saxo,Cumaeae vatis digna videre dies.
Cedere cui Siren potuisset victa canenti,
Cedere cui pulsa victa Thalia lyra.
5Quae fuerit forma aut aetas ne quaere, viator:
Eliciet gemitus utraque nota graves.
Fles tamen atque oculis lacrimae labuntur ab udis:
Qui non hoc lacrimet funere, marmor erit.
14c.
Antiquas referens puella nymphasForma, moribus, artibus decora,
Siren credita voce, Musa plectro,
Hoc Antonia clauditur sepulchro,
5Cui cognomine contigit vocari
Mollinae, facilis quod et venusta
Ac mollis fuit. Heu severa Parca
Quae tantum decus abstulit iuventa!