Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Quid, Silvane, doles? Tante que causa querele?
3 Heu, Socrates, (quem vix reliquum fortuna ruine
Dura sinit nostre) nescis, dulcissime, nescis
Quid querar, et quam iusta michi sit causa dolendi?
4 5Auguror; expecto sed rem cumulatius ex te.
Fare miser misero; non aspernabere luctus,
Participem comitemque ioci quem letus habebas.
5 Nescis prevalidi rumpunt ut verba dolores?
Quid me, care, iubes fari? Pastoria nunquid
10Materia est lugere deas? Tamen accipe quantum
Singultus lacrimeque sinunt: Fuit alta remotis
Silva locis, qua se, diversis montibus acti,
Sorga nitens Rodano pallensque Ruentia miscent.
Hic michi, quo fueram tusco translatus ab Arno,
15(Sic hominum res fata rotant!) fuit aridulum rus.
Dum colui, indigui, atque operi successit egestas.
Id reputans, avertor enim piguitque laborum
Pertesumque inopis studii; tandemque relinquens
Arva inarata, vagus silvis spatiabar apricis.
20Verum inter scopulos nodosaque robora quercus
Creverat ad ripam fluvii pulcherrima laurus.
Huc rapior, dulcisque semel postquam attigit umbra,
Omnis in hanc vertor; cessit mea prima voluptas.
Rusticus ardor erat, sed erat gratissimus ardor
25Ille michi insueto, qui me, mortalia prorsus
Oblitum immemoremque mei, meminisse iubebat
Hanc unam, curasque et totum huc volvere tempus.
Sic ruris desertus honos, et quicquid in enses
Precipitat, pax parta animi, pulsique tumultus;
30Has ego delitias et opes, hec regna putavi.
6 Perge: Quis interea neglecti vultus agelli?
7 Nec novi, nec nosse velim; michi laurea cure
Sola fuit. Sed iam, Socrates - ignosce - gemendum est.
8 Imo age, perge, precor; pariter lacrimabimur ambo,
35Et pietas communis enim et iactura dolorque.
9 Laurea culta michi, nec me situs asper et horrens
Arcuit incepto; propriis nec viribus ausus,
Externos volui consultor adire colonos.
Nec longe tenuere vie, nec tempus iniquum
40Ac durum tardavit opus. Vulgata tenebam
Ascrei consulta senis; tamen altius ire
Mens erat, ac variis artem solidare magistris.
Dux michi nullus erat, nisi amor fervorque videndi.
Primum iter in Latium, qua pulcher Mintius uda,
45Formoso de patre oriens, interluit arva.
Hic venetum celsis extantem in milibus unum
Pastorem, agricolam bellatoremque vicissim
Conspiciens, dextre modulantem in vertice ripe,
Accedo et brevibus percontor plurima verbis.
50Iussus ab hoc Asiam graiasque invisere terras,
Vix Athesim attigeram, patrii qua limina montis
Deserit et letos fugiens amplectitur agros,
Ecce veronei per prata virentia Martis
Ire duos video; canit hic, legit ille salubre
55Herbarum genus et pecori bonus applicat egro.
Progredior: Calidusque Aponus gelidusque Timavus
Iam spatiis equis aberant, dum pervigil alas
Intempestivum quatiens dominoque molestum,
Perstrepuit levo villa de culmine Gallus;
60Mox, baculo excussus, mestum cantoribus omen
Prebuit. Hinc nullo resonantia litora cantu,
Procurvosque sinus tacitus sequor. Obvia tandem
Rura sonora animum, vocemque et verba dedere.
Letior illa lego. Smyrnam sub fine viarum
65Perventum, cecumque senem, sed multa videntem
Convenio. Isque, Italo missum ut cognovit ab orbe,
Prosiluit, dextramque dedit, nemorumque profundo
Accubitu et fusca fessum statione recepit,
Attonitumque manu penetralibus intulit umbris.
70Figo oculos, et cuncta libens et singula circum
Visa noto, cupidumque fruor sermone senili
Insolitus. Dii, qualem hominem! Quid divite celo
Subtrahitis terre rarum breve munus egenti?
Hunc magni circum comites, lectissima turba,
75Stabant. Iuxta autem cunctis sublimior unus,
Cui grege de toto supremus cesserat hircus,
Fortunas, casusque ducum regumque canebat.
Nec casum tamen ille suum sortemque repostam,
Nec tristes in terga canes instare videbat,
80Regibus attonso flendus post fata capillo.
Iuxta alter senio infractus, iuveniliter alta
Voce canens; furere hinc dictus, sed voce furorem
Diluit, et falso quesivit crimine laudem.
Sacra, sacerdotes canit hic; ille arma tubasque,
85Inde deum favor, inde virum; per lesbia captum
Rura lupum salvumque gregem, iaculoque liraque
Fretus, et hinc clarus factis, hinc cantibus alter.
Altera solliciti laqueos cantabat amoris
Docta puella, choris doctorum immixta virorum;
90Cynnameus roseo calamus cui semper ab ore
Pendulus, et dulces mulcebant astra querele.
Hanc choris late cantata Bachide notus,
Hanc clarius caram suspirans carmine Lyden,
Et quem Cyrenis genitum dedit Africa Nilo,
95Hanc theius samio pastor stupet igne liquescens;
Nec minus hanc nostrique procul mirantur amantes,
Voce omnes humili et querula, simul impare cantu.
Pone senex pueri in gremio, vix mole soporis
Lumina pressa movens, lenibat cantibus auras;
100Mox siluit victus, cesserunt carmina somno,
Argutum dircea palus amisit olorem.
Vidi sidonio pastorem rure profectum
Annua quem morbi vis extinctura diebus
Angeret alternum natalibus, ultima donec
105Una animam doctosque modos abrumperet hora.
Unum ibi cecropii contemptum in gramine saltus,
Ingenio rectum, claudum pede, voce calenti
Sparthanos in bella canes accendere vidi;
Unum voce parem summis, per litora longe
110Solum, qui populo leges et iura dedisset,
Iamque senex musis operam daret, urbe relicta.
Vidi aquilam calvi circum volitare sedentis.
Ore caput pleno, simul illum lumina campo
Defixum, immota meditantem carmina fronte.
115Vidi, expectatum ut caneret dulcedine multa,
Obriguisse senem, vocemque in faucibus imis
Arctatam. Musas animam rapuisse putares,
Sic cubito incumbens similisque erat ore canenti
Fistula pallenti pendebat muta labello.
120Hunc alius Musis qui pastor amicior almis,
Sed minus acceptus silvis et victor ut arte
Iudicio sic victus erat, de more solebat
Victorem ridere suum, quod iudicis equi
Carmen inops, quod fama vagis incertior auris.
125Vidi qui fixas raperet spes, adderet iras,
Cogeret ad certam flammanti carmine mortem.
Vidi alium, silvis pulsum, mox carmine dulci
Extinxisse odium. Quid enim vim carminis equet?
Temnere opes tanti causam preciumque laboris
130Vidi aliquos, artesque bonas celebrare; sed inter
Hos fuit ampla sacri lege hac qui iura parentis
Stringeret; hoc merito doctas laudaret Athenas.
Vidi qui multre assiduus numeroque superbus,
Lacte premens fragilem fiscellam rumperet acri;
135Qui nova mactatis oneraret plaustra iuvencis;
Qui sale terga boum tereret laniata rigenti,
Et qui sparsa sedens pastorum furta notaret;
Biblida qui vetito cantaret amore furentem;
Qui caneret solem ac lunam, stellantiaque arva
140Scinderet, et volucri celum sulcaret aratro;
Qui vivos plectro lapides aptaret ovili,
Colle sub aonio funeste ad pabula ripe;
Quique palestrica et pictor, primoque sub evo
Cantor, ad extremum cursorque aucepsque fuisset;
145Quique illi fesso tandem et dormire paranti
Ex levibus calamis pulvinar stravit amenum;
Quique, truces cantu solitus mulcere leones,
Iustitia et cithara insignis, venerabilis annis,
Incola silvarum primus, quem Trachia vidit
150Aeriam dulci Rodopen dum voce moveret,
Precipitem fidibus blandis dum sisteret Hebrum.
Huic duo per montes auritaque rura canenti
Perpetui comites; dextre germanus inheret,
Filius at leve; tegit illum linea vestis,
155Iste, sacer musis, plenum de fonte reposto
Atque pium cratera patri porgebat anelo.
Inde canum pecudumque fuit volucrumque ferarumque
Arguti frigis ad numeros spectare choream;
Denique Graiorum latebras, Asieque vireta,
160Hebreosque graves et carmine trita minaci
Gramina Iordanis peregrinaque nomina lustrans,
Mollia rura Arabum, salis indiga, ditia mellis,:
Affixusque oculis animoque intentus ubique,
Vidi alios atque inde alios. Non omnia passim
165Visa sequor. Vidi sicula regione creatum,
Ac sotios, quibus horridulum cantare voluptas
Prima gregem, latebrisque minas vitare leonum;
Quique alios supra tenet ortum a carmine nomen;
Quique gregem calida gelidus male pavit in Ethna;
170Qui docet ephesios, tirios qui rumpere campos.
Docto ac dulcisono divulsus ab agmine, tandem
Flector; ibi unum omnes, nemorum quem turpis habebat
Angulus, et tenui ridebant pascua nutu,
Nudus ut ille iugis, macedum raucumque canendo,
175Indignum magni predonis rettulit aurum.
Sed quid ago? Aut patriis quorsum peregrinor ab arvis?
Doctior inde domum fesso dum remige portu
Brundusii egresso, iuvenis placidissimus, alto
Occurrens, trepidam porrexit ab aggere dextram;
180Maternumque ostendit avum per rura iacentis
Apulie calabrumque nemus sub valle Galesi,
Ingenio agricolam, nulla tamen arte colentem
Plana virum video. Nec secum multa locutus,
Eminus Arunceque ducem populumque saluto,
185Moris aratores veteris; quaque Aufidus equor
Fertur in adriacum, patrio sub sole perustum,
Libertum dominoque lira gregibusque placentem
Alloquor. Inde alius gelidi Sulmonis alumnus
Multa iocans, longamque aciem per opaca latentum
190Ostendens digito, fuscos aperire recessus
Tentavit frustra. Vultus densissima nubes
Texerat ambiguos, dubium vix murmur ad aures
Aura tulit. Quantum in nobis oblivia possunt!
Unus in hoc numero, gaudens se condere vivo
195Fonte, deos nemorum, fluviorum arsisse puellas;
Equoreosque alius memorabat carmine nostro
Insuetum cecinisse deos; aliusque vicissim
Montanum imparibus carmen variabat avenis.
Hinc procul et Latio et Musis carissimus afris,
200Fluctivagos alius numerans sub gurgite pisces,
Aurea plectra, apio cinctus viridante, movebat.
Hinc alius, rutilumque crocum et candentia carpens
Lilia, tum varios iungebat in ordine flores.
Multa libens sileo: Sed iam michi nota tenenti,
205Longa brevi stringens aderat suspiria cantu,
Paupertas quem tuta iuvet, quem delius ardor.
Calvus amans alius, restinctam carmine flammam
Flens quasi supplicium properataque tempora fati;
Accensamque alius; dubium romanus an umber,
210Umber erat varieque minax et blandus amice.
Notior inde alius fluviali occurrit Aquino
Turbidus aspectu et ruralibus horridus armis;
Arpinati alius silva, cui pauper amictus,
Victus inops ac difficilis sed leta canenti
215Frons erat et nullo vite turbata labore.
Protinus hinc gemine tangebant sidera quercus,
Unde salus pecori bis contigit, altera dextre
Altera laus lingue; magnos brevis herba iuvencos
Fecerat; una duos contexerat umbra gigantes.
220Hinc quoque vidi alium campano carmina fastu
Implentem, et multum gracili sibi voce placentem.
Sic, venerabundus, dominantis limina Rome
Ingredior. Stupor hic tremulam suppressit avenam
Pila inter tristesque tubas strepitumque rotarum.
225At studio rerum latia dum demoror urbe,
Forte procul tenuem dubia vix aure susurrum
Grandevi senis excipio, doceorque paternis
Hunc primum cecinisse modis. Audentior alter
Posteriorque; humili quamvis de stirpe parentum
230Ortus et adriacum iussus migrare Pisaurum,
Posthabuit quem tunc horrebant undique colles,
Agrestem summo imperio preponere musam
Non veritus facilique hedere submittere lauros.
Hic alienigenam servum quem carcer honestus
235Fecerat ingenuum multaque ornaverat arte,
Audivi cantare hominum moresque dolosque
Atque metus curasque senum et iuvenilia furta
Lenonumque artes, iam tempore murmuris afri
Oblitum, atque italo texentem pectine carmen.
240Hic cui relligio silvestris et inclita rerum
Copia et ignoti nichil usquam, ut prisca ferebat
Fama, sed Esonides carmen cum vellere fulvo;
Qui canit Alcidem; qui Thesea; quique, cruentis
Fratribus in campum adductis, ad mollia castra
245Transfugit occultus, blandumque cupidinis agmen,
Relliquiasque Troia tuas, et frusta legebat
Meonio neglecta seni; qui prole decora
Coniugio memori studiosum ornaverat usum;
Qui mensas versuque gregem laceraret edacem,
250Et qui laudate caneret convitia gentis.
Parcior hunc nono pascebat caseus anno;
Hunc videas dextra rigidam gestare securim,
Ornantem officii generoso gutture pompam.
Hunc gravitas, illum censura severior effert.
255Hic tenui vinclo profugos qui nexuit annos,
Secula pyerio nisus cohibere furore;
Pennatas musas qui martia traxit ad arma,
Punica dum latio ferveret in orbe procella;
Indixit qui bella feris, silvasque tumultu
260Miscuit, apta vagis cudens venantibus arma;
Tramite qui largo troianum Anthenora colles
Duxit ad euganeos; nec non, comitante marito,
Bis raptam fessis Helenam qui reddidit Argis;
Phillida qui querulam; Pheacum qui voce latina
Luxuriem moresque canit; quique Hectora supra
Ylion eversum Troiamque a stirpe revulsam;
Quique nurum dotemque Iovi convexit opimam.
Linquo senem, qui discipulum per prata sonorum
270Hesperiamque tubam docto conflaverat ore.
Linquo virum fortem, posita qui casside, mestus,
Sed iussus plenusque ire saliebat honeste;
Unde alium domini vidi meruisse favorem.
Hic quoque (nam memini) miserum solabar amantem,
275Amentemque magis, cui vis erat ampla canore
Vocis et ingenii magnus sub pectore torrens.
Ast amor exitio pastorum publica pestis,
Blandus ubi immitem peperit furor ille furorem.
Forte oculos avidumque animum septena per antra,
280Nobilibus famosa iugis et opaca moventi,
Collis, ubi Archadie celeberrima carmine nimpha
Arte patrum curas fugitivaque verba ligarat,
Monstratur, celsoque virens in vertice laurus
Admonuit nostre et dulcem renovavit amorem.
285Tum frondosa, ingens ramis, altissima fagus
Optatamque gregi gregis ac ductoribus umbram
Fundebat, volucrum sedes aptissima nidis,
Assiduumque sonans varioque exercita cantu.
Atque hic, multa iubens, e sede verendus acerna,
290Formosusque gigas lucum omnem fronte serena
Et pastorali rus maiestate regebat,
Otia ni desint, nulli usquam voce secundus.
Dulciter ille quidem (quanquam raucescere curis
Musa solet) sed rara canens, frontesque canentum
295Exornans niveis vittis et fronde perenni.
Ille, ubi pastoris properatum funus amati
Flevit, inexplicitum carmen mandasse duobus
Fertur, et angusta limam sub lege dedisse:
Iusso alacres instare operi, rerumque suarum
300Immemores, aliena manu tractare magistra
Conspiceres, laudemque alii, sibi velle laborem.
Tres nemorum dominos et eodem cespite, Musis
Intentos gregibusque simul, spectare decorum,
Dulce fuit. Quorum unus iter cantabat acuta
305Voce suum; niger ille oculos gestuque venusto,
Pastorum pavor ac stimulus. Contra ille secundus
Totus amor, placida doctus nil fronte negare.
Tertius impexis estus et frigora et imbres
Assuetus perferre comis; qui, multa videndo,
Omnes ambierat silvas, cigneaque serum
Carmina iam properans vicina morte canebat.
Longe illi trans fluvium, regum inter busta seorsum,
Unus erat rutilus divini ruris arator
315Qui pinguem scabro sulcabat vomere campum.
Huic comes, hinc prudens, hinc sedulus alter aranti
Certabant rigido glebas confringere rastro.
Terra ferax, fessique labores et laurea nusquam,
Nusquam hedere, aut mirtus, viridis non gloria serti,
320Non studium Musae, fragilis vox. Area sacro
Fonte recens, atque alta domus; tum pinea late
Silva virens dulcesque olee; gremioque decorum
Clara fovens roseo puerum stat limine virgo.
Hic matrona fuit, ortis que lecta remotis,
325Vimineis calathis templo aurea poma sacravit.
Mira loquar, supraque fidem; sed carmina vidi
Hic hominis, pariterque aquile, bovis, atque leonis
Hispanum nostra modulantem voce iuvencum.
Procedo, iam ruris opes visurus etrusci:
330Hinc michi Vulterris iuvenis fuit obvius altis,
Cultor agri rigidus; patrieque in menibus alter
Lenior, at sterilem versando expertus arenam.
Cuncta dehinc inculta iacent; adversa sed inter
Imus ad hispanos cultus. Est Corduba testis,
335Civis et alta canens ad solem vertice nudo,
Nil patrii sermonis habens, nil frontis hibere.
Testis et Emerita est, et Bilbilis, atque vadosis
Gadibus ora tepens, noctem que sera diemque
Ultima surgentem solem videt atque cadentem.
340Hinc ego Burdegalam repetens, in litore cerno
(Equor ubi ambiguum refluo ferit amne Garunna)
Multiloquum magnumque senem, quem templa vasati
Nominis Ausonii dederant. Urbanior inde
Unus, aquis ubi fessus Atax languentibus exit,
345Occupat eloquio; notus procul ille Larisse,
Notus apud Thebas. Sed enim tiberina latine
Docti omnes per rura loqui; tuque, inclita Narbo,
Carmina piscoso referens accepta Benaco.
Sum nimius; sed visa trahunt, ignosce, tenentque.
350Dulcia postremo tuguri vix limina parvi,
Orbe peragrato, et laurum mea regna revisi,
10 Undique convectis ornans, reor, artibus illam.
11 Longus ero, si cuncta sequar; sic illa parentis
Nature et nostro fuerat suffulta favore,
355Ut neque Dodonam, nec Cretam Iupiter illi,
Nec Venus Ydaliam, aut Amathum, Eurotamque Dyana,
Nec Delon, Cirramque suam preferret Apollo.
Ille quidem assidue, repeto, volucresque sagittas,
Atque arcum, pharetramque agilem, citharamque solebat
360Illuc ferre suam, ramoque aptare virenti.
Nescio quid (fateor, Socrates; tamen omnia nosti)
Divinum ramis inerat; per gramina circum
Ludere Amadriades passim, Nimphasque videres.
Hanc, superum rapido dum fulmine rex quatit orbem,
365Liquerat intactam, solio veneratus ab alto.
Romuleam vidi sobolem pubemque, superbam
Imperio et trabeis, sacras hinc carpere frondes;
Vidi hominum genus argutum doctumque canendi
Esse sub hac cupide, et rarissima texere serta.
370Ipse ego (quid longus, quid non valet improbus usus?)
Edidici variare modos, ac multa per herbam,
Sed non magna canens; demum me frondibus iisdem
Exorno; celsos poteram nec prendere ramos,
Ni sublatum humeris tenuisset maximus Argus.
375Hinc michi primus honor, dulcis labor, otia leta,
Pastorumque favor multus, collesque per omnes
Illicet agnosci incipio digitoque notari.
Laurea cognomen tribuit michi, laurea famam,
Laurea divitias; fueram qui pauper in arvis,
380Dives eram in silvis, nec me felicior alter.
Sed letum fortuna oculo suspexit iniquo:
Forte aberam, silvasque ieram spectare vetustas:
Pestifer hinc eurus, hinc humidus irruit auster;
Ac, stratis late arboribus, mea gaudia laurum
385Extirpant franguntque truces, terreque cavernis
Brachia ramorum, frondesque tulere comantes.
Hei michi! Quo nunc fessus eam? Quibus anxius umbris
Recreer, aut ubi iam senior nova carmina cantem?
Illic notus eram; quo nunc vagus orbe requirar?
390Que me terra capit? Potes ad tua damna reverti,
Infelix, sparsasque solo conquirere frondes,
Et laceros ramos, et iam sine cortice truncum
Amplecti, lacrimisque arentia membra rigare?
Ibis? An ignotas fugies moriturus in oras?
395Infaustum, vivaxque caput! Dulcissima rerum
Spes abiit. Quid vita manes invisa fruenti?
Quid fragilis lentusque dolor precordia versas?
12 Pertimui, longeque aliud te flere putavi.
13 Heu! heu! parva igitur flendi tibi causa videtur?
14 400Nulla quidem potius; lacrimosis parce querelis:
Est dolor usque loquax, laurum non eurus et auster,
Sed superi rapuere sacram, et felicibus arvis
Inseruere Dei; pars corticis illa caduci
Oppetiit, pars radices vivacior egit,
405Elisiosque novo fecundat germine campos.
Vidimus his oculis superos, Silvane, verendos
Leniter avulsam meliori in parte locantes.
15 Vidisti? An mesto solamen fingis amico?
16 Vidi equidem, et comperta loquor. Vestigia supplex
410Consequere, atque precare aditum, verbisque caveto
Invidiam conflare deis; quod honestius opta
Transire in terras, ubi nunc tua gloria vivit.
Dii faciant, precor ecce humilis, semperque precabor.

1 Laurea Occidens

2 Socrates

3 Silvanus

4 Socrates

5 Silvanus

6 Socrates

7 Silvanus

8 Socrates

9 Silvanus

10 Socrates

11 Silvanus

12 Socrates

13 Silvanus

14 Socrates

15 Silvanus

16 Socrates

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: