Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD ALPHONSUM CALABRIAE DUCEM PRO RECEPTA | E TURCIS HYDRUNTE URBE SALENTINORUM

Regia progenies regnique habitura coronam
Cum pater accepto divos augebit Olympo,
Cognita Tyrrhenis olim tua gloria, quando
Castra super collis Bonsci iuga summa tenebras,
5Non Italos tantum populos vicinaque regna,
Verum et barbaricas longas movet undique gentes.
Qui iuga qui campos qui rura urbesque frequentant,
Et qui caerulei sulcant vada nave profundi,
Te noctu, te luce canunt. Tua sola loquendi
10Materiam praebens volat ora per omnia fama.
Inque tuas populi coeunt per compita laudes.
Non secus, ac cum stella comam crinita micantem
Explicat, et subito tenebras illuminat ortu,
Fatalis nova mortales incendia flammae
15Mirati alternis ineunt nova murmura linguis,
Et novus est cunctis sermo, novus omnibus ardor.
Omnia quae circum pelagus sunt hospita nautis
Littora in immenso oceano vel in aequore nostro
Concordi te voce sonant, orbisque videtur
20In laudes certare tuas. Tibi totus Apollo
Militat, et sacrum referant Helicona Camoenae.
Tota cohors confessa novo gaudia cultu
Instaurata parat citharas, prolata suppellex
Tota recensetur vacuis penetralibus, arma
25Militiae sacrata suae suspendit ab omni
Arbore per sylvas Aganippidos Hippocrenes.
Evigilant vates, graviumque ingentia rerum
Pondera metiti resident, minus Hectora iurant,
Et minus Aeacidas. Arsisse fatentur
30Omnia nascenti tibi, quae victoribus astra
Illucere solent magnis, et ferre triumphos.
Iuppiter ut perhibent (etenim tua fata notari
Fecit opus tantum) crinem circundedit auro,
Sceptra dedit, gravitas oculos Saturnia tristes
35Fecerat, et vultus cum maiestate severos.
Non est passa Venus, sed regia leniter ora
Mitibus afflavit radiis et dulcia fecit.
Mars dedit armorum studium, mortisque timorem
Abstulit, ignito lustrans praecordia ferro.
40Cor magnis regale animis, quod seminet aurum,
Quod contemnat opes, quod magna negocia volvat,
Sol qui cuncta suis accendit sydera flammis
Imbuit, adiiciens famae immortalis amorem.
Luna voluptatum domitrix compescuit ignem,
45Quem nimis accenso Venus inspiraverat astro.
Maximus ille opifex rerum qui regnat Olympo
Ad tua tam dextro venit natalia coelo.
Hinc hominum te tantus amor, te bella gerentem
Tanta fides sequitur, tanta est in rebus agendis
50Prosperitas, toties vincis, totiesque triumphas.
Hetruscas iam pridem artes anguisque superbi
Scintillantem iram superasti, et sibila colla.
Iam Venetos fastus impatientia fraeni
Ora capistrato misisti in vincula mento.
55Et quanquam bellorum opifex adversa Robertus
Arma ferens tibi tam validis obsisteret ausis,
Non tamen evaluit tantum se attollere toto
Robore, quin clausis fugeret Leo territus alis.
Tu mare classe premis, tu forti milite campos.
60Tu penetras altis positas in cotibus arces.
Ausoniosque armis genus insuper abile calcas,
At modo Thraicios hostes Mahometica castra
Finibus eiiciens nostris et Iapygis ora,
Non Calabros tantum saltus urbemque receptam
65Brundusiisque lares, et rura Lacinia longe,
Ac Lacedaemonii tutaris iura Tarenti.
Verum omnem Italiam, sic ut qui littora servat
Vicinos omnes tractus subducit ab undis.
Et quanquam fatis est ea bella ferentibus essent
70In Latios traiecta domos, licet arduus aether
Mitteret haec sceleri tam dira piacula nostro,
Tu tamen avertis, maior tua sydere virtus
Fata virosque domat, prohibetque oracula vatum
Observare fidem, quae dura haec bella canebant.
75Quid legimus stellas? Quid coeli inquirimus ignes?
Temperat excellens humana pericula virtus,
Imponitque astris fraenos, et numina vincit.
Denique tota salus populorum in rege reposta est,
Et commune bonum. Si mens tibi laeva fuisset,
80Tardaque frigentes hebetasset inertia sensus,
Heu quantas Italis clades, quot saeva parabant
Funera ab Arctois venientia gentibus arma.
Iam stygiae intortis crinita draconibus ora
Extulerant Furiae, iam littus Erinnyes omne
85Vexabant Calabrum, tria guttura Cerberus hausto
Iam caedis nidore parans sugebat apertis
Faucibus: Alecto audita est ululare per urbes,
Atque errare fremens et anhelo accensa furore.
Cui mors atra comes, flebat Garganus, et altum
90Iam caput obscura nebularum absconderat umbra.
Moerebat longaeva Croton: Sibarisque sepulta
Moenia, et afflictae moerebant Cratidis undae.
Ipsa quoque horrebat caedem bibitura suorum
Terra parens hominum. Passim resonantia moestae
95Halcyones lugubre dabant per littora carmen.
Illa flagellando rabies Othomanica mundo
A stygiis egressa umbris ut sustulit armis
Regna Pelasgorum, postquam est Aulone potita,
Transiit ad Calabros, ubi mox Hydrunte subacta
100Consumpturum omnes Italos accenderat ignem.
Tu prohibes. Tu ne ulterius tam atrocia serpant
Bella, vetas, primoque necas in littore Martem
Tam immanem, tam sanguineum, tanto agmine missum.
Tu fidei vallum excelsum. Tu immobile Romae
105Praesidium, quo non aliter quam littore fluctus,
Omne hostile odium frustrata eliditur ira.
Manlius excelso Capitoli a vertice Gallos
Deiicit, exuvias hostique ablata Camillus
Signa refert, lento Fabiana industria bello
110Conterit Hannibalem, Valeri praestantia Pyrrhum.
Reppulit instantes velut aequora concita Cymbros
Marte potens Marius. Dacos et dura Getharum
Quos dixere Gothos, forti iuga milite Narses.
Tu mahomethigenam Phlegethontia semina gentem
115Cerbereumque genus, subvertere Daunia regna
Et Calabros ausum vastare procaciter agros
Funditus extirpas, stygioque immergis averno.
Martia barbaricos totiens experta tumultus
Roma tibi immensas grates agit, atque triumphos
120Et meritas Lauros et nomina Caesaris optat.
Hoc Padus, atque padi ripis vicinus utrinque
Tractus, utrumque etiam longi latus Apoenini.
Sed tibi praesertim devota Bononia, et omne
Bentivolum genus urbis apex, apicisque supremum
125Culmen Ioannes princeps patriaeque domusque
Flaminiaeque decus, qui te alta mente repostum
Servat, et extensis animi complectitur ulnis.
Ausoniae populi proles Saturnia vestro
Assertori opus est ingenti mole trophaeum
130Ponere, et illustres aeterno in marmore pugnas
Phidiaca coelare manu, monumenta laborum
Tantorum superesse decet, ne forte nepotum
Posteritas abiisse putet sine laude parentes.
Ferte triumphalem lapides orientis ad arcum,
135Et niveam spoliate Paron, spoliate Donysam.
Caedite Ophitaeos silices, onerate Carysto
Synnadeque aequoreos et Nili marmore fluctus.
Ferte Onycen, date saxa Thasi, date saxa Iugurthae
Nata iugis, etiam Libycos incidite montes.
140Surgat opus varium, statuas ostendat equestres
Fluctibus Epyri surgens in littore moles.
Mittat ab Hetrusco ferrum Populonia ponto.
Brixia de saxis chalybem Tropiensibus haustum.
Et confusa Pelops lugubrisque aera caminis.
145Aera metalliferis Themesaeae ferantur ab antris
Ad decoranda ducis facta immortalia, surgant
Pyramides altae, surgant immania membris
Signa Colossaeis: Obeliscorumque levatis
Spicula cuspidibus, te saxa atque aera loquantur
150Undique praesertim superi maris aequora circum,
Qua Metapontinas ingens ferit Adria cautes.
Ite duces, quibus est studium certamen et arma
Ite, revertentem solenni adducite pompa.
At tu Parthenope veterum domus inclyta regum
155Sis memor Alphonso decus immortale locandum.
Sed modo regali cultu cum murice et auro
Egrediens occurre duci, toto obvia plausu
Accipe victorem, Dominum regemque futurum.
Tu vero armipotens, quoniam tibi tanta tuorum
160Est imitanda patrum virtus, ne parce labori .
Semper in adversos casus audentior ito,
Coelum aderit, sublimi animo fata aspera contra
Stare para, fortuna viris illustribus obstat,
Sed vinci virtute potest, victoria tecum
165Semper erit, nisi deposito te abieceris ausu.
Aude igitur, sic victor eris telluris et undae,
Sic tandem a proavos veniens in Olympica regna.


2. EIUSDEM BAPTISTAE PRO PAULO FULGOSO CARMEN: | AD MAXIMILIANUM CAESAREM

Salve hominum rex atque parens Auguste, potentes
Caesarea populos qui maiestate gubernas.
Tanta est ac tantos radiat tua lumine virtus,
Ut splendore suo nedum facunda virorum
5Ora, sed infantes etiam nova carmina linguas
Cogat, et audaci laudem depromere cantu.
Unde ego sexennis genuit quem Sfortia mater
Fulgoso genitore satum, praeconia Paulus
In tua conspirans ingenti pondere rerum
10Vincor, et invalidas superat tua gloria vires.
Non igitur reges atavos, non stemmata gentis
Sacra tuae non innumeris tot bella triumphis
Clausa, nec ardentes pugnas, nec fortia facta
Con numero, metuit fluctus mea cymba sonantes.
15Haec tentare quod est aliud, quam volvere saxum
Sisyphium? Quam solis equos Phaetonta volantes
Scandere? Quam superos contra certare Gigantes?
Id tamen in numero meritorum Auguste tuorum
Altius attollit caput, et super ignea surgens
20Sydera te viventem animis coelestibus aequat.
Quod recolens commune bonum sedare tumultus
Undique, et indomitum studeas compescere Martem.
Id tua solenni resonans Germania plausu
Indicat, et solitae gentes sudare sub armis,
25Nunc positis te authore odiis, testantur ab alto
Te missum, ut reprimas flagrantia bella per orbem.
Nos quoque te studio pacis trans ardua vectum
Saxa, et inaccessis clausas anfractibus alpes
Cernimus hic, te cura hominum, te publica adegit
30Utilitas tandem nostros invisere fines,
Italiamque tuam, quae te quasi nata parentem
Et quasi nupta virum recipit. Iam fracta ruinis
Bellorum antiquis, attrita furentibus armis
Incipit optatam sub te sperare quietem.
35Iam dudum caput imperii te Roma Latini
Optat, ut adventu videas tua regna secundo.
Te rupes Tarpeia vocat, Saturnia tellus,
Et domus Evandri, vicinaque Thybridis undis
Regia bifrontis Iani: Capitolia mundo
40Clara triumphato, pariisque innixa columnis
Templa, sacri cineres, veterumque recondita parum
Sedibus ossa piis, fidei monumenta vetustae.
Est aliud quod fama frequens vulgavit in omnem
Italiam, te facta animis ingentia magnis
45Volvere, et ordiri tacito molimine bellum
In Mahomethigenas Romani nominis hostes.
Hunc tibi si dederit dextro Deus omine martem
Sumere, quid meritis deerit? Quo tendere virtus
Ulterius poterit? Celsi sub cardine mundi
50Nil aliud superest aeque imperialibus armis
Conveniens, nihil unde tibi par gloria surgat.
Hinc illud tam grande decus, quod Caesaris implet
Nomen, et aethereo quondam quasi numine fulgens
Divificat, clarisque viros interserit astris.
55Nostra fides olim dum res Romana tenebat
Latius imperium, multis amplissima regnia,
Nunc supposta Scythis, et conculcata tumultu
Barbarico, vocat ingenti clamore suorum
Subsidium: freta vociferant Bizantia, et altae
60Regna Trapezuntis, gemitus orientis acerbos
Hinc audimus, opem mundo praestare iacenti
Hoc opus est Auguste tuum, tibi terra fretumque
Supplicat, ex alto Christus te implorat Olympo.
Italiae pars ista, fuit cui Gallia quondam
65Nomen, ad hoc tantum facinus concurrere magnis
Prompta est auxiliis, hic sunt ceu brachia quaedam
Imperii duo magna tui, duo fortia regna.
Hinc Veneti regnant terra pelagoque potentes.
Belliger hinc Maurus, cui se fortuna ministram
70Fecit, et in vinclis Martem tenet, omnia late
Iam patriae regit arva meae: Genuaeque superbum
Littus, et ingenti ditione per aequora magnam
Classem inferre potest, pontumque onerare frementem.
His sociis victor potest ire in bella duobus,
75Signaque iam toties nostris ablata referre.
Sed quo coepta tibi sint secura, memento
Pacare Italiam, bellis ut tota sepultis
Tuta sit, ut concors ad rem conspiret agendam.
Et quia post commune bonum, curare salutem
80Fas est cuique suam, Pauli precor atque parentum
Sis Auguste memor, laetos habitare sub umbra
Caesaris et nobis liceat. Fulosa propago
Nos quoque pars rerum non aspernanda tuarum.


3. PRO EODEM PAULO FULGOSO PUERO, | CARMEN AD LODOVICUM SFORTIAM

Maxime Dux salve, prisco qui ducis ab Anglo
Excelsum Lodovice genus, tua gloria longe
Sparsa per Italiae populos et barbara regna
Me quoque in hac tenera vix fari aetate valent
5Impulit herois tibi solvere canibus ora.
Et quia laudantum murmur strepit undique vocum
Non sinor intento meditari ingentia sensu
Virtutis monumenta tuae. Maiora relinquens
Vatibus altiloquis referam vulgaria tantum,
10Et quae fama frequens hominum circumsonat aures.
Temperat ut fluctus argentea luna marinos
Et dominatur aquis, ita Martia bella gubernas
Arbitrio Lodovice, si iusseris arma,
Arma, seges velut illa virum Cadmaea, repente
15Exiliunt. Mars fraenat equos. Bellona tumultum
Suscitat, et cristis operit caput, aegide pectus.
Flammigerant hastatae acies, glomeratur in altum
Pulvis, et ardentes praeceps furor incitat iram.
Si Martem saevire vetas, mora nulla, fugato
20Pax Mavorte redit, furiis in tartara pulsis
Corda virum redivivus amor tranquilla subintrat
Nec faciunt has fata vices, non ignea mundi
Sydera, sed fato prudentia maior et astris.
Hoc facit ille animi vigor igne citatior, illa
25Perpetua et nullo cedens vigilantia somno,
Secreta tu i fede cubans ruis oppida solo
Ingenio, solaque moves regna omnia mente.
Scit Rhenus, scit Gallus Arar, scit Lydius, Arnus.
Scit Tyberis, magnique memor Campania belli.
30Ipse tibi infensum pugnam excidiumque minantem
Parthenopes magnum potuisti evertere regem.
Nanque extremis Gallorum a finibus hostem
Elicuisti, armis qui mox quasi fluctibus omnem
Obruit Ausoniam, sceptrumque amisit Arago
35Auspicete. Nec enim sine te penetrare tumultus
Illius in regnum poterat, nec tanta fuisset
Vis peregrino hosti, neque tanta audacia Gallis.
Tunc Celtae truces ex alpibus altis
In nostro coiere agros. Tentoria Vasco
40Qui tenet Hispanis contermina finibus arva
Fixit et Eridani campis. Lunensia coepit
Oppida Tyrrhenos equitans magno agmine colles.
Tum Pisae posuere iugum, sata semina belli
Multiplicis: nam Pisae ad nos Salamina tulerunt.
45Ista lues urbem Romam complexa recessit
Longius ad Calabros, et quaternis Itala tellus
Tenditur ad siculae latrantia littora Scyllae.
Haec Gallis fortuna fuit, dum Gallia tecum
Militat, at postquam fraudata Novaria falsos
50Detexit Gallorum animos, contraria tanquam
Tu Gallis fortuna fores fortuna favorem
Abstulit a Gallis, et te comitata coegit
Turpiter Italia victos discedere Belgas.
Hic ego si tempus sineret, tua fortia facta
55Insererem Francisce ducum fortissime, solus
Qui potes Italia Gallorum avertere gentem.
Te solum sensere hostes, ultroque fateri
Non puduit te invictum armis, te Gallica pubes
Non imbelle genus, sed dura atque aspera ferro
60Prosternentem acies ac fulminis instar euntem
Horruit, et clade ingenti spoliata recessit.
Tarrus adhuc hac caede rubet, rubet Appula longis
Afflictata malis tellus et Daunia rura.
Hinc data bellorum nuper tibi tanta potestas
65Ut facile antiquos superet tua gloria patres.
Nanque potentatus Itali, Caesarque magistrum
Militiae fecere suae. Tua maxima virtus
Non formidat opus tantum, generosa laborem
Mens amat, immensum reddit leve gloria pondus.
70Sed quoniam angusti spacium breve temporis urget,
His propere excursis ad te Lodovice revertor.
Gallia non solum, verum et Germania nutu
Mota tuo, venere truces in bella Svevi,
Venit et arctous gelidi maris accola Cimber,
75Ampsani Landique simul, quique imminet agris
Noricus Ausoniis socialibus affuit armis.
Caesar ab alpinis nivibus per inhospita saxa
Transiit ad Ligures. Pisanaque littora vidit,
Et parere tibi non dedignata reliquit
80Maiestas augusta lares, peregrinaque longis
Arva viis invisit, hyems dum saeva rigenti
Stringeret arva gelu, niveis dum molibus alpes
Altius assurgunt scythicisque aquilonibus algent.
Ipse tibi (quid opus fando percurrere terras?)
85Ipse tibi Deus arma gerit, tibi totus Olympus
Militat, aspirant placidis tibi sydera flammis,
Iam tus relligio, pietas tua cognita passim
Allicit humanas mentes, et amare coactae
A te quam cupiunt audent sperare salutem.
90Quod si illis sperare datum quos nulla ligavit
Proximitas Lodovice tibi, quam magna relicta est
Spes mihi, qui veniens a sanguine Sfortiadarum
Aemulor excelsum genus, et vestigia sector
Admiranda patrum? Cui dat foecunda virorum
95Progenies te authore pium Fulgosa parentum?
Mens mihi, sit fortuna licet contraria, niti
Semper ad egregiam per honesta negocia laudem.
Conari virtute, meum est, conatibus istis
Fortunam praebere, tuum. Praestare roganti
100Auxilium pietas, non indebita poscit,
Mandat, apud priscos nomen meruere Deorum
Qui iuvere homines, iter hoc ad sydera certum est.
Si quisquam de stirpe mea est cui fidere possis
Ille ego, quem natura tuum facit, atque voluntas,
105Hoc caput, hanc ne sperne animam, si debilis aetas,
Si membra haec infirma nihil promittere possunt
Maius adhuc, paucis Deus incrementa diebus
Afferet, hi crescunt artus tibi, pendere tanti
Me poteris, quantum totis conatibus, unquam
110Fas erit, quantum fortuna favebit.
Sic ego polliceor, sic qui genuere parentes,
Gens tua, gens animi locuples, licet indiga rerum,
Quas fortuna regit. Si te clementia, virtus
Regia si tangit pietas quae mitia corda
115Stringit, et humanae gemit infortunia vitae,
Esto tui semper Pauli memor atque parentum.


4. DE REDITU PHILIPPI BEROALDI | IUVENIS LITERATISSIMI EX GALLIA, ELEGIA

Musae olim comites Beroaldo iuvere Philippo
Trans Rhodani ripas, trans Ararisque vada.
Atque diu iuvenem per barbara regna sequutas
Poenituit nostros deseruisse lares.
5His igitur verbis reditum suasere poetae,
Unaque pro toto sic fuit orsa choro.
Chare puer virides superas qui laudibus annos,
Egregium Latii, Pieriumque decus.
Accipe (nec noster paeriat tibi taedia sermo)
10Publica sacrati vota precesque chori.
Altius ordimur, quo res tibi cognita possit
Altius in mentem se insinuare tuam.
Inter Parrhasios ignes et sydera Cancri
Sunt loca nec flammis, nec nimis usta gelu.
15Hic primum Phoebus, primum dea cognita Pallas,
Primaque sunt nostris sacra litata focis.
Phoenices habitant, et Aegaenoris arva nepotes,
Regalesque Tyrus tingere docta togas.
Hic populis primum nostras ostendimus artes.
20Primaque de nostro gens fonte bibit.
Nomina syderibus primi numerosque dedere,
Quae Argolicos nautas, Sidoniosque regunt.
Solis iter norant, hyades et Gnosia signa,
Nec dum Cecropiis cognita Pallas erat.
25Serpere paulatim lento Sapientia passu
Coepit, et in Solymi se tulit arva soli.
Ivit Assyrios, et qua cognomina tellus
Quod sit fluminibus cincta duobus habet.
Transiit ad Persas ubi regna antiqua magnorum,
30Quod docuit nati stella Tonantis iter.
Transiit ad campos Phenix ubi cinnama carpit,
Cum sibi supremam novit adesse diem.
Illa colunt sulcis Arabes foelicibus arva,
Quos duplici claudit Doris amara sinu.
35Inde adiit Pharias urbes Memphitica regna
Tum primum Inachiae vidimus ora deae.
Tum primum Libyae magni pars tertia mundi
Cognita, et Ausonio gens inimica solo.
Inde per Ionium peregrino remige vecta
40Applicuit fausto Dorica tecta pede.
Tunc datus Eurotas nobis, Cadmeaeque Dirce,
Et fons quem volucris ungula fecit equi.
Hinc Linus, hinc vates troiani carminis author.
Hinc bibit Euripides, et tuus Ascra senex.
45Hinc alii quorum pulcherrima nomina Phoebus
Iussit ab aeterna posteritate coli.
Venit in Ausonios Graio de littore fines,
Limen ad Evandri, Romuleasque domos,
Hospitis adventu colles risere Latini,
50Et capitolini templa superba Dei.
Non fuit his nobis usquam iucundior oris
Terra, nec in toto gratior orbe locus,
Illic deposita requievit Gorgone Pallas,
Et dixit nostrae meta sit ista viae.
55Non decet ad gelidum vestigia ferre Bootem
Qua steriles agros Parrhasis ursa facit.
Ut peius fruges hominum, sic corpora Titan
Digerit, et terrae mens grave sentit onus.
Si ferat arma situ rubiginis aspera miles,
60Fiet iners cubito, fiet inersque genu.
Non bene digestos ita mens infusa per artus
Tarda fit, et crudo pondere pressa iacet.
Sunt tamen et Gallis praestantia corda fatemur,
Et feritas senti barbariesque minor.
65Multa negant coeli, quae more parantur, et usus,
Et studium contra sydera multa potest.
Amphitryonades odium lethale novercae
Vicit, et astrorum fortior igne fuit.
Per Maria Aegiades ad monstra biformia venit,
70Illa dabant forti sydera viro.
Mens tamen Astrorum coelique potentior igne
Restituit patriis Thesea littoribus.
Bobus ab Euxinis cum virgine venit et auro
Aesonides fato durior ipse suo.
75Saepe ratem contra fluctus, Boreamque sonorum
Impulsam valida vidimus ire manu.
Fortis, et assiduo virtus animosa Iabore
Nescit agi fatis, Sydere nescit agi.
Non igitur multis Gallos praecellere rebus
80Et laudem egregiam promeruisse nego.
Est tamen Ausoniae nobis gratissima tellus,
Qua fluit ingenti lingua Latina vado.
Sunt illic chordae, sunt barbita, plectra, Lyraeque,
Armaque Phoebeae caetera militiae.
85Tradidit Italia sua munera quisque deorum,
Et fuit ad dandas ingeniosus opes.
Iuppiter imperium docuit, sceptrumque tenere,
Et premere aequali barbara colla iugo.
Arma dedit Mavors, galeas ensesque coruscos,
90Et cava lorato scuta ferenda sinu.
Addidit et latos humeros cervicibus amplis,
Aptaque thoraci pectora squammifero.
Per campos equitum turmas et nautica bella,
Per fluvios currere perque fretum,
95Fronte graves Italos lingua incessuque modestos
Esse facit lento falcifer Deus.
Barbaricam stimulat rabies in bella cohortem,
Itala consilium non furor arma movet:
Hic Deus agrorum cultus, artemque ferendae
100Vitis, et arboreas insinuavit opes.
Cynthius ad Musas animos inflexit Apollo,
Et disciplinae tradidit omne genus.
Alma Venus populis urbes implevit et agros,
Sylvestresque, aequoreasque domos.
105Ut sinit qui curent urbana negocia cives,
Qui ferat arma manu, qui colat arva bove.
Foedera Mercurius docuit, legesque severas,
Et dare clamori litigiisque modum.
Tersa coloratis componere vocibus ora
110Erudit, et vafro callida verba sale.
Luna pudicitiam suasit, castumque ruborem,
Ne furat ardescens et sine lege Venus.
Alma Ceres docuit fruges, quas semine iacto
Decolor incurvo rusticus ense metit.
115Vina dedit Bacchus, passimque comantibus aegris
Vix gravis uvarum vinea portat onus.
Quid genus arboreum referam? Quid mitia poma?
Quae dat inexhausto fertilis ora solo
Sepibus Ausoniis lauri nascuntur, in arvis
120Spargit odoriferum myrrhea sylva nemus.
Et quae purpurea rutilanti in cortice mala
Punica, de Libyco per mare vecta solo.
Quid memorem ficum biferam? Quae divite ligno
Mellifluas gignit, nectareasque dapes?
125Palladiis taceo quaesit vindemia baccis,
Et quantae ex oleis accumulentur opes.
Aspice Picenos colles, Sammnitica rurae,
Appula, Campani littoris arva lege.
Aspice Baenacum, iuga Tusca, Lygustica saxa.
130Profluit in latices Palladius omne nemus.
Quid referam tristes succos, quos barbara misit
Media? Quid roseis Persica mala genis?
Et quae maternos aurora pondere ramos
Poma sagittifera missa Cydone gravant?
135Adde lacernatas corylos, et amygdala messis
Nuncia, et hirsuto castaneas thalamo.
Addice pinorum nemus, idaeasque cypressos,
Et secta in tabulas ligna abiegna leves.
Quid tibi primitias fruges memorare necesse est
140De Cerasunteo poma vocata solo?
Et quae Pyrameo non sunt perfusa cruore?
Et quae Tysbeo sanguine mora rubent?
Atque Damascenae retinentia nomina terrae
Pruna, salutiferam quae medicamen habent?
145Plurima praetereo, riguis quae servat in hortis
Hellespontidei provida cura Dei.
Sunt saltus ubi mille greges pascuntur equorum,
Qua Sybaris calabro floruit alta solo.
Quaque Tarentinas arces Spartana iuventus
150Condidit, et pulchro tingitur amne Croton.
Sunt illic Dryades, agrestia numina Fauni
Flaminios colles, aemyliosque colunt.
Plusque lupercales quam ludi Pana lycaei
Delectant, Itali Pan amat arva soli.
155Vallibus Ausoniis habitat, non Maenala curat,
Non Phoboles agros, partheniumve nemus.
Nunc Athesis, nunc arva Padi, nunc laeta revisit
Pascua, quae nitido Mintius amne rigat.
Herbosos niveum magno pecus agmine saltus
160Tondet, et innocuo iungitur agna bovi.
Hinc lanae tenues, hinc grandi caseus orbe,
Quique gravi taurus vomere scindit humum.
Mollia quae soli carpebant vellera Seres,
Nent Itali, et texunt, in tunicasque suunt.
165Sunt Gelidi fontes, sunt flumina magna, lacusque
Altaque piscosis sunt vada gurgitibus.
Adde salutares undas, quibus aegra levantur
Corpora, cum Medicae deficit artis opus.
Coelestes adiunge favos et nectareum mel,
170Quod vaga de florum vertice lambit apis.
Adde quod argentum tellus, quod parturit aurum,
Et grave quod ferri pondus et aeris habet.
Laeta croci sileo primis quae fila pruinis
Vimineis virgo colligit in calathis.
175Nulla tot egregias tellus complectitur urbes,
Nulla tot ardentes Martia corda viros.
Qua gelidus Tanais, qua Baethyca labitur unda
Sollicitant mercibus omne fretum.
Nusquam caelitibus maior reverentia, nusquam
180Maiori colitur relligione Deus.
Ipsa Dei proles Solymo sata sanguine Romam
Iura Sacerdotii iussit habere sui.
Illic esse quibus referet, quibus aethera claudat
Instituit claves, imperiumque dedit.
185Roma sibi terras quondam subiecerat, at nunc
Aetheriasque domos, Taenariosque lacus.
Quare age chare puer gentis pete regna Latinae,
Heroumque solum, Semideumque lares.
Te rogat ut redeas pater Apoeninus, et ipsa
190Templa cypressifero quae gerit alta iugo.
Saxoque cadens summis ex alpibus amne
Clarus arenosis Rhenus harundinibus.
Te patrii proceres, te turba coaeva sodales,
Te tua tota domus, te tua chara parens.
195Magna tuae statuunt patriae tibi praemia patres,
Et vocat adventus curia tota tuos.
Sancta, venusta, ferax, cum divite nobilis auro
In thalamos virgo crescit itura tuos.
Iam satis occiduas tecum lustravimus urbes,
200Hesperiae est reduci terra petenda pede.
Illic divitiis et pulchrae prolis honore,
Et fama veteres transgredieris avos.
Tecum erimus Musae, tecum celeberrima vivet
Gloria, quae nostrum comitatur iter.
205Eia igitur cum mane rubens aurora resurget
Ausoniae dextra regna petantur, ave.


5. DE BALNEIS PORRECTANIS, CARMEN PANEGYRICON

Hic ubi perspectant duo se iuga frontibus altis
Balnea Porrectae fama vetusta vocat.
Vallis in umbrosae medio per grandia saxa
In Rhenum tenui labitur amnis aqua:
5Solis ad occasum mons est, mons solis ad ortum,
Et tepidos latices fundit utrumque latus.
Montis ad occasum cuius magis ardua moles,
Cum pluit interdum fumat et ardet apex.
Huc veniunt aegri quoties Asclepia morbo
10Ars minor, et nullam fert medicamen opem.
Huc veniunt gelidi, quos nominat unda Lemanni,
Qui mare Dalmaticum Chaoniumque vident.
Quique Ararim Ligerimque bibunt, quos irrigat Isther
Et Padus Alpinis multiplicatus aquis.
15Et equos Ausoniis Siculi mare partit ab oris,
Et qui longinqui Cratidis arva tenent.
Campani, Tyrrhaeni, Umbri, Picentia rura,
Samniaque et pinguis terra Latina soli.
Qui iuga campos qui rura urbesque frequentant:
20Qui rate Neptuni regna liquentis arant.
Undique Porrectae sacrum concursus ad amnem
Solstitio longos abbreviante dies.
Sydera littorei dum Sol tenet ardua Cancri,
Et leo flammanti cum premit ore solum.
25Carminibus resonant montes, Citharoedus Arion
Orpheus Amphion per nemus omne canunt.
Mane diem Phoebo vix spargente bibendum
Fumantes cyathi sollicitant aquae.
In vada cum nitro veniens et alumine sulfur
30Ardorem domita frigiditate facit.
Porrige ventrosum calicem, crateribus hospes
Grandibus ad vitae pocula sancta veni.
Guttur praelargo buccis tumentibus hauri,
Salsaque per fauces fluctuet unda cavas.
35Porgite ad os laticem, qui mox descendat in alvum,
Et gravia audaci vasa levate manu.
Flumina concursu celebrate salubria magno,
Sed procul a vobis sit sopor atque venus.
Vade, redi, gressu profer vestigia lento,
40Et bibitos fontes evome, minge, caca.
Ter bibe, et horarum facito intervalla duarum
Semper, et exili prandia ventre vora.
Pauca Ceres, flavo praecordia dilue Baccho,
Et vervecis in hoc viscera fonte coque.
45Labitur in venas aqua, membra perambulat aegra,
Corporeque ex omni dira venena fugat,
Restituit crudos, stomachoque medetur inerti,
Et ciet expulsa debilitate famem.
Fertur et antiquum capitis sedare dolorem,
50Difficiles animas sanat, et asthma levat.
Labitur in renes, lapidemque in renibus ortum
Frangit, et urinae vasa viamque lavat.
Foecundat steriles uteros, sperataque nunquam
Pignora fert, tristes laetifiactque nurus.
55Singula quid referam? Rursum revocata iuventus
Vernat, et ex vultu ruga senilis abit.
Extenuata prius facies impletur, et ardet
Purpura in extensis sanguinolenta genis.
Corda calent, venae saliunt, cava tempora surgunt,
60Mens redit ad primos exhilarata dies.
Apoenine pater qui dividis Itala regna
Verticeque aereo cernis utrunque fretum,
Cum locuples ferri, cum sis divitissimus auri,
Nil tamen hoc sacro flumine maius habes.
65Gignis opes varias, sed nil praestantius isto,
Quod reparas homines in meliusque refers.
Dicite quae colitis montes et flumina Nymphae:
Quo Deus has pacto significavit aquas?
Dum precor, ex tenui qui praeter labitur amne
70Protinus est tali nymha loquuta sono.
Bos confectus erat macie quasi fascina passus.
Lentus, iners recubans, nec iuga ferre valens.
Hepar erat rosum blattis, erat ulcere pulmo
Tabidus, aegortans asthmate vocis iter.
75Rusticus indulgens operis absoluit, et omne
Nocte dieque tulit per nemus ire vagum.
Magdalena loco quae praesidet, ora bubulci
Sumpsit, et haec lassum duxit in arva bovem.
Ille sitim patiens fonti iam proximus undam
80Hansit, et in tepido proluit ora vado.
Delectatus aquis salsoque liquore vagari
Desiit, in viridi iam stabulatur humo.
Pascitur ad ripas, in margine fluminis herbam
Carpit, et a sacro nescit abire loco.
85Mensis erat, cum iam tergo reparatus obeso
Diva eadem rursum facta bubulcus adest.
Atque bovem vulsa nemorum de stipite virga
Depulit ignota de regione domum.
Nam locus ante fuit sylvis horrendus opacis,
90Nulla Dryas norat, nulla Napaea viam.
Vallibus obscuris tellus abscondita saltu
Invio, et hyberno semper adusta gelu.
Vidit ut incolumem quem nec superesse putabat,
Vix pecudem dominus credidit esse suam.
95Cunque memor fontis taurus remearet ad umbram
Vallis, et ad Gelidi pascua nota soli,
Rusticus insequitur vestigia nosse laborans,
Quis tulerit casus, quod medicamen opem.
Venit ad angustas fauces convallis, et audit
100In glaream rivo desiliente sonum.
Audit, et appropians nebulas ascendere cernit
Ut solet ardenti cum tepet olla foco.
Substitit admirans, ut sulfura naribus hausit,
Accipit admota flumina lapsa manu.
105Agnitus ut calor est, alio nihil indice dixit
Est opus, hi latices, hi medicamen habent.
Iste latex medicamen habens decurrit in amnem,
Inde salutares efficiunt aquae.
Nec mora, vulgatum vicina per oppida fontis
110Nomen, et sacras turba cucurrit aquas.
Posteritas capiens grates persolvere divae
Struxit in exculto parva solo.
Ut sic fata, sonum fundo dedit unda sub imo
Nimphaque prolatum traxit in antra caput.
115Ergo loci genio divisque habitantibus astra
Annua solemni ponite sacra die.
Magdalena loci genius, concurrite ad Aram
Cum fuit ad Christi diva vocata thronum.
Iulius ardebat, canis ignea iuncta Leoni
120Arentem flammis inficiebat humum.
Ut fugias igitur discrimina fontis et astri,
Protinus ad divae confugiatur opem.


6. PRO PACATA ITALIA POST BELLUM FERRARIENSE | AD OLIVERIUM CARAFAM CARDINALEM NEAPOLITANUM

Munera, qui norint et sanctae commoda pacis
Saeva velint Stygio bella sepulta lacu.
Triste quid est aliud bellum, quam missa per omnes
Publica tempestas diluviumque domos?
5Bella necant homines, faciunt sine honoribus Aras,
Urbisque agrorum depopulantur opes.
Ah pereat quisquis tam saevi criminis author
Extitit, et nostras misit arma manus.
Ferreus exultat bellis et sanguine Mavors,
10Et ciet invito bella tubasque Deo.
Pax coeleste bonum. Sacris altaria flammis,
Atque tepescentes suscitat igne focos.
Pax hominum genetrix. Pax est custodia rerum.
Pax aperit iuris, iustitiaque forum.
15Gloria pace minor, minor est vistoria pace:
Atque aliquid peius pace triumphus habet.
Nulla quies homini, nulla est sine pace voluptas:
Nullus amor, nullum relligionis opus.
Pax urbes, pax regna ligat, pax congregat orbem:
20Fiat ut ex multis urbibus una domus.
Saecula pax renovat, pax aurea tempora portat:
Et mores priscae simplicitatis habet.
Ingenuae redeunt artes, Academica florent
Ocia, Castadiae sollicitantur aquae.
25Pax facit innocuos, saltus, nemorumque recessus.
Tutus it, et tutas advena portat opes.
Pax Cererem campis, et mitem collibus uvam
Reddit, et armoso dividit arva bove.
Gramina pace virent, per pinguia pascua laetum
30Luxuriat multa fertilitate pacus.
Pax vehit aeoas peregrina per aequora merces:
Et steriles ponti non sinit esse vias.
Pax hilares mensas facit, et convivia passim:
Et recreat molli tristia corda mero.
35Pax aperit thalamos, hymeneaque carmina cantat,
Excitat, et resides non sinit esse Lyras.
Pro gladiis lauros habet, et pro casside ferta:
It sua palladia tempora fronte ligat.
Gestit, et ad Thyasos agili volat ardua saltu,
40Et vocat ad festos agmina longa dies.
At tibi qui limen referas et claudis Olympi,
Retia qui Petri, naviculamque tenes:
Et tibi regali qui maiestate per urbes
Ausoniae regnas, Parthenopenque colis:
45Sint faciles semper divi, sint mitia vobis
Numina, qui paci contribuistis opem.
Vivite concordes tranquilla per ocia pacis:
Ducite foelices mellifluosque dies.
Et tibi sacratam vestit cui purpura frontem:
50Et cui pacificum nomen oliva dedit:
Iuppiter ad superum faciat discumbere mensas:
Nectaris ut succos, ambrosiamque bibas.
Semper enim tibi tibi pacis amor, tu solvere lites
Et genus humanum conciliare soles.


7. AD IO CRESTONUM CARMELITAM, | QUI COMPOSUIT LEXICON .I. VOCABULARIUM GRAECUM

Vade Calestani visure cacumina montis.
Vade bono auspicio, sed meliore redi.
Et si monticulas Faunos, vel Pana videbis :
Ista velim referas nomine pauca meo.
5Numina, quae vanum nil iam nisi nomen habetis
Turpis apud veteres, et gravis error avos,
Dicite, nec nostro pigeat sermone teneri,
Non faciet longam quaestio nostra moram.
Romanis toto quondam dominantibus orbe
10Magna fuit divum copia, magnus honos.
Maximus excelsas habitabat Iuppiter arces,
Et capitolinis sedibus altus erat.
Certa dabat Phoebus populo responsa petenti,
Inter honoratos stabat et ipse deos.
15Tu quoque magnus eras Mavors, quid condidit urbem
Natus adulterio frater uterque tuo.
Et Venus oceanis, iuvenum dea, cognita Marti,
Ipsa pharetrati mater Amoris erat.
Hanc olim Anchises propter Simoenta repertam
20Pressis, et Aeneam progenuisse ferunt.
Pectora defendit quae Gorgonis aegide Pallas
Magna inter magnum numina numen erat.
Haec ut rumor erat cunctas invenerat artes,
Deque Iovis sancto vertice nata fuit.
25Mercurium Maia genitum virgaque potentem
Somnifera fecit nescia turba Deum.
Mulciber aethnaeis fulmen cudebat in antris,
Aethereo formans quae daret arma Iovi.
Ibat magna Deum mater venerabile cincta
30Turribus aereis aggeribusque caput.
Maxima ponebant dircaeo munera Baccho,
Hic Deus eloquium laetitiamque dabat.
Vestaque perpetua gaudent erat inclyta flamma
Templa tenens ripis albula iuncta tuis.
35Pulchra per umbrosas venatum Cynthia sylvas
Ibat agens celeres mollia castra adeas.
Pax pia Tybricolae claudebat limina Iani
Semper, at in bellis Ianus apertus erat.
Diviso inter se proles Saturnia mundo
40Iura mari et terrae coelitibusque dabat.
Dicite, maiestas cur sit mutata Deorum?
In superos quae vis praevaluisse potest?
Plurima mortales nos ignorare fatemur,
Ingeniis moles corporis ista nocet.
45Vos dii corporea mentes sine nube serenae
Omnia perspicuis cernitis haec oculis.
Terrigenas olim sublimia corpora fratres
Fama est in superos arma tulisse Deos:
Sed pater iniecto deiecit fulmine montes,
50Atque rebellantes sustulit igne viros.
Scilicet in coelum quum mens humana superbit,
Semper ion auctorem poena repulsa cadit.
Ob nimios ausus preciosaque furta Promethei,
Humanum patitur non mala pauca genus.
55Nam quicunque gravis mortalia corpora languor
Vexat ab illius crimine poena venit.
Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas?
Roboris humani non fuit istud opus.
Ense caret Mavors: Pallas non utitur hasta,
60Nulla Lyra est Phoebo, fulmina nulla Iovi.
Sunt aequata solii sublimia templa, nec extat
Qui pecudum Tusca consulat arte iecur.
Infamem veteres quendam finxere Prapum,
Cui modo non arae, non simulachra manent.
65Inguina sublato Deus hic monstrabat amictu,
Et risus turbae praetereuntis erat.
Isida quis nescit? Cui gens Memphtica tantos
Exhibuit cultus, desiit esse dea.
Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas?
70Roboris humani non fuit istud opus.
Magnus ab aethereo Christus qui venit Olympo
Dicitur in vestrum praevaluisse genus.
Istud opus soli dignum dare credimus illi:
Fecit enim summo plurima digna Deo.
75Nanque malum diro a serpente venenum,
Qui domini sanctas inficiebat oves.
Conficitque tumidum Phitona sagittis
Pestiferam terris horribilemque feram.
Nostra salutiferis firmavit pectora dictis
80Errori statuens stultitiaeque modum.
Ipse tenebroso peperit nova lumina mundo,
Perque novum coelos currere fecit iter.
Cautior ad pugnas, et fortior Hercule magno,
Terruit invicta Tartara nigra manu.
85Cerbereumque suis disrupit vocibus antrum,
Et spolia a nogro traxit opina Deo.
Ille triumphato regna ad coelestia Dite
Duxit honorandos a stigiis amne patres.
Defunctos iterum vitant revocavit in artus,
90Bisque homines fecit vivere, bisque mori.
HIs igitur moti, quae virginis mica proles
Egit, et a nostris commemorantur avis:
Credere suademur vos numina viribus huius
Percita veloci terga dedisse fugae
95Si fuit hic vestri domitor, procul ite sub orco,
Ad stygis ardentes ite paludis aquas.
Indocilem falso quid nomine fallitis orbem?
Luditis ignaros, decipitisque rudes.
Si tamen in nostras cadit ignorantia mentes
100Atque aliter se res quam meitemur habet:
Detegite errorem prolato lumine nostrum,
Et date, ne tanta nocte premamur, opem.
Templa reponentur, surgent altaria rursum,
Et vetus extemplo restituetur honor.
105Tarpeio niveos mittet Mevania tauros,
Inferno dabitur victima nigra Iovi.
Sus Cereri ardebit, caprum solvemus Iaccho,
Praebeat ut pleno dulcia musta lacu.
Munera erunt sua cuique Deo, cumulabimus aras,
110Et tuba lucentes mugiet ante focos.
Diis maris et terrae diis omnipotentis Olympi
Inflabit biforem tibia longa sonum.
Haec sunt illa quibus si qua sub rupe videbis
Deprecor ut veteres aggrediare Deos.
115Et responsa (mei si qua est tibi cura) reportes,
Et super hoc veniens dulce poema refer.
Rura salutato, sata laeta movisque superbum
Frondibus et cantu dulci sonante nemus.
Vitiferos colles, ficus oleasque saluta,
120Et redolens tergo multicolore solum
Mox cum mane rubens tenebras aurora fugarit,
Excute ab ignavo sedula membra thoro.
Tunc per rura sonos vigilans instaurat Achantis,
Et modulans almum gaudet adesse diem
125Concitus areolas rigui praedaberis horti,
Et viridem gelidi gramine veris humum.
Carpe renascentis frutisantia gramina menthae,
Serpillique novas luxuriantis opes:
Abrotani, absinthique comas, marathtique capillos,
130Ocyma, sampsucum, pullegiumque leges.
Frangerosas duris defenso a sentibus ungue,
Et plecte artifici rosida ferta manu.
Vade Calestani visure cacumina montis,
Vade bono auspicio, sed meliore redi.


8. AD IACOBUM CARPHORUM MACHIAVELLUM FERRARIENSEM, | QUI DEDERAT LEGENDA OPUSCULA BASINII PARMENSIS

Accipe quem nobis dederas Iacobe libellum,
Accipe divini nobile vatis opus.
Vertice me clamat pater Apoeninus ab alto,
Me iuga, me fontes, palladiumque nemus.
5Falsidicus crebris me navita vocibus urget,
Et vocat adventus navis itura meos.
Supplicat ac celerem placido Padus equore gressum,
Tuque procul fusa Rhene palustris aqua.
Auferor atque tuos vultus Iacobe relinquo
10Et peto Felsinei pinguia rura soli.
Displicet, a charo quoniam disiungor amico,
Qui mihi curarum dulce levamen eras.
Et placet, egregiam quia nave relabor ad urbem,
Quae mihi dat votis sydera fausta meis.
15Tu mihi Ferrariae magnes, mihi Felsina magnes,
Ast ego consistens inter utrinque chalybs.
Unde tibi meritas possim persolvere grates
Non habeo, superi praemia digna ferant.
Tu mihi das tristes minuant quae carmina curas,
20Carmina de sacri fontibus hausta chori.
Tu mihi delitias, tu dulcia dona dedisti,
Dona quibus poterant non meliora dari.
Tu Iovis et superum convivia, tu mihi donas
Cum Meleagraeo somnia matris apro.
25Tu mihi magnanimi faustos ostendis amores
Principis, et vacuos non sinis ire dies.
Intermissa diu sopitaque carmina surgant
Efficis, et residem non sinis esse lyram.
Pieridum memorem tu me facis esse sororum,
30Oblitasque diu visere cogis aquas.
Et quae iam exueram temploque affixa dicaram
Tanta cui cura est, induar arma facis.
Ante quidem tibi me multum debere videbam,
Et meus extingui non potuisse amor:
35Sed modo plus longe solito mea singula, meque
Efficiunt iuris munera tanta tui.
Tu potes ad niveam solus me mittere Leucen
Euxino Leucen quae procul orbe latet.
Herculeas ultra Gades, si iusseris, ibo,
40Si cupis aeoi Memnonis arva petam.
Ipse labor fiet requies, dolor ipse voluptas,
Quando tibi factum dixeris esse satis.
Sive ego caucaseas rupes seu caspia claustra,
Sive colam steriles Arctophylactis agros.
45Sive meos vultus teneat longinquus Hydaspes,
Sive Tagus fulvis invidiosus aquis
Seu ferar ad Boream, pluvium seu mittar ad Austrum,
Sive per Aethiopas, sive per Hesperios:
Pectore sub nostro semper tua vivet imago,
50Nec potero moriens immemor esse tui.
Et si sunt aliquid manes, ut credimus, et sunt,
Est immortalis iste futurus amor.
Tu modo sic aeques sanctum non segnis amorem,
Atque duos homines spiritus unus agat.
55Vive memor nostri longos feliciter annos,
Post obitus videas regna beata, Vale.


9. AD ELIAM CAPREOLUM, ET IOANNEM RUATUM | CINES BRIXIENSES DE STEPHANO VOSSONIO BENACENSI, | CARMEN EX TEMPORE

Accola Baenaci Stephanus Vossonia proles
Omnia quae felix vita requirit, habet.
Ingenium solers, patientia membra laborum,
Eximium prisca nobilitate genus.
5Indolis egregiae sobolem de coniuge sancta,
Et bene compositam morigeramque domum
Praedia ubi Libycae segetes, ubi gnosia vina,
Pinguis omnigena fruge redundat ager.
Gazagrum veteres ideo dixere coloni,
10Gaza quod in tali nascitur omnis agro.
Vita viro simplex, qualis fuit ante recessum
Erigones, qualis floruit ante Iovem.
Hospitibus lautus, parcus sibi, largus amicis,
Quae superant pietas sola gubernat opes.
15Caelicolas et templa colit, veneratur, adorat,
Nullus abit vacuus relligione dies.
Libera mens vitiis syncera in pace quiescit,
Nec satagit curis sollicitata malis.
Castalides hominem Nymphae comitantur, et inter
20Pierios habitat nocte dieque choros.
Mille sonos audivit, numeros intelligit omnes,
Sive heros tonet, sive elegia fleat.
Frugis Apollinea plena est domus, atria, et ipsa
Area quae domui proxima, carmen olent.
25Scilicet hic illo felicior Arcade, quem vox
Delphica felicem testificata fuit.
Ergo inter vestros illum consciscere cives
Et donare hominem vos decet urbe pium.
Indecorem vobis fore frustra creditis, omni
30Tempore qui Musis militat atque Deo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: