Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic legat et relegat quisquis solatia querit,
Ceu menses voluere suum deponere regem.
Conveniunt, livore suas dictante querelas
Nequiter effundunt. Primus fert talia Februs
5Ceno fedatus caligas et utrosque patitos:
"Ecce, quis est Ianus? quis eum sine fine super nos
Constituit, tanto cum non sit dignus honore?
Nam, nullum fructum pariens, nil utilitatis
Efficiens, poscit, recipit, consumit habunde;
10Nil dat ni glaciem, fluxum nivis atque pruinam.
Tam sevum, tam grande gelu parit ille malignus,
Quod meus axis onus sentit, nimiumque gravatus
Compescor dolore, gelu. Sed is ocia solum
Solus amat; nostro fruitur sua vita labore;
15Et quia sum vicinus ei, quia parvulus assum,
Me premit; et quanquam vites cum falce putare
Incipiam, quarum fructu sibi postmodo gaudet,
Me tamen ingratus pro nullo pondere ponit.
Cur nimis indignor? Quoniam sum dignior illo;
20Nam ver incipiens hyemem depello malignam.
Mortem signat hyemps anime, ver fertile vitam;
Sic sapiens hyemem fugiat, ver fertile carpens,
Linquendo vicium prorsus, virtute vigendo.
Exemplum quoque do, cum vites amputo falce,
25Ut crimen sapiens sic amputet omne fatendo
Presbitero proprio: cuius mandata tenendo
Salvus erit et celestia regna tenebit.
Exemplum nullum Iano probitatis inheret,
Ymmo nequitie. Cur ergo michi dominatur
30Pessimus ille canis? Cogatur linquere regnum
Ac decernatur de nobis dignior unus".
Martius irato vultu sparsusque capillos,
Totus turbatus, cui creber anhelitus instat,
Os aperit tumidum, clamoso turbine fatur:
35"Quis dedit ut Ianus, gelidus, piger et sceleratus,
Prodigus et mensis nichili cunctisque nocivus,
Quis dedit ut nobis dominetur pessimus ille
Tyrampnus? Per nos rex non fuit ille locatus;
Ymmo dolis habuit regnum sed non ratione.
40Ergo quid hoc patimur? Regno privetur ab isto.
Nil facit ille piger nisi nostros carpere fructus.
Vites extendo; sero lina, legumina campis;
Herbis, arboribus cunctis iam prebeo vires,
Oppressit sevo proprio quas tempore Ianus;
45Iamque vigent foliis et floribus, ac redolentes
Apparent viole, nova gaudia significantes.
Hoc est exemplum: qui vult sibi gaudia vera,
Floreat et vireat virtutum fronde vigendo,
Ut sua vita bonum reliquis bona prestet odorem.
50Planto novas vites, ut det nova vinea vinum;
Ingrato Iano mea dextera seminat ortos
Fercula prestantes humane progeniei;
Tunc opus inveniunt inopes, quo lucra parantur,
Quos tenet oppressos nimio pre frigore Ianus;
55Ad nostrasque manus maior quadragesima fertur,
Inducens homines ut crimina confiteantur
Peniteantque mali. Sed quid facit advena Ianus
Cur laudem mereat? Post nos fuit ille repertus,
Qui nunc prepositus nos contra iura cohercet.
60Cur ergo patimur Iani crudelia regna?
Prorsus ab arce ruat et precipitetur ad yma".
Floribus ornatus loquitur festivus Aprilis:
"Si Ianus per se sua regna relinquere vellet,
Cum non sit dignus nec nobis denique gratus,
65Urbane faceret. Vetat alta superbia Iani
Se flecti, qui vult potius moriamur ut omnes
Quam se deponi. Nullatenus hoc tol[l]eremus.
Cur dignus regno nulla racione videtur
Plus nobis? Quia non sensu nec more nec ortu,
70Non exercicio superat nos; sufficit illi
Quod tenuit s < c > eptrum dudum. Quo dignior illo
Sum multo, quia pro glacie, quam parturit ille,
Do frondes, do temperiem pro frigore duro,
Pro nive do flores, pro bruma semino rorem;
75Iamque reviviscunt campi, viridaria, prata;
Iamque boves et oves pascuntur gramine, fronde;
Omnia florescunt, cantat phylomena suave,
Ac omnes letantur aves; aperitur et omnis
Leticie facies. Poscit mea limina Pascha,
80Quando resurrexit Dominus; quicunque venire
Ad Pascha celeste petit, quod fine carebit,
Dum vivit, per eum fiat quadragesima talis,
Ut sit dignus eo. Per me bona plurima fiunt:
Fructibus a propriis omnis cognoscitur arbor;
85Ergo quam Ianus sum dignior in dominatu".
Taliter alloquitur extenso gutture Maius:
"Ianus continuo de regno precipitetur,
Cum nos fructiferos sterilis derideat ille.
Ulterius renuo sua seva gravamina ferre:
90Nam nichilum faciens est inportunus, et omne
Quod vult nos cogit sibi tradere, nil prohiberi
Quo gaudet Ianus. Fit caseus optimus a me
Et fenum quo pascit equos; ingratus et ille
Quod sibi porrigitur a nobis, dissipat omne;
95Nil nisi tristitias nobis parit ille malignus.
Maturans fruges ego sum; iam florida vitis
In tantum redolet, quod vinea propter odorem
A se bufones, serpentes effugat omnes.
Panicum, mileum iam semino, tondeo lanas;
100Cerasa iam matura patent maturaque fraga;
Prorsus odoriferas candentes et rubicundas
Multas < s > par < g > o rosas; iam lilia candida parent.
A quo dilectus Deus est et proximus, ille
Ceu rosa resplendet, ceu lilia candida candet,
105Pro Christo servans sine crimine virginitatem.
Hec ego; sed Ianus quid agit? petit otia sola,
Que viciis assueta suis alimenta ministrant.
At curosus ego, iusto dans menbra labori
Militiamque gerens et equis facetus et armis,
110Defendo patriam; iam ver abit, [et] incipit estas.
Sed Ianus nichili nomen fert officiperdi".
Iunius alloquitur pre magno caumate lino
Indutus solo, nudo pede, corpore fessus:
"Quis Ianus? Pro quo tanto sudore laboro,
115Messem falce seco, frumenti grana repono:
Unde facit sucos in sero perfidus ille
Triticeumque facit panem nec sum sibi gratus.
Amplius ingrato maturo legumina Iano,
Pro quo quidquid ago totum me perdere cerno:
120Nam non dignatur saltem michi reddere grates,
At pocius me pro nichilo reputare videtur.
Merces est talis, dominus cui servio qualis:
Nil pariens nil dat parientibus omnia nobis.
Preterea matura meo sunt tempore mora,
125Prunaque iam parent estu, iam[que] poma patescunt;
Ille nivem, glaciem solum parit atque pruinam.
Cur ergo patimur Iani sevissima regna?"
Iulius assequitur quasi nudus, pulverulentus,
Et multum queritur de Iano talia dicens:
130"Ecce, ligoniso, multoque labore laboro,
Sol mea menbra coquit, laxat mea corpora sudor,
Panem quem comedo mereor, sed Ianus ad ignem
Presidet et nostro vivit gaudendo labore.
Plus meret omnis homo manuum vivendo labore
135Quam mendicando vel vi reliquis rapiendo;
Et dare quam ca[r]pere legitur plus esse beatum.
Ve qui se pascit alieni pane doloris!
Dat labor ardentem, gelidam dant ocia mentem.
Ergo beatus ego, non Ianus, pastus, ut orbis
140Efficitur, dapibus alienis, ocia querens.
Nil meret in sero, vitat quicumque laborem.
Ac ego non tantum proprio me pasco labore;
Ymmo multiplices pario fructus, pira, poma;
Copia mororum, prunorum multa videtur;
145Agresta pullisque novis fecundus habundo;
Iam matura < michi > patet uva domestica quedam.
At nullum fructum Ianus sterilissimus affert.
Est tradenda rogo fructum que non parit arbor;
Sic et comburi Ianus dignissimus esset".
150Palidus Augustus facie, tamen intus iniquus,
De Iano queritur: "Quis Ianus? quid facit ipse
Cur laudem mereat? Quidquid fit perditur illi,
Qui facit omne malum, nulli placet, impedit omnes.
Indignor, quoniam, bona plurima me faciente
155Et Iano nullum, me subiugat atque molestat.
Sed cur hoc patimur? En vivit prodigus ille,
Multa rapit, nil dat, large petit absque rubore.
Cur, ipso faciente malum, nos sub pede calcat,
Et premit ut servos viles vilissimus ille?
160Panicum, milium, fenum maturo secundum;
Uve pinguntur; < in > aquis iam macero linum;
[Nullus tollet aquam fuerit cui copia vini]
Pruna Damascena, ficus et Persica pando,
Sic et avellanas et amygdola sana comestu;
165Incipit autumpnus, qui multis fructibus uber.
Hec ego; sed dicat Ianus, quid fecerit umquam:
Omne malum tantum. Numquam se corrigit ipsum;
Ergo cadat Ianus, rex alter < et > instituatur".
At post Augustum September talia fatur:
170"Ve michi! quis Ianus, sub cuius pondere pressus
Tamquam servus ego? Per me bona plurima fiunt,
Quis fruitur Ianus. Recipit tantummodo, nil dat;
Est eius reserata manus, qui porrigit, illi,
Sed dando clausa; cupidus simul est et avarus,
175Ingratus, ganeo, tyrampnus pessimus, asper;
Nil dans nil < que > boni pariens, sed crimine vivens,
Nos ridet licet innocuos et sub pede calcat;
Strictior ad dandum, sed largus ad accipiendum,
Perfidus, occultus, brutus, villanus habetur.
180Sic Ianus; sed fetus ego bona plurima spargo:
Panicum, milium, matura legumina trado
Que medio ventris oculos dicuntur habere;
Vinea matura mustosis affluit uvis;
Iam vegetes, tina, iam torcularia plena
185Preparo, iam mustum fundo, castanea pulcra
Iam maturantur, ficus siccantur, et omnes
Maturo fructus hyemales, quos fero Iano,
Ac agriculturas facio, qui[b]us semina prima seruntur;
Iamque nuces propriis de plantis excutiuntur.
190Ergo michi Ianus conferri nil valet ipse".
October sequitur facie mustosus et inquit:
"Multiplicis vinum do Iano maneriei;
Colligo poma, pira, marona < que > , que penes ignem
Ille sedens comedit, nichil < um > michi retribuendo.
195At nichil ipse facit, sed nostris fetibus utens
Ignem cantat apud, tantum solacia querit,
Deque nichil nostri curat sudore laboris,
Plurima consumit, numquam vult ad rationem
Se poni, sed pro nichilo nos computat omnes.
200A nichilo domino nichili retributio surgit;
Tyrampno misero non stat securus adherens;
Quo magis ingrato servitur, perditur hoc plus;
Servi[vi]mus Iano gratis, nichilumque meretur,
Serpentem < que > sinu nostro nutrire videmur.
205Ergo ruat Ianus, dimittere regna coactus".
Ecce November ait: "Porci sale condio carnes,
Quas in succiduo comedit sepissime Ianus;
Rapas et napos extirpans porrigo Iano,
Unde paratur olus cum multe maneriei
210Carnibus, unde replens ventrem solatur habunde.
Omne malum sed Ianus agit: succrescere frigus
Imperat intensum; cur cogor linquere fetum
Autumpni, cursumque sui properare rigoris,
Ac hyemem sterilem cogor violenter inire:
215Propter quod claret Ianum nimis esse malignum.
Donec erit dominus, crescet tribulatio nostra;
Ipso deposito pax nobis multa vigebit".
Postremo loquitur vestitus vulpe December:
"Nullo facta modo Iani tol[l]erare valebo:
220Nam nimium mea dorsa gravant sua pondera seva.
Tantum frigus agit, < quod > , sum quia proximus illi,
Sentio grande gelu: pravo nocet esse propinquum
Vicino. Quicumque potest, se separet inde:
Stans prope serpentem securus non bene dormit.
225Omnibus ille prior posuit me posteriorem;
Hoc ego non patiar quod sit prior: advena cum sit,
Posteriore loco debet de iure locari.
Rursus non partu fructus, sensu, probitate
Me superat: cur post ego sim, sed is ante locatus?
230Id quod agit, nichilum. Nichil est ex quo nichil < um > fit.
Ergo nichil Ianus, cum nil agat; ergo meretur
Pro nichilo poni claudique sub ima profundi.
Sed nos multa quidem facimus: < nam > preparo ligna
Tam michi quam Iano; per me siccantur ad ignem
235Hyle, tuceta, multis quoque partibus hirne.
Rursus ago festum Domini ceu virgine nati,
Qui Deus est et homo, quo gentes letificantur;
Ad nostras < que > manus minor est quadragesima ducta,
Quam multi faciunt, ut sic sua crimina pellant;
240Induco multas ad spiritualia gentes:
Est opus hoc sanctum Domino super omnia gratum.
Ianus ad omne nefas dans se nimis e < s > t sceleratus;
Ergo ruat penitus, cum non sit vivere dignus".
Quisque voluntatem propriam patefecit, et omnes,
245Una concordes strepitum pedibus facientes,
Vocibus ad celum transmissis undique clamant:
"Ianus queratur! Ianus moriatur!". Ad arma
Omnes discurrunt. Februs prior accipit illam
Falciculam, cum qua vites putat; ecce secundus
250Martius est clangore tube resonando secutus;
Tertius Aprilis ramum vexillifer offert
In vice[m] vexilli florum variamine plenum;
Accedit iam Maius eques splendentibus armis
Omnibus armatus, campo temptoria tendens;
255Iunius < en > cum falce sua, cum qua resecare
Est segetes solitus, properat; sumit [at]que ligonem
Iulius iratus; Augustus, sit licet eger,
Cum baculo veniens, cum quo substentat, iniquo
Accedit vultu, baculo multumque minatur
260A longe Iano; maleus quoque ligneus, unde
Stringuntur vegetes, dextra Septembris habetur;
Octobris manibus portatur pertica longa,
Qua marona suis de ramis excutiuntur;
Carnificis cultrum capiens < que > November acutum,
265Quo porcos iugulat, Ianum iugulare minatur;
Ecce December habet qua scindit ligna securim,
Cum qua proposuit Ianum mactare repertum.
Iam cuncti menses armati talibus armis
Convenere simul. Resonant clamore, tumultu,
270Et clangore tube patitur quasi terra tremorem.
Post strepitum nimium fingunt se querere Ianum;
Exclamant: "Ianus non vivat, sed moriatur!".
Interea Ianus, tractatus nescius huius,
Secure cantans ad pir solando sedebat;
275Sed postquam strepitum sensit manare tumultum,
Territus exurgit, multa[m]que gravedine clavam
Accipit in dextra forti, tensoque lacerto
Ag < g > ressus menses, insultum terribilemque
In medio faciens, confecit protinus omnes,
280Ipse furens solo prostravit et agmina vultu.
Abiuncti menses magnoque pavore trementes
Abiciunt gladios, exturbo turbine strati[s];
Iam victi cessant, clamor silet atque tumultus.
Tunc Ianus victor turbatus mensibus inquit:
285"Ecce, quis est qui me solito depellere regno
Nititur? Hic ego sum: qui vult, appareat: ecce,
Hic assum presens. Quisquis de me mala dixit,
Aut neget id quod ait aut exulet aut moriatur.
Quid michi post dorsum clamatis more canino?
290Cur michi detrahitis? Vos hoc tractare coegit
Solus livor edax, vitium culpabile valde.
Qui proprio domino clam detrahit et maledicit,
Proditor et falsus vere nimis est reputandus;
Infidus servus penam pro laude meretur,
295Laudibus et dignus et honore fidelis habetur.
Qui mordens est clam, canis est et pessima serpens,
Sed clam corripiens bonus est et fidus amicus.
Est subiectorum dominos reverenter amare,
Est detractorum solo livore nocere,
300Est sceleratorum domini gaudere ruina
Ac illum contra nova crimina fingere, nugas
Et causas falsas, mendacia, murmura, fraudes.
Vos contra stimulum tractastis calce ferire:
Puncture; penam vos est sentire necesse.
305Laudastis vosmet - proprio laus ore liquescit -
Et me culpastis nimium, quia vito laborem
Et non fructifero, nil do sed carpo, quiesco,
Quero, consumo, canto, solacia quero.
His contradico: manuales non decet esse
310Reges; fructifico faciens connubia multa,
Per que cotidie mundus crescens renovatur,
Per que compleri regnum celeste valebit.
Tracto, sedens ad pir, quis campus restat arandus
Aut in quo campo que debent semina spargi;
315Aut agriculture quid opus sit, consilium do;
Et duplici vultu transacta futuraque specto:
Aspicio retro mea suscipiendo tributa,
Ante quidem specto subiectis precipiendo
Ut bene seque regant et fructificando laborent.
320Ergo fructifico: nil est quod dicitis ergo.
Rursus honorifice vivens solacia quero:
Nam mos est regum solari, leta videre
Et letam vitam semper deducere large.
Me quoque culpastis, quod largus in accipiendo
325Nil do nec grates refero. Respondeo vobis:
Non est mos regis subiectos gratificari,
Dum tantum dimittat eis que sunt sua iure.
Si glaciem, si trado nivem spargoque pruinam,
Frigus et intensum facio, non est mea culpa.
330Quod Deus officium commisit, me faciente
Non onus est sed honor; per vos michi copia rerum
Detur, ut intensum valeam depellere frigus.
Exemplum quoque do genti, quo Tartara vitent,
Dentium stridor ubi fit < et > intol[l]erabile frigus.
335Si quoque tunc inopes habeant quod displicet illis,
Nullus in hoc mundo vivit, qui semper habere
Possit quod cupiat; patientia compleat omnem
Defectum, per quam possunt eterna parari
Gaudia, post mortem perfecte continuata.
340Advena non ego sum. Vester concivis habendus
Assum natura, quem plus sapientia dignum
Fecit quam reliquos; et ob hoc meus induperator
Numma, videns quod nullus erat dignus dominari
Ex vobis, me preposuit regemque locavit.
345Non igitur fraude sum rex, sed iure statutus;
Non sum tyrampnus, sed rex dyademate dignus;
Non prece nec precio sum rex, ymmo probitate
Et bonitate mea. Deponere me voluistis
Invidia solum; semper mea regna tenebo
350Vobis invitis. Vulgariter est quoque dictum:
'Quisquis habet, teneat'. Vos que sunt vestra tenete:
Quisque suis rebus contentus debeat esse
Nec propriam falcem trahat in messes alienas.
Quis Februs curtus, reliquis qui peior habetur,
355Quem prope me posui, qui me clam mordet acutis
Dentibus? Et quare loquitur reticenda December,
Qui nisi frigus agit - ego non -, qui tempore cuncto
Posteriore loco positus stetit ordine nostro?
Quid novitatis ego feci, cur sim removendus
360A solito regno? quod crimen, dicite, feci?
Numquam cernetis tempus, quo regna relinquam.
Preterea mors vestra foret, si linquere regna
Cogerer. Et quare? Quoniam contentio magna
Inter vos esset de regno, magnus et error;
365Vos non sufferret concordes ambitus esse;
Hoc ne contingat est ergo pro meliori.
Preterea quia sepe vaco, spaciumque gerendi
Tractandique bonum vestrum cognoscor habere
Plus vobis, quibus est peragendi cura laboris.
370Rursus terrarum rectores tempore Iani
Incipiunt regimen. Cur dicor nomine Ianus?
Ianua sum, quoniam per eam rectoribus est mos
Intrent ut regnum. Sic ergo per has rationes
Sum rex et digne sum primus in ordine vestro".
375His dictis reliqui menses, terrore trementes
Sub Iani clava mortemque pavore timentes,
Stant muti flexa facie, testante rubore < m > .
Tunc alacri facie contra festivus Aprilis
Festive loquitur, ut Iani mitiget iram,
380Dicens: "O Iane, rex insuperabilis, audi
Et precibus nostris intendas, te rogitamus.
Ut parcas nobis, nostram nos dicere culpam
Atque satisfacere sumus et parere parati
Mandatis. Nos penituit; miserere! Rogamus
385Ne sis attendens nostris defectibus; iram
Subtrahe, Iane, tuam; faciem tu flecte benignam
Nobis. Nam quod nos vice < sic > peccavimus ista,
Non ita nequicia fuit hoc ut simplicitate:
Ergo te vincat patientia, maxima virtus.
390Nunquam nos alias hoc fecimus: hac vice prima
Parcas subiectis; numquam peccabimus ultra.
Nostro defectu bonitas tua non minuatur:
Non decet ex minimis irasci nobilitatem.
Vulnere pro modico bona num < quam > perditur arbor;
395Queque super firmum fundamen condita turris
Firma manet nec pro vento prosternitur omni;
Non pro passeribus sinitur quin arva serantur,
Nec propter muscam fit temo volubilis usquam;
Permanet illesa spinis rosa, nilque decoris
400Amittit spinis nec odoris, nilque valoris.
Sicve tui bonitas inter nos fulgida sistat,
Et redolens vigeat. Lux solis non tenebratur
Stellarum radiis; sic et sapientia Iani
Pro nostris factis numquam sua lumina perdat.
405Noster defectus non turbet nobilitatem,
Iane, tuam: tua nos vincat patientia magna.
Hec postponantur, hec nunc in pace quiescant;
Pro nostro domino volumus te semper habere,
Semper obedire reverentius et decorare
410Et te perpetuum regem clamare libenter".
His dictis Ianus facilis vultuque benignus
Flectitur, et menses nimio terrore paventes
In se iam redeunt, Iani cessante furore.
Exclamant omnes: "Vivat per secula Ianus!
415Vivat rex noster, gaudens letetur habunde,
Et rex perpetuus firmetur protinus, et qui
Huic contradicet non vivat sed moriatur!"
Tunc fit continuo contractus publicus, ut sit
Perpetuus rex et dominus; se quilibet horum
420Obligat et iurat spondens attendere pactum.
Quisquis vult aliquod dubium tractare vel altum,
In primis monet hec hystoria premeditari
Et spectare rei finem, sapientis habendo
Consilium firmum, per quod deliberet ipse,
425Ne male presumens temerarius esse sciatur.
Principium, medium, lector, plus aspice finem:
Sic et in eternum tutus sine crimine vives.
Bonvicinus ego tibi do viridaria pulcra:
Inveniens flores et fructus, elige que vis;
430Exores pro me, sit laus et gloria Christo.


2. epilogus

Qui scripsit scribat et omni tempore vivat;
Gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor.
Hystoria finita sit nobis bona vita
Ac bonum vinum cum Iano ante caminum,
5Sepius infusum patrum sequentibus usum,
Recte vivendo, neminem male stimulando.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: