Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Quam bonus et bello fuerit Federicus et armis
Urbinas clarus, quamvis describere quisquam
Non queat insigni divinus carmine vates,
Haud tamen obmittam - faveat modo Phoebus Apollo -
5Quae Volaterranam nuper bene gessit ad urbem
Dicere: nam quis eris, valeat qui cuncta referre
Facta viri, aut tantum possit qui ferre laborem?
Quo magis, o Divae, precor, aspirate canenti
E multis aliquam partem quae gesserit heros!
10Omnia namque meis complecti versibus acta
Nec volo nec possum: sed, si mihi dicere carmen
Vos piget, at, Musae, cultori dicite vestro:
Dignatus summo nam vos Federicus honore
Usque suas vobis sedes iubet esse patentes.
15Est urbs, Etruscis quae pulchrior exstat in oris,
Sullanus primae cui miles originis auctor
Quamque tenent orti Romano a sanguine Patres.
Ex re nomen habet: nam cum modo floreat illa,
Felix prole virum atque opibus ditata supremis,
20Omnibus est proprio Florentia nomine dicta,
Arnus quam medius vitreis interluit undis,
Ex illa pariter qui manat origine qua tu
Tybri, fluis, mansit cui iam vetus Albula nomen.
Talibus hanc igitur prisci posuisse feruntur
25Romulidae fatis, ut, cum volventibus annis
Progenies Medicum moderandi frena Leonis
Sumeret Etrusci, seu cum caput urbis honestum
Illa quidem fieret patrio cupiente Senatu,
Tunc fore ne quis eam valeat laesisse tyrannus,
30Audeat aut Tuscos armis violare Penates,
Ast, ubi venissent haec tempora, cum novus acri
Consilio patriam regeret sapientior urbem
Usque Petri Medicis natus, Florentia late
Proferat imperium et populis dominetur abactis,
35Protinus et multos quos possidet illa per annos
Proroget ulterius fines, si Iuppiter altus
Id sinat aut stabili firment si numina Parcae!
Nec dubiis ea signa dedit Laurentius heros
Adventasse dies quibus aurea saecula condat:
40Nam queat ut melius patrios bonus ille Penates
Reddere felices, primum virtutibus ut sit
Curat in urbe locus, vitiis procul inde fugatis.
Sic, patria veluti templis in sede dicatis,
Praecipue Virtus colitur fulgentibus armis
45Et Pax et socios Victoria parta per agros.
Talia dum Medici fatorum e sorte geruntur,
Invidia infelix, certamine victa supremo
De te, Laurenti, Sullana cessit ab urbe,
Inde quidem duplici graviter confecta dolore,
50Et quod victori parere coacta fuisset
Et quod laetantem populum liquisset Etruscum.
Est locus inferni qui fert Acherontis ad undas,
Arboribus vacuus, tum sulfure plenus adusto,
Qui vomit ardentes infestus ad aethera flammas,
55Nec procul urbe manens illa quam montibus altis
Conditor Etruscis Lydus posuisset in oris.
Huc iter arripiens, fuscis se contulit alis;
Invisit nigrosque lacus Stygiamque paludem,
Expetat horribiles Plutonis ut inde puellas,
60E quibus hanc, reliquis quae saevior una duabus,
Talibus exacuit stimulans Dea livida dictis:
"Hanc Mihi da veniam, Cocytia virgo, roganti
Mortalis quisquam ne temnere numina nostra
Audeat atque tuos pariter ridere furores.
65Effice ne cives concordi pace fruantur
Usque Fluentini, sed tristibus undique pugnis
Inter se certent: odiis fera corda tumescant,
Ut pater, ut populus rabidas consurgat in iras.
Nam genus hoc Medicum (tanta est fiducia facti)
70Saepius inde tuas iactat pepulisse sorores
Teque simul, cuperes cum tu nova condere bella
Inter Sullanas agitanda furoribus urbes.
Quin et Mercurii telis et Gorgone saeva
Palladis armatus nuper velut agmine facto
75Me Tusca Medices Laurentius expulit urbe!
Quod te per Furiasque rogo nomenque Sororum
Tartareosque lacus, Stygiae per stagna paludis,
Lurida perque Canem Plutonis regna tenentem,
Si quando gessi morem tibi, Diva venenis
80Inficiens mala corda meis, quae deinde furori
Sunt magis apta tuo atque atris magis apta colubris,
Hanc mihi des operam, ne gloria nostra feratur
Fracta nimis, Medici penitus superata quod uni
Hostiles cogar vel inulta relinquere sedes.
85Quod si fata obstant nostris conatibus, aut haec
Irrita vota facit nobis Saturnia Iuno,
Nec fas Sullanos ulli violare Penates,
At licet horribili populos, sata nocte, propinquos
Protinus exagites Furiali accincta flagello.
90Et Volaterranos accendere Marte feroces
Iam licet et Furiis socialia rumpere iura,
Tu modo, saeva, tuis erectos crinibus angues
Verberibus stimules: nam tu tibi mille nocendi
Sumis, acerba, modos, artes tibi mille supersunt
95Tu quibus in fraudem contra sua viscera patres
Infestos natis rapias, modo tristia bella
Quae, Dea, corde geris populis inferre superbis
Ne dubites saevasque faces iactare per alta
Atria perque domos et culmina sacra deorum,
100Donec in id veniant raptis ut protinus armis
Defecisse velint violataque foedera rumpant."
Talibus Invidiae dictis, consurgit Erinnys,
Horribiles tollens oculos, atque ora resolvit:
"Quam mihi sit gratum de me quodcunque petisti
105Hinc tu nosse potes: tenebris et nocte profunda
Cum sata sim, superas patiar tamen ire per auras
Luminis invisi - tanta est iniuria facti
Tu velut enarras quae nos grave tangit utrasque!
Ibimus hinc igitur Tyrrheni ad moenia Lydi,
110Ac Volaterranos bis iam mea vota secutos
Aeternis versabo odiis, et foedera rumpam
Quae sibi Sullanis constant cum civibus, omni
Religione patrum multos sancita per annos.
Sic nos perpetuam pacem turbabimus urbe
115Quae viget in Tusca; prohibent nam cetera Parcae
Quae petis ut faciam: nam, dum moderanda Leonis
Frena quidem Tusci Medicum domus una tenebit,
Desperanda gravi tibi sit discordia motu.
Ast erit hoc aliquid nobis turbasse quietem
120Hostibus invisis longam, dum bella repente
Inde Fluentinus populus geret acer in illos
Qui temnent pia iura viros, ne nostra feratur
Fama levis, praeter solitum si cesserit uni
Sic impune viro tam magna potentia nostra."
125Haec ubi dicta dedit, squamosi pelle draconis
Currum dira tegit pro pulchris illa tapetis
Frondeque pro festa volucrum dea saeva rotarum
Involvit radios nigris funesta colubris,
Ut caput innumerum quendam velut ordine facto
130Omnibus exstaret - spectacula grata furenti
Dumtaxat Divae, reliquis horrenda, vel ipsi
Tartareas poenis animas qui torquet acerbis.
Hunc Dea conscendens, surgentibus undique monstris
Per caput infestum nigroque infecta veneno
135Pectora, cum rabidos gerat haec pro crinibus angues,
Protinus Invidiam dira comitante caterva
Ad se corripuit tristique in sede locavit.
Omnibus inde quidem Fraus innectenda volentem
Prosequitur dominam, Scelus, et Discordia demens
140Et Bellona furens, et Crimina noxia currum
Et Dolor infelix atque aspera Bella sequuntur.
Nec mora: digreditur diris comitata ministris,
Ora modis cui tot surgunt horrentia miris
Ut, cum per manes iter efficit illa profundos,
145Avertat vultum facies tremefacta Sororum
Atque Charon tristi demittat lumina vultu.
Ast, ubi perveniunt illuc, Dea livida sedes
Unde prius Ditis sese demisit ad imas,
Tollunt se celeres per apertos semper hiatus
150Noctes atque dies. tum visae lucis Erinnys
Ingemit aspectum graviter visamque perodit.
Nec tamen abstinuit (tanta est sibi cura nocendi)
Quominus invisas tristissima Diva per auras
Sese proripiat Tyrrheni ad moenia Lydi,
155Quominus et populum nigris suffecta venenis
Cogat in horrendos actum gravis ira furores.
Et iam summa tenet vestigia tristis Erinnys
Urbis et eductas attingit montibus arces
Cum, sibi conveniens tempus bene nacta nocendi,
160Ingreditur Lydos hac tempestate Penates
Qua Volaterrana disceptaretur in urbe
Cuinam praecipue prospectis legibus ipsa
Effodienda forent aluminis inde metalla.
Sic totam cum rem curamque Benuccius auctor
165Sumpsisset primus iussu populique favore,
Cum quoque legitime quosdam de gente Senensi
Deque Fluentina socios ascisset honestos,
E Volaterranae nimirum civibus urbis
Eligit inde duos, quorum si nomina quaeras,
170Ingheramus erat Paulus nec defuit alter
Qui Riccobalda genitus de stirpe fuisset.
Haec ubi facta videt primum Furialis Erichtho,
Infernis habitum nuper quem gessit ab oris
Exuit horribilem nimium; fit limina templi
175Libertatis anus quae servat: corpore vestes
Accipit eiusdem, vultus imitata seniles,
Et sua sacratis circumdat tempora vittis.
Quin etiam comitem iuxta quae forte sedebat
Admonet ut faciem sumat vultumque virilem
180Scribaque de multis unus quoque fiat, ut omnes
Hunc, bene dum memorat quae sint facienda, sequantur.
Paruit illa Deae, faciem mentita virilem,
Et sese scribas miscet ruitura per omnes:
"Quae vos, o fratres," inquit, "dementia cepit?
185An sinitis Paulum, qui vestri nominis hostis
Perpetuus vobis pulchros invidit honores,
Suscepisse locum fodiendi aluminis ullum?
Anne suas ut opes, quarum sibi copia summa est,
Augeat et vobis insultet victor abactis?"
190Haec ait, atque suum spiravit in ossa venenum
Invidia, et tristi replevit pectora tabo,
Ut Paulo cuperent, odio dum quisque tenetur,
Intendisse dolos; auxit Contugius acer
Iure magistratus, nuper quem forte gerebat,
195Crimen, et infensus Paulo quia protinus esset
Et quia seditio semper sibi grata fuisset.
Parte alia, subito consurgens vertice cano,
Quae Libertatis vittas sumpsisset Erinnys
Irruit, atque viros populus quos addidit acer
200Bissenos illis ducta qui sorte priores
Urbis iura tenent, quibus est data summa potestas
Quae tractanda forent agerent, male versat, et omnes
Acribus impellit verbis ut rite tueri
Libera iura velint, ut qui parere negarint
205Illorum monitis hostes habeantur acerbi
Et procul a patria longas pellantur in oras.
Nam "Modo quae fiunt," ait, "huc spectare videntur
Ut, Volaterranae fuerat quae protinus urbi
Libertas curae, penitus sua iura remittat,
210Dum lucri specie Paulus favet hostibus, aut is
Quem Riccobaldo fertis de sanguine cretum,
Heu, magnis spolient cum vectigalibus urbem
Effossis patriam non aequa sorte metallis.
Quin etiam, ut quo sint animo, qua mente futuri
215In vos nimirum per me iam nosse queatis:
Ex omni numero qui conduxisse feruntur
Purgandum alumen (prius idem haesere volentes
Sullanis patribus quibus est ita magna libido
Regnandi) exoptant ut copia nulla supersit
220Qua longa vobis e servitute redemptis
Ad libertatem liceat remeare vetustam;
Sed sine divitiis ullis ullisque per artem
Collectis opibus vestris e finibus, acri
Pressos pauperie neu vos amor ullus avitae
225Virtutis teneat neu libertatis honores,
Ut prisci quondam vos nunc sperare queatis.
Quare agite, et vestris iam iam decernite verbis,
Sedibus expulsis ut conductoribus, ad vos
Haec loca nunc redeant quibus est aluminis ingens
230Copia, qua vestri valeant ditescere cives
Quave queant acres animos attollere in hostes."
Dixerat, atque gravi saevissima corda furore
Complevit se dissimulans Cocytia virgo;
Nam, confessa Deam si se manifesta fuisset
235Horribilem, fugerent horrentia colla tumentem
Sic, quibus a populo fuerat concessa potestas
Ut facerent placidam spectent quaecumque quietem,
Civis quisque, nefas ausus committere tantum,
Decernit subito per vim quotcunque fuissent
240Qui curam caperent fodiendi alumnis ullam
Pellantur, durisque furens agrestibus arma
Porrigit atque viros quibus haec loca iure fuissent
Iam conducta prius rabide propulsat, et omnes
Durius inde domos quas hic conductor in oris
245Struxerat ut possent operam impendere labori
Et quibus illud opus certe data cura fuisset
Commodius facerent sub tectis, summus ab alto
Cum miscet rabido tristes Aquilone procellas
Iuppiter, heu, credens disiectis omnibus ille
250In ius inde suum quae iam sibi dempta fuisset
Inque potestatem populi loca cuncta redirent. -
Demens, qui gravibus Furiis agitatus et ira
Non tum vidisset tantorum causa malorum
Haec ut prima fuit, patriae velut urbis et illinc
255Fluxerit exitium, cum qui mandante Senatu
Rite Fluentino Lydas venisset in oras
Apparitorem subito pepulisset ut hostem
Impetus ille ferox, cuius Contugius auctor
Exstitit, usque adeo furialia verba locutus
260Ut neque per scelus Etrusco custode repulso
Parceret aut duris verbis aut vocibus ullis
In graviter laesos populi Florentis honores.
Haec Volaterrana dum tractarentur in urbe
Atque odiis varie concertaretur iniquis
265Civibus inter se, cum iam fera pectora Livor,
Tristibus acta malis, intra sua iura teneret,
Cum gravis imperium raperet Discordia, Lydos
Incipiens cives agitare furentibus armis,
Visa quidem multis iam tum nova signa fuerunt
270Urbs quibus illa foret tristem subitura ruinam:
Namque ferunt nocuo ductos de sidere, tristis
Quod Saturnus habet, diros arsisse cometas,
Ducentes longos crines cum luce maligna;
Quin, vox inde virum crudelia fata monentum
275Exaudita fuit, caneret quae triste futurum
Exitium cuiquam Lydis ex urbibus, aut quae
Instantis fati tristes praediceret iras.
Nec qui caelestes cursus et sidera norunt
Defuerant homines, qui tristia verba referrent:
280Aethera nimirum signis gravioribus altum
Portendisse nefas Tyrrhenis civibus ingens
Et caelum miseras civili sanguine caedes.
Quid referam vatum iam tum responsa piorum
Edita de templis? horrentia Marte feroci
285Dum fore bella canunt, dumque ultima damna minantur
Exiit atque suum volvendis fluctibus alvum
Lydius, Etruscis oritur qui montibus, amnis
Per loca cuncta ruens Arnus camposque per omnes
Dum trahit avulsas ruptis radicibus alnos;
290Quin, tremefacta gravi concussa est pondere tellus
Et simulacra deum templis sudasse feruntur.
Nec mirum: turbae tot sunt caedesque secutae
Hinc Volaterranos, tot sunt civilia bella
Hinc inter Lydas agitata Furoribus urbes:
295Namque Fluentinis cum iam remeasset ab oris
Paulus et huic patriam socius repetisset eandem
Qui Riccobalda fuerat de gente creatus
Est habitus magis atque magis suspectus uterque
In populum, hostili quoniam de gente veniret,
300Praesertim cum iam tutandi corporis alter
Armatos plures circum securus haberet,
Insultus credens his se vitare malignos.
Sed nihil adversis fas quemquam credere fatis:
Nam, quae visa fuit certae fore causa salutis,
305Perdidit haec hominem, cum iam crevisset in illum
Invidiae stimulus: nam cum, comitantibus armis
Quorundam, Lydam iam tum remeasset ad urbem,
Creditus in patrios est arma parare Penates!
Hinc Furibunda cohors duros instigat agrestes,
310Iamque faces atrae rapiuntur et impia saxa
Et quaecunque gravis raptim furor arma ministrat.
Postibus avulsis, emoto cardine, cunctus
Longa Fluentini praetoris in atria late
Irrumpit populus, civesque quot invenit acer
315Obtruncat telis miseros; nec claustra, nec ipsa
Maiestas Tusci potuit veneranda Leonis
Defendisse satis, licet ii, velut esset asylum
Hic locus, huc, atra ceu tempestate columbae,
Fugissent populos insano Marte furentes.
320Primus ibi ante omnes, graviter confossus ab uno,
Credita cui fuerat bene multa pecunia quondam,
Romaeus periit, ne quod dare forte tenetur
Debitor id solvat Furiis agitatus iniquis.
Nec satis hoc sceleris fuerit nisi rursus eundem
325Perfidus hunc specula penitus turbaret ab alta!
Quin etiam, latebras Paulus cum forte petisset,
Conatus telis saevam depellere mortem
Saepius, heu, frustra, iaculis confixus acutis
Concidit, ac dulcem, fumo quoque pressus ab acri,
330Ore vomens animam tenues migravit in auras.
Pro, scelus indignum! sunt qui saevire cadaver
Illius in miserum, necnon volvisse ferantur
Frigida cum pedibus calcarint membra perempti;
Addideruntque suis tristes odia aspera verbis:
335"Sic eat hostiles animos quicunque sequatur,
Quique Fluentinum praefert in honore Senatum!"
At postquam furor est visus cessasse parumper,
Nonnihil ac plebi rabidae fera corda quierunt,
Demissum lapsus per funem dicitur unus,
340Unus qui Pauli fuerat de stirpe creatus,
Dum se praecipitem turri demittit ab alta,
Vitavisse vices duras populique furorem,
Te duce, Diva parens, laureto cuius in amplo
Picentis terrae celeberrima templa coluntur.
345Ad quae cum sese voti reus ille tulisset,
Redderet ut Divae quae solvere dona pararat,
Non tamen exsilium valuit pietate malignum
Evitare, decem cum sic mandante viratu
A patria Tuscas fuerit detrusus in oras,
350Atque alii plures, quos est mora longa referre;
Nam quicunque sua iusto tum voce favebat
Ac Florentium caste servavit honorem,
Exsulat a patria, varias depulsus in urbes.
Haec Volaterrano in populo dum forte geruntur,
355Dum parat iniustus socialia rumpere iura,
Inferri fraudem Sullanis civibus ullam
Passa minus, variis Irim Saturnia pennis
Laeta Fluentinam caelo demisit ad urbem.
Illa Petri Medicis pulchram petit aurea virgo
360Progeniem, Tuscum quae temperat arte Leonem.
Ast, ubi inauratos ingressa est Diva Penates,
Protulit haec roseo Thaumantias ore locuta:
"Quae te nunc, Medices, quae vestram diligit urbem,
De vobis summas quae gestat pectore curas,
365Ad te praecipue me mittit regia Iuno,
Ut referam Furiis velut exagitatus amaris
Nunc Volaterranus tristes sub pectore versat,
Ecce, dolos, fraudes varias meditatus et artes:
Nam, quo decipiat vos nunc argutius omnes,
370Mittere legatos finget, quibus ille superbus
Hos repetat cives vestra qui forte morantur
Urbe suos, quamvis hos nec repetisse licebit;
Sed tamen efficiet: nam si responsa malignus
Aspera suscipiat (quae vos tamen esse daturos
375Non dubitet, quoniam quae sint non iusta petantur),
Hinc ferat id graviter rabidas succensus in iras,
Hinc iustas odii causas sumpsisse nefandi
Censeat in vestros non aequa sorte Quirites.
Hinc sibi vel faciles ansas malus ille putabit
380Oblatas, quibus a vobis (ita mitibus asper!)
Defecisse velit, socium aspernatus honorem.
Concitet hinc durum violato iure tumultum,
Hinc ruat in pugnas non aequo Marte feroces,
Hinc urbis claudat disrupto foedere portas.
385Necnon Invidia, Furiis agitatus et atris,
Eviolare Lares vestros temptabit iniquus;
Sed frustra, Medices: nam te nunc maxima Iuno
Protegit, et Tuscos te consultore Quirites
Victores tandem faciet patriumque Senatum,
390Praesertim populo si persuadebis Etrusco,
Clarior ut quo nunc nemo est nec maior in armis
Ipse ducem bello concordi voce Senatus
Et plebs constituat, rerumque impendat habenas
Unus ut Urbinas equites Federicus et acres
395Ducat in arma viros: subito quibus hostis iniquus,
Cum ducis ingenio tum summis viribus actus,
Pendebit sceleris poenas superatus acerbas.
Nam, Florentinas illo ductante cohortes,
Est nihil in terris quod desperare queatis,
400Sit licet id summum! quin maxima quaeque sub armis
Sunt vobis speranda Ducis virtute supremi!"
Dixerat, et variis depicta coloribus alas
Se tulit e medio tenuesque recessit in auras.
At Medices, quamquam memor est Iunonis amicae
405Dictorum, licet haec acri sub corde volutat
Quae statuenda forent contra qui iura fidemque
Fregerit et patrios violarit fraude Penates,
Attamen, ingenio cum sit mitissimus ille,
Aequius esse ratus placidis prius omnia verbis
410Pertemptanda sibi, quam perturbare quietem
Sullanam bello, nostra quicunque fuissent
Hactenus urbe gravi detenti crimine, laesam
Ob maiestatem populi laesumque Senatum,
Hos Volaterranos aedem moniturus ad unum
415Convocat in sacram divae Florentis; et omnes
Huc ubi conveniunt, multorum stante corona
Talibus est placido Laurentius ore locutus:
"Huc, Volaterrani, mentes attollite vestras,
Et monitus audite meos! nunc pectore firmo
420Sit vobis praesens animus, timor omnis abesto!
Hortor ut haec vestris graviter suadere velitis
Civibus ut nullas nimium properanter agant res,
Neve novi quicquam vestra patiantur in urbe
Moliri, quicquam neu nunc inquirere temptent
425Amplius, haec populi quia sit clementia nostri,
Hunc apud ut veniam facilem sperare queatis,
Praesertim si curetis ne iura fidesque,
Quam servare decet sancte, violetur ab ullo,
Neve sit inconstans quisquam, qui fraude maligna
430Legibus, ut fas est, iustis parere recuset.
Quae si feceritis vel praemia certa daturos
Haec Florentinos scitote, ut vestra sit olim
Sese Sullanis urbs defensura sub armis
Semper, et infesto securaque vivat ab hoste.
435Nam dabit id populus vobis tum ductus amore
Usque Fluentinus, tum quod non esse videtur
Aptior ex his finitimis modo gentibus ulla
Ad vestram validis tutandam viribus urbem,
Quam quae Sullanos habitat gens Tusca Penates.
440Namque potentatus alios procul esse videtis,
In vos surgenti cuiquam ne bella tyranno
Pro vobis subito valeant inferre tuendis,
Auxilium vobis properanter opemque laturi.
Fac tamen ut possint afferre petentibus illi
445Rursus opem vobis, non his tamen inde maneret
In vos idem amor, aut eadem foret inde voluntas
In vos quae nobis sociali iure fuisset,
Ante quidem multos iam continuata per annos;
At velut utilitas suscepti causa laboris
450Esset et auxilii vobis quodcunque tulissent,
Illis utilitas finis sic ultimus esset,
Scilicet ut rebus vestris potirentur et acri
Vos servitutis sub conditione tenerent!"
Dixerat; ast illi verbis gravioribus acti
455Concivem in patriam subito misere volentem,
Qui cives reliquos, patria simul urbe manentes
Atque domi, prudens hortetur voce benigna:
Huc aliquem celeres reliquorum nomine mittant
Ex his qui summosque gradus ibi forte tenerent
460Quique magistratus curamque decemque viratus
Personam gererent, hanc ut legatus in urbem,
Romanus fuerat cui miles originis auctor,
Accedat mandata ferens, quibus ille potentes
Sullanos roget ut statuant praestare salutem
465Ac Volaterrano veniam dare velle petenti.
Nec mora; missus adest ex eis Acontius unus,
Quos gravis Allecto nigris agitasse colubris
Dicitur imprimis. hic, cum responsa tulisset
Optima, Sullana nimirum ex urbe profectus,
470Non tamen haec, patrias rediens ubi venit ad oras,
Integra pertulerat, falsis sed mixta per artem
Edidit (infelix!) Furiali percitus oestro.
Namque, ubi cognovit certam dare velle salutem
Iam Florentinos, modo quae sint iussa facessat
475Ac Volaterranus veniam petat, improbus ille
Omnia permiscet, veritus ne pacis amatae
Sic cives patrios omnes amor unus haberet,
Hanc omni cuperent ut conditione tueri.
Ergo, ubi quae populus Sullanus pacta dedisset
480Exposuit, veris commiscens falsa per artem,
"Talia confictis mentitus vocibus," inquit,
"Dat Florentinus pacem veniamque petenti
Nunc Volaterrano populo, si iussa facessat!"
Hoc ubi quod verum fuerat bene protulit ille,
485Addidit et falsum, cum iam quae pacta tulisset
Diceret haec eadem fieri non posse priusquam
E Volaterranis duo, quos gravis eligat auctor
Sullanus populus quales videantur, eidem
Ad grave supplicium rapiantur caede nefanda!
490Haec ubi dicta dedit verbis conficta malignis,
Quisque sibi timuit graviter (calor ossa reliquit)
Id sibi ne veniat quod dixerat ille futurum:
Tantus enim furor inde viros invaserat omnis
Ut minus audirent populi mandata ferenti
495Optima Sullani: sic illi, tristibus acres
Acciti Furiis et numine tristis Erichthus,
Rem Volaterranam in peius rapuere labantem,
Quae fuerit collapsa prius cum nulla probarent
Pacta, Fluentinus quaecunque putasset habenda,
500Urbe sed a domina iam defecisse pararent:
Ut quos infelix miseros agitarat Erinnys!

1 ad illustrissimum Ducem Federicum Urbinatem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: