Ni foret mihi semper ille praesens
Et meus pater et poli, usque solans
Me, qui nunquam animam a se abesse solam
Hanc sinit; sed ei est salutis auctor,
5Laetarer minus, et magis dolerem:
Ut pulli, a quibus avolavit ultro
Mater longa petens. Sed eius almum
Verbum, nec modicum a me abest; quod ipse
Suo munere iam spopondit esse
10Mecum videlicet, fidelis usque in
Horam hanc pollicitis stetit, stabitque.
Quis ergo potior comes feratur,
Si qui morte sua tulit misellis
Vitam olim, fuit, est, eritque mecum?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.