1. Male Regulato patricio Veronensi
Extremi, Male Regulate, versusMittuntur merito tibi, timentes
Ut nostras lacerare forte nugas
Ob nomen domini deique nostri
5Et saevos nimis in pedes agentes
Suras vulnera vel cruenta mactes.
Magnum praesidium petunt phalanges
Nudos post humeros, ferus potensque
Miles ponitur ultimis sub armis.
10Sis tutor mihi, perfidos, malignos
Perdas, concutias, trahas agasque.
Lex vult hoc facias: mali, molesti
Fas est te male regulate dicant.
Clari, candiduli, boni, modesti,
15Sanctis moribus, optimum probumque
Te dicunt; igitur tibi dicantur
Extremi, bene regulate, versus.
2. geometria
Quae numquam tetigi nec tangam metior astra.Miraris? Centrum terra mihi satis est.
3. musica
Pectora dura canens moveo; stant omnia nostroMunere, cor, sanguis, lumina, mens, anima.
4. astrologia
Quae non sunt, quae sunt et quae ventura trahanturSi videt astrologus, non homo sed deus est.
5. rethorica
Rusticus est loquitur sine me qui; florida, pictaVerba ligant homines, verba ligant superos.
6. eadem
Laurea debetur linguae clarique triumphiSi, cum vult, bellum sedat et arma movet.
7. dialectica
Descutiens verum, sinuosa sophismata solvo.Corruit in tenebras me sine qui graditur.
8. grammatica
Omnes me sophiae partes genitrice creantur.Do lumen cunctis, quod legis omne meum est.
109. eadem
Ut sine corde cadunt sensus, sine tecta columnisImmotis, sine me dogmata quaeque cadunt.
10. eadem
Me pueri discunt, fateor. Penetralia nostraVir gravis atque senex vix tamen ingreditur.
11. pictor
Vivere si credunt homines quas pingo figuras,Cur non has potius me genuisse putent?
12. sculptor
Quas sculpsi formis voluit dare Iuppiter umbram;Non volui semet ars mea ne premeret.
13. aurifex
Artem si reddunt precium, res, munera, claram,Ars nulla est clari clarior aurificis.
14. lanifex
Serica quid poscis vestes si vellera praebent?Illa nitent, fateor, sed magis ista decent.
15. mercator
Astur, Arabs, Indus, Thrax, Celta, Sicamber, AlanusQuas mihi dant merces, ad tua tecta fero.
16. idem
Fluctibus expono vitam varioque laboriEt rebus iustum non dare vis pretium?
17. aromatarius
Pocula, quae morbos pellunt, bellaria, nectarQui vendit, donat: nam sine dat pretio.
18. circulator
Non ego te fallo, fallit te mens tua; verbaVana cupis, vanus quod cupis accipies.
19. idem
Decipit esca feras, volucres modulamina cantusDulcisoni, cupidos verbula blanda viros.
20. gladiator
Incautum non te feriam, cape spicula, si virEs fortis. Tecta gloria fraude cadit.
21. idem
Quid thoraca capis? Clypeo pugnemus et ense;Or lorica tibi, cor tibi sit galea.
22. prestigiator
Sunt haec vera magis quam quae verissima cernis.Verum pro vero quod capis esse puto.
23. idem
Non me scindentem, cum credas scindere linguam;Dic: quam si facerem non magis hoc facio?
24. aula
Quo ruitis miseri? Fateor: sum candida, fulgens,Aurea; non servis aurea, sed dominis.
25. unguentarius
Unge caput nardo regi, gaudebit, amabit;Sed cum me sentit rustica turba, cadit.
26. faber ferraius
Me tinctum rides picea caligine: vobisHaec ego do Siculus quae faber arma Iovi.
27. faber lignarius
Ars mea si magna est disces, cum quicquid in orbe estCompositum vobis utile perspicies.
28. figulus
Non pudeat Samio te Massica fundere vase.Vina bibit magnis Porsena fictilibus.
29. tonsor
Non vos barba facit Curios sanctosque Catones;Sol decet ut clarus, clara decet facies.
30. bibliopola
Cur emittit gemmas? Haec est pretiosa supellex.Quem latet hoc, veros non habet hic oculos.
31. lanius
Vita cadit, cibus est noster qui substinet illam.Quisquis potest nostra vivere tutus ope.
32. architectus
Ars mea prima modum dat cunctis artibus; ars estMaxima nam causis imperat ingenium.
33. nauta
Terra placet timidis; sulcat mare fortis et acer.Rebus in eximiis est decus eximium.
34. pirata
Caelsa dedit superis superum rex sydera; terraeRegna viris. Regnum qui capit ille sapit.
35. latrones
Non petimus vitam, da vitam vivere si vis;Pauper non recta vivere lege potest.
36. leno
Dat victum meretrix; "Sordes fuge", consulis, "istas,Da mihi divitias." Non peto consilium.
37. meretrix
Non mea forma placet quamvis sit splendida. Si meIn thalamis claudam, mater Amoris ero.
38. tubicen
Hinit equus cum me sentit; volat acta sagitta,Lancea. Mars saevus voce mea loquitur.
39. tibicen
Accendo bellum Veneris, saltare choreasDulcisonis iuvenes cautibus et doceo.
40. sistra
Turba bovem Pharium cum flens Mephitica quaerit,Compita per crepitum, tinnula sistra, damus.
41. Roma
Roma nihil Romae teneo; vis noscere causas?Mascula da flammae nomina, cautus eris.
42. Venetiae
Quo sit Roma loco si nescis, respice nostraeArma viros, nummos, urbis et imperium.
43. eadem
Illyricus, Germanus, Arabs, Thrax, Sarmata, GallusSub duce sunt nostro; quid furis Ausonia?
44. Neapolis
Sole, solo, populis, duce maxima, fulmine fortis,Parva fui populis, principe, sole, solo.
45. eadem
Tres habui reges non reges tempore parvo;Haud tribus ulla fui quae tribus una fui.
46. Mediolanum
Quod sum dives opum, bellis asperrima, posseMe dicunt gentes dicere vel facere.
47. idem
Quid coelum spectas? Lodovicus proelia, pacemDat nobis; illum consule, vera canes.
48. Mantua
Moenia si spectes non urbs sum maxima, TurcumSi, teneo parvo maxima regna sinu.
49. eadem
Pallade, Marte potens orbis sum Mantua non urbs.Nam Maro sunt homines Turcus et innumeri.
50. Ferraria
Vis nostras uno laudes te dicere verbo?Invicti dicas Herculis haec domus est.
51. eadem
Rex pulcher pulchram me fecit; respice tantumMe, dices: "Magni principis hoc opus est".
52. Verona
Ver mihi perpetuum Veronae nomina praestat;Sola habeo quicquid ver petit et genius.
53. Brixia
Vis ferrum, aes, aurum, vis vellera, Massica, fruges?Me pete, gallinae lac dabo laeta Samos.
54. eadem
Egreditur semet, non Brixia se capit una estNon una est. Magni rem tenet imperii.
55. aula
Invidiae rabies, aestus, dolor, anxia curaAuratis claudunt toxica liminibus.
56. eadem
Si laeno es, paticus, parasitus, moechus, adulterMe subeas. Nostra vir bonus arce cadit.
57. praefectus aulae
Si me Caesar amat, satis est mihi; sperno beatos,Pauperibus noceo, vix mihimet placeo.
58. a secretis Caesaris
Cor regis video, curas et crimina: foelixTalia si possem dicere. Sed taceo.
59. fortunatissimus eiusdem Achates
Non mea me virtus, non sanguis ad aethera duxit,Sed bona sors; homines, credite, fata regunt.
60. idem
Curabam stabulum; socium sum principis: aequum est,Qui non magna facit rex, facit ille nihil.
61. idem
Actum agit hic claros reddit qui lumine claros,Lumina dans caecis, quae facit haec sua sunt.
62. dispensator eiusdem
Si rhombum nummis centum, si millibus aemiBis mullum, domini me gula lauta probat.
63. architriclinus eiusdem
Vult epulae potius ponantur ut ordine princepsQuam cunei; verae dux ego militiae.
64. pincerna
Praegustans epulas, virus vel funera gusto;Iure cado, mortis sum mihi causa meae.
65. idem
Mors vita est regum: credat qui vivere tutiNon sumunt epulas qui neque vina bibunt?
66. idem
Regibus est quanto civis felicior illeQui vivens mortis non timet insidias?
67. decurio cubiculariorum
Armatus tueor regem ne forte cubantemQui feriat; regis sors mea candidior.
68. cubicularius
A thalamo numquam discedo: coeca libido estImperii servos si petit et thalamus.
69. idem
Oebalides veniet, vigilo; veniet Venus ipsa;Expecto. Sic me noxque diesque premunt.
70. idem
Si gemit, accurro; mattulam si flagitat, adsum.Si pedit, laudo; si cacat, olfacio.
71. pullus eiusdem
Recta fides vobis nihil prodest, candida nec mens,Forma placet magnis candida Caesaribus.
72. idem
Si quis vasa dedit, si gemmas, coccina, mensasScire cupis, vultus respice sydereos.
73. idem
Vis fieri gratus regi? Non munera mittasAurea; fac roseo cum Ganymede cubet.
74. aulicus bonis institutus moribus
Si mitis, timidus; si claemens, foemina dicor;Si prudens, fallax; si gravis, asper, atrox.
75. idem
Rusticitas pudor est sanctus, moderata cupidoDuricies. Scelus est non celebrare scelus.
76. spectatae et probatae fidei
Non fidei robur, non mores flagitat aula.Perfidia est sanctam non temerasse fidem.
77. liberalibus formatus artibus
Si numeros scribo, rident, si metior astra.Sunt his vina poli, sumen aprum numeri.
78. idem
Philosophum dicunt fatuum. Dementia summa estInter dementes dicere verba greges.
79. poetica insignis
Non Maro sic cecinit, docuit cantare MaronemMecenas. Doceas me quoque, magna canam.
80. idem
Frigore, sole, fame pereo. Vis carmina cantemOptima? Turbatus non facit haec animus.
81. idem
"Hoc satis est", dices, "laudas me, carmina laudo".Me laudas, vitam do tibi perpetuam.
82. citharoedus
Me mea plectra iuvant: miseri discedite vates.Non habet unde brevem sumat Apollo togam.
83. morio
Dat mihi simplicitas vestes sextertia: cauta est,Delectat reges quae mea simplicitas.
84. adulator
Plus placeo regi quam cor, quam pignora falsaMe noscat quamvis dicere. Falsa probat.
85. idem
Fallere non scelus est poscit qui munere falli;Ut mihi det nummos, non ego verba dabo?
86. servus
Sors mea tristis, atrox, duro sub vindice vivo.Non bibo cum sitio, cum bibo non sitio.
87. idem
Quicquid ago nihil est; semper mihi verga minatExitium. Miser est qui male perdit opus.
88. idem
Frigora post aestus, incommoda, damna, labores,Haec summa est merces, dedecus atque dolor.
89. idem
Qui servit ducibus, tumida qui vivit in aula,Decidit aeger inops ut canis in palea.
90. scurra
Obsequor, applaudo, sic dulcia massica poto.Rideat ut princeps, turpia quaeque decent.
91. Fortuna
Regna, aurum, gemmae, victoria, serta, triumphiSunt mea. Nihil prodest me sine quisque labor.
92. eadem
Demens, caeca, furens, gravis et temeraria dicor:Sed qui me demens sic vocat, ille furit.
93. eadem
Per mare, per terras volitans, super aethera currens,Non mare, non terras, sydera non habito.
94. eadem
Sum natura potens, coeli sum mobilis orbis,Sum tenuis mundi spiritus; immo nihil.
95. eadem
Accipis haud quaerens si fulva monilia, nummosHaec tibi sola volens dona superba dedi.
96. Casus
Quae vis fortunae est? Qui se ratione tueturEst mihi cum brutis; sors ego sum pecudum.
97. Sors
Lusibus atque iocis dominor, sum tessera, talus,Me fortuna super vina dapesque tulit.
98. Fatum
Hoc fatum dicunt quod fatur Iuppiter illiQui tempus solis vocibus omne terunt.
99. idem
Non valeas quamvis fatorum rumpere foedus,Non tamen haec cogunt quod facis, ut facias.
100. idem
Vis dicam quid sim? Causas simul aspice iunctas,Ut duo, tres, unus has simul accumulant.
101. idem
Libertas nostris coniuncta est viribus; astraSumma licet moveant, non tamen illa trahunt.
102. Liberum Arbitrium
Astra quid accusas? Damnat te saeva voluptas,Non Deus. Omne scelus quod facis, ipse facis.
103. Mundus
Est mea vita brevis, spes in me nulla salutis.Hospes abi. Quid stas? Non tua regna colis.
104. Caelestis Patria
Felices vivent animae quae vivere nolunt.Ille sapit vere qui bona vera petit.
105. Beata Virgo
Vestales ardent flammae sub pectore nostro.Ponere me nolens Romula gens posuit.
106. eadem
Ante fui coelum quam volveret aureus axis.Natales vidit bis mea vita meos.
107. eadem
Bis tria si iunges, iunges mea numina; solumUnum addas. Matris nomen erit tenerum.
108. eadem
Virgo Deum peperi; miraris? Semine nulloQuae gravis est salva virginitate parit.
109. eadem
Quod clausi parvo non clausi pectore. CoelumExiguus venter non capit atque capit.
110. eadem
Ianua, praesidium, portus, terrae, aetheris undaSum. Sine me grata est gratia nulla Iovi.