previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
quod pereat, regni: certe non augure falso
prodigii patuere minae, frustraque peracto
vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
5cautior ante tamen violentum navita Caurum
prospicit et tumidae subducit vela procellae.
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri
consulis: inmotis haesere piacula fatis.
10tunc decuit sentire nefas, tunc ire recentes
detersum maculas. veteri post obruta morbo
corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
ulcera possessis alte suffusa medullis
non leviore manu, ferro sanantur et igni,
15ne noceat frustra mox eruptura cicatrix.
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor
defluat et vacuis corrupto sanguine venis [p. 186]
arescat fons ipse mali; truncatur et artus,
ut liceat reliquis securum degere membris.
20at vos egregie purgatam creditis aulam,
Eutropium si Cyprus habet? vindictaque mundi
semivir exul erit? qui vos lustrare valebit
oceanus? tantum facinus quae diluet aetas?
Induerat necdum trabeas: mugitus ab axe
25redditus inferno, rabies arcana cavernas
vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
bacchatus per operta tremor Calchedona movit
pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
concurrere freti fauces, radice revulsa
30vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores
et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent.
mox oritur diversa lues: hinc Mulciber ignes
sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
35haec flagrant, haec tecta natant. quam, numina, poenam
servatis sceleri, cuius tot cladibus omen
constitit? incumbas utinam, Neptune, tridenti
pollutumque solum toto cum crimine mergas.
unam pro mundo Furiis concedimus urbem.
40Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus
nacta suum properant: nasci tum decolor imber
infantumque novi vultus et dissona partu
semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo
ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
45tum vates sine more rapi lymphataque passim [p. 188]
pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
fac nullos cecinisse deos: adeone retusi
quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis
adfore fatalem castrati consulis annum?
50sed quam caecus inest vitiis amor! omne futurum
despicitur suadentque brevem praesentia fructum
et ruit in vetitum damni secura libido,
dum mora supplicii lucro serumque quod instat
creditur. haud equidem contra tot signa Camillo
55detulerim fasces, nedum (pro sexus!) inerti
mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent
hortantesque licet sponderent prospera divi,
turpe fuit cessisse viros.

Exquirite retro
crimina continui lectis annalibus aevi,
60prisca recensitis evolvite saecula fastis:
quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis
tale ferunt? spado Romuleo succinctus amictu
sedit in Augustis laribus. vulgata patebat
aula salutantum studiis; huc plebe senatus
65permixta trepidique duces omnisque potestas
confluit. advolvi genibus, contingere dextram
ambitus et votum deformibus oscula rugis
figere. praesidium legum genitorque vocatur
principis et famulum dignatur regia patrem.
70posteritas, admitte fidem: monumenta petuntur
dedecoris multisque gemunt incudibus aera
formatura nefas. haec iudicis, ilia togati, [p. 190]
haec nitet armati species; numerosus ubique
fulget eques: praefert eunuchi curia vultus.
75ac veluti caveant ne quo consistere virtus
possit pura loco, cunctas hoc ore laborant
incestare vias. maneant inmota precamur
certaque perpetui sint argumenta pudoris.
subter adulantes tituli nimiaeque leguntur
80vel maribus laudes: claro quod nobilis ortu
(cum vivant domini!), quod maxima proelia solus
impleat (et patitur miles!), quod tertius urbis
conditor (hoc Byzas Constantinusque videbant!).
inter quae tumidus leno producere cenas
85in lucem, foetere mero, dispergere plausum
empturas in vulgus opes, totosque theatris
indulgere dies, alieni prodigus auri.
at soror et, si quid portentis creditur, uxor
mulcebat matres epulis et more pudicae
90coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
consulit, huic curas et clausa palatia mandat
ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
95Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
senserat et primi laxabant germina flores,
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, [p. 192]
100sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
unde tamen tanta sublimes mole redibant,
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
arva cruentato repetebat Thracia curru:
105subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
femineasque togas pressis conspexit habenis,
subrisit crudele pater cristisque micantem
quassavit galeam; tunc implacabile numen
110Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:


Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
115aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
respirare sinas, nullo tot funera sensu
praetereunt: antiqua levis iactura cruoris!


Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora
120protegis? en quales sese diffudit in actus
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
qui caruit bellis, eunucho traditur annus,
actum de trabeis esset, si partibus una
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas
125nullaque calcati starent vestigia iuris,
ni memor imperii Stilicho morumque priorum
turpe relegasset defenso Thybride nomen [p. 194]
intactamque novo servasset crimine Romam.
ille dedit portum, quo se pulsata referret
130maiestas Latii deformataeque secures;
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto
confugeret sparsura maculis servilibus aevum.


Quam similes haec aula viros! ad moenia visus
dirige: num saltem tacita formidine mussant?
135num damnant animo? plaudentem cerne senatum
et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
o patribus plebes, o digni consule patres!
quid? quod et armati cessant et nulla virilis
inter tot gladios sexum reminiscitur ira?
140hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
sic Bruti despectus honos?

Ignosce parenti,
Romule, quod serus temeratis fascibus ultor
advenio: iamiam largis haec gaudia faxo
compensent lacrimis. quid dudum inflare moraris
145Tartarean!, Bellona, tubam, quid stringere falcem,
qua populos a stirpe metis? molire tumultus,
excute delicias. Thracum Macetumque ruinae
taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
damna minus consueta move; trans aequora saevas
150verte faces; aliis exordia sume rapinis.
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris,
non per Caucasias accito turbine valles
est opus. Ostrogothis colitur mixtisque Gruthungis
Phryx ager; hos parvae poterunt impellere causae [p. 196]
155in scelus; ad mores facilis natura reverti.
sic eat: in nostro quando iam milite robur
torpuit et molli didicit parere magistro,
vindicet Arctous violatas advena leges;
barbara Romano succurrant arma pudori.


160Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum
arbiter infesto cum percutit aegida nimbo;
intonuit. responsat Athos Haemusque remugit;
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
cornua cana gelu mirantibus extulit undis
165Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum.
tunc, adamante gravem nodisque rigentibus hastam,
telum ingens nullique deo iaculabile, torsit.
fit late ruptis via nubibus; ilia per auras
tot freta, tot montes uno contenta volatu
170transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
sensit humus; gemuit Nysaeo palmite felix
Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna
totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae
175consequitur, centumque vias meditata nocendi
tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae 1
hic erat) adgreditur. viso tum forte redibat
Eutropio vacuus donis, feritasque dolore
creverat et, teneris etiam quae crimina suadet [p. 198]
180ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
huic sese vultu simulatae coniugis offert
mentitoque ferox incedit barbara gressu,
carbaseos induta sinus: post terga reductas
uberibus propior mordebat fibula vestes,
185inque orbem tereti mitra retinente capillum
strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis
infunditque animo furiale per oscula virus,
principe quam largo veniat, quas inde reportet
190divitias, astu rabiem motura requirit.
ille iter ingratum, vanos deflere labores,
quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
continue secat ungue genas et tempore pandit
adrepto gemitus:

I nunc, devotus aratris
195scinde solum positoque tuos mucrone sodales
ad rastros sudare doce. bene rura Gruthungus
excolet et certo disponet sidere vites.
felices aliae, quas debellata maritis
oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant
200exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant
Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
me nimium timido, nimium iunxere remisso
fata viro, totum qui degener exuit Histrum,
qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi
205gloria concessoque cupit vixisse colonus
quam dominus rapto. quid pulchra vocabula pigris [p. 200]
praetentas vitiis? probitatis inertia nomen,
iustitiae formido subit. tolerabis iniquam
pauperiem, cum tela geras? et flebis inultus,
210cum pateant tantae nullis custodibus urbes?


Quippe metus poenae. pridem mos ille vigebat,
ut meritos colerent impacatisque rebelles
urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit,
ditatur; qui servat, eget. vastator Achivae
215gentis et Epirum nuper populatus inultam
praesidet Illyrico; iam, quos obsedit, amicos
ingreditur muros illis responsa daturus,
quorum coniugibus potitur natosque peremit.
sic hostes punire solent, haec praemia solvunt
220excidiis. cunctaris adhuc numerumque tuorum
respicis exiguamque manum? tu rumpe quietem;
bella dabunt socios. nec te tam prona monerem,
si contra paterere viros: nunc alter in armis
sexus et eunuchis se defensoribus orbis
225credidit; hos aquilae Romanaque signa sequuntur.
incipe barbaricae tandem te reddere vitae,
te quoque iam timeant admirenturque nocentem,
quem sprevere pium. spoliis praedaque repletus
cum libeat Romanus eris.

Sic fata repente
230in diram se vertit avem rostroque recurvo
turpis et infernis tenebris obscurior alas
auspicium veteri sedit ferale sepulcro.
Ille, pavor postquam resoluto corde quievit [p. 202]
et rigidae sedere comae, non distulit atrox
235iussa deae; sociis, quae viderat, ordine pandit
inritatque sequi. Coniurat barbara pubes
nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget
proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas,
240quae levat, attingit Galatas. utrimque propinqui
finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces
continuant australe latus. gens una fuere
tot quondam populi, priscum cognomen et unum
appellata Phryges; sed (quid non longa valebit
245permutare dies?) dicti post Maeona regem
Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus;
Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur;
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens
illis ante vagus tandem regionibus haesit
250gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu,
pro Rheno poturus Halyn. dat cuncta vetustas
principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra
restitit, humani postquam puer uberis expers
in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.
255Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim 1
tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam,
hic et Apollinea victus testudine pastor
suspensa memores inlustrat pelle Celaenas. [p. 204]
quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes
260auriferi; nec miror aquas radiare metallo,
quae totiens lavere Midan. diversus ad Austrum
cursus et Arctoum fluviis mare. Dindyma fundunt
Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli
auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
265Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti
Marsya Maeanderque petunt; sed Marsya velox,
dum suus est, flexuque carens iam flumine mixtus
mollitur, Maeandre, tuo; contraria passus,
quam Rhodano stimulatus Arar: quos inter aprica
270planities Cererique favet densisque ligatur
vitibus et glaucae fructus attollit olivae,
dives equis, felix pecori pretiosaque picto
marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri
275permisere dei. securas barbarus urbes
inrupit facilesque capi. spes nulla salutis,
nulla fugae: putribus iam propugnacula saxis
longo corruerant aevo pacisque senecta.
Interea gelidae secretis rupibus Idae
280dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe
Curetumque alacres ad tympana suscitat enses,
aurea sanctarum decus inmortale comarum
defluxit capiti turris summoque volutus
vertice crinalis violatur pulvere murus.
285obstipuere truces omen Corybantes et uno
fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
indoluit genetrix, tum sic commota profatur: [p. 206]
Hoc mihi iam pridem Lachesis grandaeva canebat
augurium: Phrygiae casus venisse supremos
290delapsus testatur apex, heu sanguine qualis
ibit Sangarius quantasque cadavera lenti
Maeandri passura moras! inmobilis haeret
terminus, haec dudum nato placuere Tonanti.
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei
295non defensuros implorat Lydia thyrsos.
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis
moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
mox campi nudumque solum! dilecta valete
flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
300nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus.’
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
labentem patriam sacris ululatibus Attis
personat et torvi lacrimis maduere leones.
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
305clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
ignorare tamen fingit regnique ruinas
dissimulat: parvam latronum errare catervam,
ad sontes tormenta magis quam tela parari
nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
310vasta velut Libyae venantum vocibus ales
cum premitur calidas cursu transmittit harenas
inque modum veli sinuatis flamine pennis
pulverulenta volat; si iam vestigia retro
clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso
315(ridendum!) revoluta caput creditque latere,
quem non ipsa videt. furtim tamen ardua mittit [p. 208]
cum donis promissa no vis, si forte rogatus
desinat. ille semel nota dulcedine praedae
se famulo servire negat, nec grata timentum
320munera; militiam nullam nec prima superbus
cingula dignari; nam quis non consule tali
vilis honos?

Postquam precibus mitescere nullis,
non auro cessisse videt creberque recurrit
nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
325tandem consilium belli confessus agendi
ad sua tecta vocat. iuvenes venere protervi
lascivique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes variasse decorum,
qui ventrem invitant pretio traduntque palato
330sidereas Iunonis aves et si qua loquendi
gnara coloratis viridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
335vestis odoratae studium; laus maxima risum
per vanos movisse sales minimeque viriles
munditiae; compti vultus; onerique vel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
340mirarique suas, quas Bosphorus obruat! aedes;
saltandi dociles aurigarumque periti.
Pars humili de plebe duces; pars compede suras [p. 210]
cruraque signati nigro liventia ferro
iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet
345seque suo prodat titulo. sed prima potestas
Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi
iuris et admoto qui temperet omnia fumo,
fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
350considunt apices gemini dicionis Eoae,
hic cocus, hic leno, defossi verbere terga,
servitio, non arte pares, hic saepius emptus,
alter ad Hispanos nutritus verna penates.
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis
355consulerent tantisque darent solacia morbis,
obliti subito Phrygiae bellisque relictis
ad solitos coepere iocos et iurgia circi
tendere. nequiquam magna confligitur ira,
quis melius vibrata puer vertigine molli
360membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
quis magis enodes laterum detorqueat arcus,1
quis voci digitos, oculos quis moribus aptet?
hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
his necdum commissa choro cantatur Agave.
365Increpat Eutropius: non haec spectacula tempus
poscere; nunc alias armorum incumbere curas;
se satis Armenio fessum pro limite cingi [p. 212]
nec tantis unum subsistere posse periclis;
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant; —
370qualis pauperibus nutrix invisa puellis
adsidet et tela communem quaerere victum
rauca monet; festis illae lusisse diebus
orant et positis aequaevas visere pensis,
irataeque operi iam lasso pollice fila
375turbant et teneros detergent stamine fletus.
Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax
crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum
aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno
vinceret; hinc nomen fertur meruisse Leonis.
380acer in absentes linguae iactator, abundans
corporis exiguusque animi, doctissimus artis
quondam lanificae, moderator pectinis unci,
non alius lanam purgatis sordibus aeque
praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam
385vellera per tenues ferri producere rimas.
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat,
non septem vasto quatiens umbone iuvencos,
sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili
inter anus interque colos oneraverat, alvum.
390adsurgit tandem vocemque expromit anhelam:
Quis novus hic torpor, socii? quonam usque sedemus
femineis clausi thalamis patimurque periclum
gliscere desidia? graviorum turba malorum
texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
395me petit hie sudor, numquam mea dextera segnis
ad ferrum. faveat tantum Tritonia coeptis, [p. 214]
inceptum peragetur opus, iam cuncta furorem
qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae
Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos
400ut miseras populabor oves et pace relata
pristina restituam Phrygias ad stamina matres.’
His dictis iterum sedit; fit plausus et ingens
concilii clamor, qualis resonantibus olim
exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus
405aut rigidam Nioben aut flentem Troada fingit.
protinus excitis iter inremeabile signis
adripit infaustoque iubet bubone moveri
agmina Mygdonias mox impletura volucres.
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae,
410adsiduus ludis, avidus splendere lavacris
nec soles imbresve pati, multumque priori
dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas,
dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe
sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
415cum duce mutatae vires. Byzantia robur
fregit luxuries Ancyranique triumphi.
non peditem praecedit eques; non commoda castris
eligitur regio; vicibus custodia nullis
advigilat vallo; non explorantur eundae
420vitandaeque viae; nullo se cornua flectunt
ordine: confusi passim per opaca vagantur
lustra, per ignotas angusto tramite valles. [p. 216]
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro
fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
425sic ruit in rupes amisso pisce sodali
belua, sulcandas qui praevius edocet undas
inmensumque pecus parvae moderamine caudae
temperat et tanto coniungit foedera monstro;
ilia natat rationis inops et caeca profundi;
430iam brevibus deprensa vadis ignara reverti
palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis
spe nutrire leves improvisusque repente,
dum gravibus marcent epulis hostique catenas
435inter vina crepant, largo sopita Lyaeo
castra subit. pereunt alii, dum membra cubili
tarda levant; alii leto iunxere soporem;
ast alios vicina palus sine more ruentes
excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
440ipse Leo damma cervoque fugacior ibat
sudanti tremebundus equo: qui pondere postquam
decidit, implicitus limo cunctantia pronus
per vada reptabat. caeno subnixa tenaci
mergitur et pingui suspirat corpore moles
445more suis, dapibus quae iam devota futuris
turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco
armatur cingitque sinus secumque volutat,
quas figat verubus partes, quae frusta calenti [p. 218]
mandet aquae quantoque cutem distendat echino.
450flagrat opus; crebro pulsatus perstrepit ictu; 1
contexit varius penetrans Calchedona nidor.
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
credit tela Leo; valuit pro vulnere terror
implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem
455integer et sola formidine saucius efflat.
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses,
quis solio campum praeponere suasit avito?
quam bene texentum laudabas carmina tutus
et matutinis pellebas frigora mensis!
460hic miserande iaces; hic, dum tua vellera vitas,
tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.
Iam vaga pallentem densis terroribus aulam
fama quatit; stratas acies, deleta canebat
agmina, Maeonios foedari caedibus agros,
465Pamphylos Pisidasque rapi. metuendus ab omni
Tarbigilus regione tonat; modo tendere cursum
in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro,
sunt qui correptis ratibus terraque marique
470adventare ferant; geminantur vera pavoris
ingenio: longe spectari puppibus urbes
accensas, lucere fretum ventoque citatas
omnibus in pelago velis haerere favillas.
Hos inter strepitus funestior advolat alter [p. 220]
475nuntius: armatam rursus Babylona minari
rege novo; resides Parthos ignava perosos
otia Romanae finem iam quaerere paci.
rarus apud Medos regum cruor; unaque cuncto
poena manet generi: quamvis crudelibus aeque
480paretur dominis. sed quid non audeat annus
Eutropii? socium nobis fidumque Saporem
perculit et Persas in regia vulnera movit
rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret,
Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.
485Tum vero cecidere animi tantisque procellis
deficiunt. saepti latrantibus undique bellis
infensos tandem superos et consulis omen
agnovere sui, nec iam revocabile damnum
eventu stolido serum didicere magistro.
490namque ferunt geminos uno de semine fratres
Iapetionidas generis primordia nostri
dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus
excoluit multumque innexuit aethera limo,
hi longe ventura notant dubiisque parati
495casibus occurrunt fabro meliore politi.
deteriore luto pravus quos edidit auctor,
quem merito Grai perhibent Epimethea vates,
et nihil aetherii sparsit per membra vigoris,
hi pecudum ritu non impendentia vitant
500nec res ante vident; accepta clade queruntur
et seri transacta gemunt.

Iam sola renidet [p. 222]
in Stilichone salus, et cuius semper acerbum
ingratumque sibi factorum conscius horror
credidit adventum, quem si procedere tantum
505Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant,
iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum
paenitet; hoc tantis bellorum sidus in undis
sperant, hoc pariter iusti sontesque precantur:
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces
510devehit, intenti ludo studiisque soluti
latius amoto passim custode vagantur;
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes
vicinus laribusque suis proturbet inultos,
tum demum patrem implorant et nomen inani
515voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
Omnes supplicio dignos letoque fatentur,
qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
mutati stupuere diu sensuque reducto
paulatim proprii mirantur monstra furoris
520avertuntque oculos: proiectis fascibus horret
lictor et infames labuntur sponte secures:
quales Aonio Thebas de monte reversae
Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis,
cum patuit venatus atrox matrique rotatum
525conspexere caput, gressus caligine figunt
et rabiem desisse dolent. quin protinus ipsa
tendit ad Italiam supplex Aurora potentem [p. 224]
non radiis redimita comam, non flammea vultu
nec croceum vestita diem; stat livida luctu,
530qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto.
quam simul agnovit Stilicho nec causa latebat,
restitit; ilia manum victricem amplexa moratur
altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:


Tantane te nostri ceperunt taedia mundi?
535sic me ludibrium famulis risumque relinquis
dux quondam rectorque meus? solamque tueris
Hesperiam? domiti nec te post bella tyranni
cernere iam licuit? sic te victoria nobis
eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo
540prima mali: geminas inter discordia partes
hoc auctore fuit. sed iam maiora moventi
occurrit iusta rediens exercitus ira,
fortis adhuc ferrique memor. brevis inde reluxit
falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis
545sperabam me posse regi. pro caeca futuri
gaudia! fraterno coniungi coeperat orbis
imperio (quis enim tanto terrore recentis
exempli paribus sese committeret ausis?),
cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu
550fabula) Rufini castratus prosilit heres,
et similes iterum luctus Fortuna reduxit,
ut solum domini sexum mutasse viderer.


Hic primum thalami claustris delicta tegebat
clam timideque iubens; erat invidiosa potestas,
555sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura [p. 226]
sumere nec totas audebat vertere leges.
at postquam pulsisque bonis et faece retenta
peiores legit socios dignusque satelles
hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit
560regnandique palam flagravit aperta libido.
patricius, consul maculat quos vendit honores,
plus maculat quos ipse gerit. iam signa tubaeque
mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
exultant merito gentes facilisque volenti
565praeda sumus. iam Bistoniis Haemoque nivali
vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis
ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe
570terruit Antiochi muros, ipsumque decorae
paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda
laetus caede redit, sequitur mucrone secundo
continuum vulnus; nec iam mihi Caucasus hostes
575nec mittit gelidus Phasis; nascuntur in ipso
bella sinu. legio pridem Romana Gruthungi,
iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque
praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant
ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
580nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit
proditioque ducum, quorum per crimina miles [p. 228]
captivis dat terga suis, quos teste subegit
Danuvio partemque timet qui reppulit omnes.


Aula choris epulisque vacat nec perdita curat,
585dum superest aliquid. ne quid tamen orbe reciso
venditor amittat, provincia quaeque superstes
dividitur geminumque duplex passura tribunal
cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
sic mihi restituunt populos; hac arte reperta
590rectorum numerum terris pereuntibus augent.


In te iam spes una mihi. pro fronde Minervae
has tibi protendo lacrimas: succurre ruenti,
eripe me tandem, servilibus eripe regnis.
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes
595nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
iamiam flecte animum. suprema pericula semper
dant veniam culpae. quamvis iratus et exul
pro patriae flammis non distulit arma Camillus.
nec te subtrahimus Latio; defensor utrique
600sufficis. armorum liceat splendore tuorum
in commune frui; clipeus nos protegat idem
unaque pro gemino desudet cardine virtus.

1 255

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: