previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Tum ego: ‘En,’ inquam, ‘difficilior rursus ambiguitate confundor.’ ‘ Quaenam,’ inquit, ‘ista [p. 374] est? Iam enim quibus perturbere coniecto.’ ‘Nimium,’ inquam, ‘aduersari ae repugnare uidetur praenoscere uniuersa deum et esse ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit deus neque falli ullo modo potest, euenire necesse est quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas; neque enim uel factum aliud ullum uel quaelibet exsistere poterit uoluntas nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si aliorsum quam prousisae sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia. sed opinio potius incerta, quod de deo credere nefas iudico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere. Aiunt enim non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem, neque enim necesse esse contingere quae prouidentur, sed necesse esse quae futura sunt prouideriquasi uero quae euius rei causa sit praeseientiane futurorum necessitatis an futurorum necessitas prouidentiae laboretur, ae non illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse [p. 376] necesse est; atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis. Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet. Nam etiam si idcirco quoniam futura sunt, prouidentur, non uero ideo quoniam prouidentur eueniunt, nihilo minus tamen ab deo uel uentura prouideri uel prouisa necesse est euenire,1 quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Iam uero quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus causa esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae? Ad haec sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est, ita cum quid futurum noui, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari. Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa. Quare si quid ita futurum est ut eius certus ac necessarius non sit euentus, id euenturum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati, ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia [p. 378] careat, quod se ita rem quamque habere necesse est uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si incuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre, At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae?
Quidquid dicam, aut erit aut non.
Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiteris si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmi ter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indisereta confusio. Quoque nihil sceleratus excogitari potest, [p. 380] cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad honorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Boethius)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: