previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

AUSONIUS AD PATREM DE SUSCEPTO FILIO


CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi,
quo, venerande pater, diligerere magis,
accessit (grates superis medioque nepoti,
bina dedit nostris qui iuga nominibus)
accessit titulus, tua quo reverentia crescat,
10quo doceam natum, quid sit amare patrem.
5ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem
et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres,
nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
nomine te gemini iam genitoris amo.
quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto
nomine honoratum me quoque nobilitat: [p. 64]
non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi
sum tibi ego et possum fratris habere vicem,
15nec tantum nostris spatium interponitur annis,
quanta solent alios tempora dividere,
vidi ego natales fratrum distare tot annis,
quot nostros: aevum nomina non onerant,
pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum
20quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.
et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
non festinato tempore utraque daret,
leniter haec flueret, haec non properata veniret,
maturam frugem flore manente ferens,
25annos me nescire tuos, pater optime, testor
totque putare tuos, quot reor esse meos.
nesciat hos natus, numeret properantior heres,
testamenta magis quam pia vota fovens
exemploque docens pravo iuvenescere natos,
30ut nolint patres se quoque habere senes.
verum ego primaevo genitus genitore fatebor
subparis haec aevi tempora grata mihi.
debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
addendum patri, quo veneremur avum.
35tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,
nati primaevi nomine factus avus.
exiguum, quod avus: faveant pia numina divum
deque nepote suo fiat avus proavus,
largius et poterunt producere fata senectam:
40set rata vota reor, quae moderata, magis. [p. 66]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: