MARCELLO MARCELLI FILIO GRAMMATICO NARBONENSI
NEC te Marcello genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit:
sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit:
amissam primum Narbo dedit patriam,
5nobilis hic hospes Clarentius indole motus
egregia natam coniugio adtribuit.
mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit,
sed numquam iugem cursum fortuna secundat,
10praesertim pravi nancta virum ingenii.
verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata; sat est dictum cuncta perisse simul:
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.