Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae
sumus, silvicolae et exules vitae. Meminimus gratiam debere nos deo, domino, creatori: nullum fructum operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur.
[2]
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis
cohabitamus in hoc saeculo. Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur; proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro.1 Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
[3]
[4]
Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus
possum.
[5]
Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen
ubiubi 2 de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis.
[6]
Sed etsi in coronam coactis, nos
[p. 192]
coronam naribus novimus; viderint qui per capillum
odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Thura plane non emimus. Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
[7]
[8]
Certe, inquitis, templorum vectigalia cotidie decoquunt: stipes quotusquisque iam iactat? Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus inpertiendum. Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit
vicatim quam vestra religio templatim. Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.
[9]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.