Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Christe, graves hominum semper miserate labores,
qui patria virtute cluis propriaque, Sed una,
(unum namque Deum colimus de nomine utroque,
non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,)
5dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
mens armata queat nostri de pectoris antro,
exoritur quotiens turbatis sensibus intus
seditio atque animam morborum rixa fatigat,
quod tunc praesidium pro libertate tuenda
10quaeve acies furiis inter praecordia mixtis
obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor, [p. 280]
magnarum virtutum inopes nervisque carentes
Christicolas vitiis populantibus exposuisti,
ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
15depugnare iubes, ipse excellentibus armas
artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat,
vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
Virtutum facies et conluctantia contra
20viribus infestis liceat portenta notare.
prima petit campum dubia sub sorte duelli
pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
namque repentinus laudis calor ad nova fervens
25proelia nec telis meminit nec tegmine cingi,
pectore sed fidens valido membrisque refectis
provocat insani frangenda pericula belli,
ecce lacessentem conlatis viribus audet
prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum,
30illa hostile caput phalerataque tempora vittis
altior insurgens labefactat, et ora cruore
de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
elisos in morte oculos, animamque malignam
fracta intercepti commercia gutturis artant,
35difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
exultat victrix legio, quam mille coactam
martyribus regina Fides animarat in hostem,
nunc fortes socios parta pro laude coronat
floribus ardentique iubet vestirier ostro. [p. 282]
40exim gramineo in campo concurrere prompta
virgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
quam patrias succincta faces Sodomita Libido
adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
45adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
tela lupae saxo ferit inperterrita virgo,
excussasque sacro taedas depellit ab ore.
tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
50transfugit gladio; calidos vomit illa vapores
sanguine concretos caenoso; spiritus inde
sordidus exhalans vicinas polluit auras.
hoc habet,’ exclamat victrix regina, ‘supremus
hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
55nec iam mortiferas audebis spargere flammas
in famulos famulasve Dei, quibus intima casti
vena animi sola fervet de lampade Christi,
tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis
viribus extincti capitis recalescere flatu,
60Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis
caesa cupidineo madefactum sanguine lavit,
gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
sprevit et incestos conpescuit ense furores,
famosum mulier referens ex hoste tropaeum
65non trepidante manu vindex mea caelitus audax!
at fortasse parum fortis matrona sub umbra
legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
vera quibus virtus terrena in corpora fluxit
grande per infirmos caput excisura ministros,
70numquid et intactae post partum virginis ullum [p. 284]
fas tibi iam superest? post partum virginis, ex quo
corporis humani naturam pristina origo
deseruit carnemque novam vis ardua sevit,
atque innupta Deum concepit femina Christum,
75mortali de matre hominem, sed cum Patre numen.
inde omnis iam diva caro est quae concipit illum
naturamque Dei consortis foedere sumit,
Verbum quippe caro factum non destitit esse
quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,
80maiestate quidem non degenerante per usum
carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente.
ille manet quod semper erat, quod non erat esse
incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit,
85nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit,
dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido,
nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
90corpora conmaculans animas in Tartara mergis.
abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
occide, prostibulum; manes pete, claudere Averno,
inque tenebrosum noctis detrudere fundum,
te volvant subter vada flammea, te vada nigra
95sulpureusque rotet per stagna sonantia vertex,
nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes, [p. 286]
ut purgata suo serventur corpora regi.’
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
morte Pudicitia gladium Iordanis in undis
100abluit infectum, sanies cui rore rubenti
haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum,
expiat ergo aciem fluviali docta lavacro
victricem victrix, abolens baptismate labem
hostilis iuguli; nec iam contenta piatum
105condere vaginae gladium, ne tecta rubigo
occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
catholico in templo divini fontis ad aram
consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu
110per medias inmota acies variosque tumultus,
vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis
spectabat defixa oculos et lenta manebat,
hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu,
sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
115ut belli exsortem teloque et voce lacessit,
inpatiensque morae conto petit, increpat ore,
hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
en tibi Martis,’ ait, ‘spectatrix libera nostri,
excipe mortiferum securo pectore ferrum,
120nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem.’
sic ait, et stridens sequitur convicia pinus
per teneros crispata notos, et certa sub ipsum
defertur stomachum rectoque inliditur ictu,
sed resilit duro loricae excussa repulsu.
125provida nam virtus conserto adamante trilicem [p. 288]
induerat thoraca umeris squamosaque ferri
texta per intortos conmiserat undique nervos.
inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
telorum nimbos et non penetrabile durans.
130nec mota est iaculo monstri sine more furentis,
opperiens propriis perituram viribus Iram.
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
nube supervacuam lassaverat inrita dextram,
135cum ventosa levi cecidissent tela volatu,
iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent,
vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
conisa in plagam dextra sublimis ab aure
erigitur, mediumque ferit librata cerebrum,
140aerea sed cocto cassis formata metallo
tinnitum percussa refert aciemque retundit
dura resultantem, frangit quoque vena rebellis
inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos
excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
145Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit
et procul in partes ensem crepuisse minutas,
iam capulum retinente manu sine pondere ferri,
mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
erfida signa abicit monumentaque tristia longe
150spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
missile de multis, quae frustra sparserat, unum
pulvere de campi perversos sumit in usus:
rasile figit humi lignum ac se cuspide versa [p. 290]
perfodit et calido pulmonem vulnere transit,
155quam super adsistens Patientiavicimus,’ inquit,
exultans vitium solita virtute, sine ullo
sanguinis ac vitae discrimine; lex habet istud
nostra genus belli, furias omnemque malorum
militiam et rabidas tolerando extinguere vires,
160ipsa sibi est hostis vesania seque furendo
interimit moriturque suis Ira ignea telis.’
haec effata secat medias inpune cohortes
egregio comitata viro; nam proximus Iob
haeserat invictae dura inter bella magistrae,
165fronte severus adhuc et multo funere anhelus,
sed iam clausa truci subridens ulcera vultu,
perque cicatricum numerum sudata recensens
millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis,
illum diva dubet tandem requiescere ab omni
170armorum strepitu, captis et perdita quaeque
multiplicare opibus, nec iam peritura referre,
ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres,
omnibus una comes virtutibus adsociatur,
175auxiliumque suum fortis Patientia miscet.
nulla anceps luctamen init virtute sine ista
Virtus, nam vidua est quam non Patientia firmat.
forte per effusas inflata Superbia turmas
effreni volitabat equo, quem pelle leonis
180texerat et validos villis oneraverat armos,
quo se fulta iubis iactantius illa ferinis [p. 292]
inferret tumido despectans agmina fastu.
turritum fortis caput adcumularat in altum
crinibus, extructos augeret ut addita cirros
185congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
carbasea ex umeris summo collecta coibat
palla sinu teretem nectens a pectore nodum,
a cervice fluens tenui velamine limbus
concipit infestas textis turgentibus auras,
190nec minus instabili sonipes feritate superbit,
inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
huc illuc frendens obvertit terga, negata
libertate fugae, pressisque tumescit habenis.
hoc sese ostentans habitu ventosa virago
195inter utramque aciem supereminet et phaleratum
circumflectit equum, vultuque et voce minatur
adversum spectans cuneum, quem milite raro
et paupertinis ad bella coegerat armis
Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni
200auxilii proprio nec sat confisa paratu,
Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius
et suspensa ab humo est opulentia divite regno,
ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem
vilibus instructam nullo ostentamine telis
205aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
non pudet, o miseri, plebeio milite claros
adtemptare duces ferroque lacessere gentem
insignem titulis, veteres cui bellica virtus
divitias peperit, laetos et gramine colles
210imperio calcare dedit? nunc advena nudus
nititur antiquos, si fas est, pellere reges!
en qui nostra suis in praedam cedere dextris [p. 294]
sceptra volunt! en qui nostras sulcare novales
arvaque capta manu popularier hospite aratro r;
215contendunt, duros et pellere Marte colonos!
nempe, o ridiculum vulgus, natalibus horis
totum hominem et calidos a matre amplectimur artus,
vimque potestatum per membra recentis alumni
spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes.
220quis locus in nostra tunc vobis sede dabatur,
congenitis cum regna simul dicionibus aequo
robore crescebant? nati nam luce sub una
et domus et domini paribus adolevimus annis,
ex quo plasma novum de consaepto paradisi
225limite progrediens amplum transfugit in orbem,
pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam,
nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus.
quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris
inportunus, iners, infelix, degener, amens,
230qui sibi tam serum ius vindicat, hactenus exul?
nimirum vacuae credentur frivola famae,
quae miseros optare iubet quandoque futuri
spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem
desidiam pigro rerum meditamine palpent.
235quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto
tirones Bellona truci non excitat aere,
inbellesque animos virtus tepefacta resolvit?
anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?
an tenerum Pietatis opus sudatur in armis?
240quam pudet, o Mavors et virtus conscia, talem [p. 296]
contra stare aciem ferroque lacessere nugas,
et cum virgineis dextram conferre choreis,
Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas,
arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu,
245sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta
Simplicitas et ad omne patens sine tegmine vulnus,
et prostrata in humum nec libera iudice sese
Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!
faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur
250invalida ista manus; neque enim perfringere duris
dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum
inbuere fragili que viros foedare triumpho.’
talia vociferans rapidum calcaribus urget
cornipedem laxisque volat temeraria frenis,
255hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini
sternere deiectamque supercalcare ruinam,
sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte
Fraus interciso subfoderat aequore furtim,
Fraus detestandis vitiorum e pestibus una,
260fallendi versuta opifex, quae praescia belli
planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis
hostili de parte latens, ut fossa ruentes
exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
ac ne fallacem puteum deprendere posset
265cauta acies, virgis adopertas texerat oras,
et superinposito simularat caespite campum,
at regina humilis, quamvis ignara, manebat
ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum
venerat aut foveae calcarat furta malignae.
270hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu,
incidit, et caecum subito patefecit hiatum. [p. 298]
prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub
pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem
275prospicit obtritam monstri sub morte iacentis,
intendit gressum mediocriter, os quoque parce
erigit et comi moderatur gaudia vultu,
cunctanti Spes fida comes succurrit et offert
ultorem gladium laudisque inspirat amorem,
280illa cruentatam correptis crinibus, hostem
protrahit et faciem laeva revocante supinat,
tunc caput orantis flexa cervice resectum
eripit ac madido suspendit colla capillo.
extinctum vitium sancto Spes increpat ore:
285Desine grande loqui; frangit Deus omne superbum,
magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
disce supercilium deponere, disce cavere
ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.
pervulgata viget nostri sententia Christi
290scandere celsa humiles et ad ima redire feroces.
vidimus horrendum membris animisque Goliam
invalida cecidisse manu: puerilis in illum
dextera fundali torsit stridore lapillum
traiectamque cavo penetravit vulnere frontem.
295ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus,
dum tumet indomitum, dum formidabile fervet,
dum sese ostentat, clipeo dum territat auras,
expertus pueri quid possint ludicra parvi
subcubuit teneris bellator turbidus annis.
300me tunc ille puer virtutis pube secutus [p. 300]
florentes animos sursum in mea regna tetendit,
servatur quia certa mihi domus omnipotentis
sub pedibus Domini, meque ad sublime vocantem
victores caesa culparum labe capessunt.’
305dixit, et auratis praestringens aëra pinnis
in caelum se virgo rapit, mirantur euntem
Virtutes tolluntque animos in vota volentes
ire simul, ni bella duces terrena retardent.
confligunt vitiis seque ad sua praemia servant.
310venerat occiduis mundi de finibus hostis
Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae,
delibuta comas, oculis vaga, languida voce,
perdita deliciis, vitae cui causa voluptas,
elumbem mollire animum, petulanter amoenas
315haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam,
sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos
audierat lituos, atque inde tepentia linquens
pocula lapsanti per vina et balsama gressu
320ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto
saucia mirantum capiebat corda virorum,
o nova pugnandi species! non ales harundo
nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto
325emicat amento, frameam nec dextra minatur;
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum
dimicat et calathos inimica per agmina fundit,
inde eblanditis Virtutibus halitus inlex [p. 302]
inspirat tenerum labefacta per ossa venenum,
330et male dulcis odor domat ora et pectora et arma
ferratosque toros obliso robore mulcet.
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt,
turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti
dum currum varia gemmarum luce micantem
335mirantur, dum bratteolis crepitantia lora
et solido ex auro pretiosi ponderis axem
defixis inhiant obtutibus et radiorum
argento albentem seriem, quam summa rotarum
flexura electri pallentis continet orbe.
340et iam cuncta acies in deditionis amorem
sponte sua versis transibat perfida signis
Luxuriae servire volens dominaeque fluentis
iura pati et laxa ganearum lege teneri.
ingemuit tam triste nefas fortissima virtus
345Sobrietas, dextro socios decedere cornu
invictamque manum quondam sine caede perire.
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo
dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit,
instauratque levem dictis mordacibus alam
350exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
quis furor insanas agitat caligine mentes?
quo ruitis? cui colla datis? quae vincula tandem,
pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis,
lilia luteolis interlucentia sertis
355et ferrugineo vernantes flore coronas?
his placet adsuetas bello iam tradere palmas
nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, [p. 304]
ut mitra caesariem cohibens aurata virilem
conbibat infusum croceo religamine nardum,
360post inscripta oleo frontis signacula, per quae
unguentum regale datum est et chrisma perenne,
ut tener incessus vestigia syrmate verrat
sericaque infractis fluitent ut pallia membris,
post inmortalem tunicam quam pollice docto
365texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen
pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci,
inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens
despuit effusi spumantia damna Falerni
in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo
370fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?
excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille
fons patribus de rupe datus, quem mystica virga
elicuit scissi salientem vertice saxi?
angelicusne cibus prima in tentoria vestris
375fluxit avis, quem nunc sero felicior aevo
vespertinus edit populus de corpore Christi?
his vos inbutos dapibus iam crapula turpis
Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
quosque viros non Ira fremens, non idola bello
380cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit!
state, precor, vestri memores, memores quoque Christi.
quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus et rex,
quis Dominus meminisse decet, vos nobile Iudae
germen ad usque Dei genetricem, qua Deus ipse [p. 306]
385esset homo, procerum venistis sanguine longo.
excitet egregias mentes celeberrima David
gloria continuis bellorum exercita curis,
excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste
adtrectare vetat nec victum vivere regem
390incircumcisum patitur, ne praeda superstes
victorem placidum recidiva in proelia poscat,
parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
at vobis contra vinci et succumbere votum est.
paeniteat, per si qua movet reverentia summi
395numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda
proditione sequi; si paenitet, haud nocet error,
paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
conviolasse favo sceptri mellisque sapore
heu male gustato, regni dum blanda voluptas
400oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit.
sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
nec tinguit patrias sententia saeva secures,
en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada
405Luxuries, multo stipata satellite, poenas
cum legione sua Christo sub iudice pendat.’
sic effata crucem Domini ferventibus offert
obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos
intentans frenos, quod ut expavere feroces
410cornibus obpansis et summa fronte coruscum,
vertunt praecipitem caeca formidine fusi
per praerupta fugam, fertur resupina reductis
nequiquam loris auriga comamque madentem [p. 308]
pulvere foedatur. tunc et vertigo rotarum
415inplicat excussam dominam; nam prona sub axem
labitur et lacero tardat sufflamine currum,
addit Sobrietas vulnus letale iacenti,
coniciens silicem rupis de parte molarem,
hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum
420spicula nulla manu sed belli insigne gerenti,
casus agit saxum, medii spiramen ut oris
frangeret, et recavo misceret labra palato,
dentibus introrsum resolutis lingua resectam
dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
425insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa
conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,’
virgo ait increpitans, ‘sint haec tibi fercula tandem
tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aevi.
430lascivas vitae inlecebras gustatus amarae
mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu.’ 1
caede ducis dispersa fugit trepidante pavore
nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi
cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis
435ludebant resono meditantes vulnera sistro.
dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno
et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem
pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani
440exuitur nudata peplo; discissa trahuntur
serta venustatis collique ac verticis aurum [p. 310]
solvitur, et gemmas Discordia dissona turbat,
non piget adtritis pedibus per acuta frutecta
ire voluptatem, quoniam vis maior acerbam
445conpellit tolerare fugam; formido pericli
praedurat teneras iter ad cruciabile plantas,
qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen,
damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae,
fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
450his se Sobrietas et totus Sobrietatis
abstinet exuviis miles damnataque castis
scandala proculcat pedibus, nec fronte severos
conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
fertur Avaritia gremio praecincta capaci,
455quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca
corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto
ore inhians aurique legens fragmenta caduci
inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos
inplevisse sinus; iuvat infercire cruminis
460turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos,
quos laeva celante tegit laterisque sinistri
velat opermento; velox nam dextra rapinas
abradit spoliisque ungues exercet aenos.
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor,
465Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes,
Eumenides variae monstri comitatus aguntur,
nec minus interea rabidorum more luporum
Crimina persultant toto grassantia campo,
matris Avaritiae nigro de lacte creata,
470si fratris galeam fulvis radiare ceraunis
germanus vidit conmilito, non timet ensem [p. 312]
exerere atque caput socio mucrone ferire,
de consanguineo rapturus vertice gemmas.
filius extinctum belli sub sorte cadaver
475aspexit si forte patris, fulgentia bullis
cingula et exuvias gaudet rapuisse cruentas:
cognatam Civilis agit Discordia praedam,
nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi
pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
480talia per populos edebat funera victrix
orbis Avaritia, sternens centena virorum
millia vulneribus variis: hunc lumine adempto
effossisque oculis velut in caligine noctis
caecum errare sinit perque offensacula multa
485ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
porro alium capit intuitu fallitque videntem,
insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille,
excipitur telo incautus cordisque sub ipso
saucius occulto ferrum suspirat adactum.
490multos praecipitata in aperta incendia cogit
nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum,
quod petit arsurus pariter speculator 1 avarus.
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta
occupat interitu, neque est violentius ullum
495terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum
mundani involvat populi damnetque gehennae.
quin ipsos temptare manu, si credere dignum est,
ausa sacerdotes Domini, qui proelia forte
ductores primam ante aciem pro laude gerebant
500virtutum, magnoque inplebant classica flatu.
et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum, [p. 314]
ni Ratio armipotens, gentis Levitidis una
semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae
hostis ab incursu claros texisset alumnos.
505stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni
inmunes fortesque animi; vix in cute summa
praestringens paucos tenui de vulnere laedit
cuspis Avaritae. stupuit luis inproba castis
heroum iugulis longe sua tela repelli;
510ingemit et dictis ardens furialibus infit:
vincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert
vim solitam, languet violentia saeva nocendi,
suevcrat invictis quae viribus omnia ubique
rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
515duravit natura virum, cuius rigor aera
sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae,
520sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris
gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent
quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est,
quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum,
qui fit praevalidas quod pollens gloria vires
525deserit et cassos ludit fortuna lacertos?
sordet Christicolis rutilantis fulva monetae
effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
thensaurus nigrante oculis vilescit honore,
quid sibi docta volunt fastidia? nonne triumphum [p. 316]
530egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum
et conviva Dei, dum fallit foedere mensae
haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,
incidit in nostrum flammante cupidine telum,
infamem mercatus agrum de sanguine amici
535numinis, obliso luiturus iugera collo?
viderat et Iericho propria inter funera quantum
posset nostra manus, cum victor concidit Achar.
caedibus insignis murali et strage superbus
subcubuit capto victis ex hostibus auro,
540dum vetitis insigne legens anathema favillis
maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit.
non illum generosa tribus, non plebis avitae
iuvit Iuda parens, Christo quandoque propinquo
nobilis et tali felix patriarcha nepote.
545quis placet exemplum generis, placeat quoque forma
exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est.
quid moror aut Iudae populares aut populares
sacricolae summi (summus nam fertur Aaron)
fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?
550nil refert armis contingat palma dolisve.’
dixerat et torvam faciem furialiaque arma
exuit inque habitum sese transformat honestum;
fit virtus specie vultuque et veste severa
quam memorant Frugi, parce cui vivere cordi est
555et servare suum; tamquam nil raptet avare, [p. 318]
artis adumbratae meruit ceu sedula laudem,
huius se specie mendax Bellona coaptat,
non ut avara lues, sed virtus parca putetur;
nec non et tenero pietatis tegmine crines
560obtegit anguinos, ut candida palla latentem
dissimulet rabiem, diroque obtenta furori,
quod rapere et clepere est avideque abscondere parta,
natorum curam dulci sub nomine iactet.
talibus inludens male credula corda virorum
565fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur
dum credunt virtutis opus; capit inpia Erinys
consensu faciles manicisque tenacibus artat.
attonitis ducibus perturbatisque maniplis
nutabat virtutum acies errore biformis
570portenti, ignorans quid amicum credat in illo
quidve hostile notet: letum versatile et anceps
lubricat incertos dubia sub imagine visus,
cum subito in medium frendens Operatio campum
prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit
575militiae postrema gradu, sed sola duello
inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat
nudata induviis multo et se fasce levarat,
olim divitiis gravibusque oppressa talentis,
580libera nunc miserando inopum, quos larga benigne
foverat effundens patrium bene prodiga censum. [p. 320]
iam loculos ditata fidem 1 spectabat inanes,
aeternam numerans redituro faenore summam,
horruit invictae Virtutis fulmen et inpos
585mentis Avaritia stupefactis sensibus haesit
certa mori: nam quae fraudis via restet, ut ipsa
calcatrix mundi mundanis victa fatiscat
inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
invadit trepidam virtus fortissima duris
590ulnarum nodis, obliso et gutture frangit
exsanguem siccamque gulam; conpressa ligantur
vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis
extorquent animam, nullo quae vulnere rapta
palpitat atque aditu spiraminis intercepto
595inclusam patitur venarum carcere mortem.
illa reluctanti genibusque et calcibus instans
perfodit et costas atque ilia rumpit anhela,
mox spolia exstincto de corpore diripit; auri
sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam
600materiam, tineis etiam marsuppia crebris
exesa et virides obducta aerugine nummos
dispergit servata diu victrix et egenis
dissipat ac tenues captivo munere donat,
tunc circumfusam vultu exultante coronam
605respiciens alacris media inter milia clamat:
solvite procinctum, iusti, et discedite ab armis!
causa mali tanti iacet interfecta; lucrandi
ingluvie pereunte licet requiescere sanctis.
summa quies nil velle super quam postulet usus
610debitus, ut simplex alimonia, vestis et una [p. 322]
infirmos tegat ac recreet mediocriter artus
expletumque modum naturae non trahat extra,
ingressurus iter peram ne tollito, neve
de tunicae alterius gestamine providus ito,
615nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo
defuerit: redeunt escae cum sole diurnae.
nonne vides ut nulla avium cras cogitet ac se
pascendam, praestante Deo, non anxia credat?
confidunt volucres victum non defore viles,
620passeribusque subest modico venalibus asse
indubitata fides Dominum curare potentem
ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi,
addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?
ne trepidate, homines; vitae dator et dator escae est.
625quaerite luciferum caelesti dogmate pastum,
qui spem multiplicans alat invitiabilis aevi,
corporis inmemores: memor est qui condidit illud
subpeditare cibos atque indiga membra fovere.’
his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis
630et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix
depulsae vertere solum. Pax inde fugatis
hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis
terror et avulsis exfibulat ilia zonis,
vestis ad usque pedes descendens defluit imos,
635temperat et rapidum privata modestia gressum.
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet
vaginam gladius, sedato et pulvere campi
suda redit facies liquidae sine nube diei,
purpuream videas caeli clarescere lucem. [p. 324]
640agmina casta super vultum sensere Tonantis
adridere hilares pulso certamine turmae,
et Christum gaudere suis victoribus arce
aetheris ac patrium famulis aperire profundum,
dat signum felix Concordia reddere castris
645victrices aquilas atque in tentoria cogi.
numquam tanta fuit species nec par decus ulli
militiae, cum dispositis bifida agmina longe
duceret ordinibus peditum psallente caterva,
ast alia de parte equitum resonantibus hymnis,
650non aliter cecinit respectans victor hiantem
Istrahel rabiem ponti post terga minacis,
cum iam progrediens calcaret litora sicco
ulteriora pede, stridensque per extima calcis
mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso
655gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo,
ac refluente sinu iam redderet unda natatum
piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
pulsavit resono modulantia tympana plectro
turba Dei celebrans mirum ac memorabile saeclis
660omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas
fluctibus incisis et subsistente procella
crescere suspensosque globos potuisse teneri,
sic expugnata vitiorum gente resultant
mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis,
665ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum
liminis introitum bifori dant cardine claustra.
nascitur hic inopina Mali lacrimabilis astu
tempestas, placidae turbatrix invida Pacis, [p. 326]
quae tantum subita vexaret clade triumphum.
670inter confertos cuneos Concordia forte
dum stipata pedem iam tutis moenibus infert,
excipit occultum vitii latitantis ab ictu
mucronem laevo in latere, squalentia quamvis
texta catenato ferri subtegmine corpus
675ambirent sutis et acumen vulneris hamis
respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis
inpactum sinerent penetrare in viscera telum.
rara tamen chalybem tenui transmittere puncto
commissura dedit, qua sese extrema politae
680squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras.
intulit hoc vulnus pugnatrix subdola victae
partis et incautis victoribus insidiata est.
nam pulsa Culparum acie Discordia nostros
intrarat cuneos sociam mentita figuram.
685scissa procul palla structum et serpente flagellum
multiplici media camporum in strage iacebant.
ipsa redimitos olea frondente capillos
ostentans festis respondet laeta choreis.
sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus,
690te solam tanto e numero, Concordia, tristi
fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri
corporis est licitum, summo tenus extima tactu
laesa cutis tenuem signavit sanguine rivum.
exclamat virtus subito turbata: ‘quid hoc est?
695quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra
vulnerat et ferrum tanta inter gaudia vibrat?
quid iuvat indomitos bello sedasse Furores
et sanctum vitiis pereuntibus omne receptum, [p. 328]
si virtus sub pace cadit?’ trepida agmina maestos
700convertere oculos: stillabat vulneris index
ferrata de veste cruor, mox et pavor hostem
comminus adstantem prodit; nam pallor in ore
conscius audacis facti dat signa reatus
et deprensa tremunt languens manus et color albens.
705circumstat propere strictis mucronibus omnis
Virtutum legio exquirens fervente tumultu
et genus et nomen, patriam sectamque, Deumque
quem colat et missu cuiatis venerit, illa
exsanguis turbante metu: ‘Discordia dicor,
710cognomento Heresis; Deus est mihi discolor,’ inquit, ‘
nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex,
cum placet, aerius et de phantasmate visus,
aut innata anima est quoties volo ludere numen;
praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus.’
715non tulit ulterius capti blasphemia monstri
Virtutum regina Fides, sed verba loquentis
inpedit et vocis claudit spiramina pilo,
pollutam rigida transfigens cuspide linguam,
carpitur innumeris feralis bestia dextris;
720frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras,
quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro
offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
discissum foedis animalibus omne cadaver
725dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris. [p. 330]
conpositis igitur rerum morumque secundis
in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari
contigit ac statione frui valloque foveri
pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1
730exstruitur media castrorum sede tribunal
editiore loco, tumulus quem vertice acuto
excitat in speculam, subiecta unde omnia late
liber inoffenso circum inspicit aere visus,
hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
735foedere iuratae Christi sub amore sorores,
conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
par sanctum carumque sibi supereminet aequo
iure potestatis, consistunt aggere summo
conspicuae populosque iubent adstare frequentes,
740concurrunt alacres castris ex omnibus omnes,
nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
intercepta sinu per conceptacula sese
degeneri languore tegat, tentoria apertis
cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis
745marceat obscuro stertens habitator operto.
auribus intentis expectant contio, quidnam
victores post bella vocet Concordia princeps,
quam velit atque Fides virtutibus addere legem,
erumpit prima in vocem Concordia tali
750adloquio: ‘cumulata quidem iam gloria vobis,
o Patris, o Domini fidissima pignera Christi,
contigit: extincta est multo certamine saeva
barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
indigenas, ferroque viros flammaque premebat. [p. 332]
755publica sed requies privatis rure foroque
constat amicitiis: scissura domestica turbat
rem populi, titubatque foris quod dissidet intus,
ergo cavete, viri, ne sit sententia discors
Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
760nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas
confundit variis arcana biformia fibris,
quod sapimus coniungat amor;quod vivimus uno
conspiret studio: nil dissociabile firmum est.
utque homini atque Deo medius intervenit Iesus,
765qui sociat mortale Patri, ne carnea distent
Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque,
sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
spiritus unimodis texat conpagibus unus.
pax plenum virtutis opus, pax summa laborum,
770pax belli exacti pretium est pretiumque pericli.
sidera pace vigent, consistunt ferrea pace.
nil placitum sine pace Deo: non munus ad aram
cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
mens inpacati sub pectoris oderit antro,
775nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr
ignibus insilias servans inamabile votum
bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
non inflata tumet, non invidet aemula fratri,
780omnia perpetitur patiens atque omnia credit,
nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, [p. 334]
occasum lucis venia praecurrere gestit,
anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
quisque litare Deo mactatis vult holocaustis,
785offerat in primis pacem: nulla hostia Christo
dulcior: hoc solo sancta ad donaria vultum
munere convertens liquido 1 oblectatur odore,
sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis
pinnatum tenera plumarum veste colubrum
790rimante ingenio docte internoscere mixtum
innocuis avibus; latet et lupus ore cruento
lacteolam mentitus ovem sub vellere molli,
cruda per agninos exercens funera rictus,
hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
795inmanes feritate lupi. discrimina produnt
nostra recensque cruor, quamvis de corpore summo,
quid possit furtiva manus.’ gemitum dedit omnis
Virtutum populus casu concussus acerbo,
tum generosa Fides haec subdidit: ‘immo secundis
800in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est,
sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet,
haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta,
unum opus egregio restat post bella labori,
805o proceres, regni quod tandem pacifer heres
belligeri, armatae successor inermus et aulae,
instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
fumarat calido regum de sanguine dextra. [p. 336]
sanguine nam terse- templum fundatur et ara
810ponitur auratis Christi domus ardua tectis.
tunc Hierusalem templo inlustrata quietum
suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam
sedit marmoreis fundata altaribus arca.
surgat et in nostris templum venerabile castris,
815omnipotens cuius sanctorum sancta revisat.
nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas
Culparum prodest, hominis si Filius arce
aetheris inlapsus purgati corporis urbem
intret inornatam templi splendentis egenus?
820hactenus alternis sudatum est comminus armis:
munia nunc agitet tacitae toga candida pacis,
atque sacris sedem properet discincta iuventus.’
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis
desiluit tantique operis Concordia consors
825metatura novum iacto fundamine templum.
aurea planitiem spatiis percurrit harundo
dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes,
ne commissuris distantibus angulus inpar
argutam mutilet per dissona semetra normam.
830Aurorae de parte tribus plaga lucida portis
inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum
portarum numerus, tris occidualibus offert
ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem
panditur alta domus, nullum illic structile saxum,
835sed cava per solidum multoque forata dolatu
gemma relucenti limen conplectitur arcu,
vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
portarum summis inscripta in postibus auro [p. 338]
nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
840Spiritus his titulis arcana recondita Mentis
ambit et electos vocat in praecordia Sensus;
quaque hominis natura viget, quam corpore toto
quadrua vis animat, trinis ingressibus aram
cordis adit castisque colit sacraria votis;
845seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos
incendat nimius, seu consummabilis aevi
perficiat lux plena viros, sive algida Borrae
aetas decrepitam vocet ad pia sacra senectam,
occurrit trinum quadrina ad compita nomen,
850quod bene discipulis disponit rex duodenis.
quin etiam totidem gemmarum insignia textis
parietibus distincta micant, animasque colorum
viventes liquido lux evomit alta profundo,
ingens chrysolitus, nativo interlitus auro,
855hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum,
distantesque nitor medius variabat honores,
hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi
lumine vicino; nam forte cyanea propter
stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
860sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis
sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
has inter species smaragdina gramine verno
prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus,
te quoque conspicuum structura interserit, ardens [p. 340]
865chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
stridebat gravidis funalis machina vinclis
inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas,
at domus interior septem subnixa columnis
crystalli algentis vitrea de rupe recisis
870construitur, quarum tegit edita calculus albens
in conum caesus capita et sinuamine subter
subductus conchae in speciem, quod mille talentis
margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
addictis, animosa Fides mercata pararat.
875hoc residet solio pollens Sapientia et omne
consilium regni celsa disponit ab aula,
tutandique hominis leges sub corde retractat.
in manibus dominae sceptrum non arte politum
sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1
880quamvis nullus alat terreni caespitis umor,
fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis
intertexta rosis candentia lilia miscet
nescia marcenti florem submittere collo,
huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
885floriferum, sicco quod germina cortice trudens
explicuit tenerum spe pubescente decorem
inque novos subito tumuit virga arida fetus.
reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
890ore pio; nam cor vitiorum stercore sordet.
tu nos corporei latebrosa pericula operti
luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus [p. 342]
sudare alternis conflictibus, et variato
895pugnarum eventu nunc indole crescere dextra,
nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae
deteriora trahi seseque addicere noxis
turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
o quotiens animam, vitiorum peste repulsa,
900sensimus incaluisse Deo! quotiens tepefactum
caeleste ingenium post gaudia candida taetro
cessisse stomacho! fervent bella horrida, fervent
ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
non simplex natura hominis; nam viscera limo
905effigiata premunt animam, contra ille sereno
editus adflatu nigrantis carcere cordis
aestuat, et sordes arta inter vincla recusat,
spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae,
distantesque animat duplex substantia vires,
910donec praesidio Christus Deus adsit et omnes
virtutum gemmas conponat sede piata,
atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi
atria constituens texat spectamine morum
ornamenta animae, quibus oblectata decoro
915aeternum solio dives Sapientia regnet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: