Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,
divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus
non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
insincera acies duo per divortia semper
5spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors
dividuum regnare Deum super aethera credas.
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens
hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
10non idcirco duos retinent caelestia reges
quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
exterior terrenus homo est, qui talia cernens
conicit esse duo variarum numina rerum.
dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim,
15et qui recta itidem condens induxerit, ambos
autumat esse Deos natura dispare summos.
quae tandem natura potest consistere duplex
aut regnare diu, quam fons divisus ab arce [p. 206]
separat, alternaque apicum dicione recidit?
20aut unus Deus est, rerum cui summa potestas,
aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa,
porro nihil summum nisi plenis viribus unum,
distantes quoniam, proprium dum quisque revulso
vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt,
25ius varium non est plenum, quia non habet alter
quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit,
nos plenum sine parte Deum testamur et unum,
in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,
qui viget ac viguit super omnia quique vigebit
30participem nullum collato foedere passus.
summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,
virtutum sublime caput, fons unicus orbis,
naturalis apex, generisque et originis auctor;
ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni
35et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum;
unus enim princeps numeri est, nec dinumerari
tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter
non sit, item Christus non sit genitore secundus,
anterior numero est, cui Filius unicus uni est.
40ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus,
in virtute sua primus, tum primus in illo
quem genuit, quid enim differt generatio simplex?
unum semper erit gignens atque unus ab uno
ante chaos genitus numeroque et tempore liber,
45quis dixisse duos rem maiestate sub una [p. 208]
regnantem propriamque sibi retroque perennem
ausit, et unius naturae excindere vires?
numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter
externi generis numerum praestare duorum
50debeat et geminum distans inducere numen?
forma Patris veri verus stat Filius ac se
unum rite probat dum formam servat eandem,
non amor adscitus sociat nec iungit utrumque
coniurata fides, pietas sed certa genusque
55unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat
secta fidem dominis caelum partita duobus,
quae te confundunt nebulae? quis somnus
inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex
60occurrit species bivio dispersa superne
si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem
obvia terrenis oculis elementa, quibus se
res occulta Dei dignata est prodere signis,
hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim
65maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis
scinderet in partes geminatum segrege regno,
idcirco specimen posuit spectabile nostris
exemplumque oculis, ne quis duo numina credat
imperitare, vagis mundi per inania formis. 1
70una per inmensam caeli caveam revolutos
praebet flamma dies, texit sol unicus annum;
triplex ille tamen nullo discrimine trina
subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet,
motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget. [p. 210]
75sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen,
una eademque tamen rota sideris indiscretis
fungitur his, uno servat tot munera ductu
et tribus una subest mixtim substantia rebus.
non conferre Deo velut aequiperabile quidquam
80ausim, nec Domino famulum conponere signum;
ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse
coniectare homines, quibus ardua visere non est.
parvorum speculo non intellecta notamus,
et datur occultum per proxima quaerere verum.
85nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit
aut, si fusca polum sntfudit palla serenum,
oppositus quotiens radiorum spicula nimbus
igne repercusso mentitos spargit in orbes.
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer,
90est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso,
libera ne tenerum penetret meditatio caelum
neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
spargitur in bifidas male sana intentio luces,
et duplices geminis auctoribus extruit aras.
95si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum
milia cur numero Deitas contenta gemello est?
an non in populos dispersa examina Divum
fundere erat melius mundumque inplere capacem
semideis passim nullo discrimine monstris,
100quis fera barbaries perituros mactat honores?
dissona discretum retinent si numina caelum,
convenit et nebulis et fontibus et reboanti
oceano et silvis et collibus et speluncis, [p. 212]
fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis
105assignare Deos proprios, sua cuique iura.
vel, si gentiles sordet venerarier umbras
et placet esse duos sceptris sodalibus aequos,
dic, age, quis terras dicionis sorte retentet,
quis regat aequoreas aeterna lege procellas,
110ede coheredum distinctum ius dominorum.
‘unus,’ ais, ‘tristi residet sublimis in arce,
auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus,
qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe
sevit, et anguino medicans nova semina suco
115rerum principium mortis de fomite traxit.
ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit,
condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit,
effigians quod morbus edat, quod crimine multo
sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat.
120ast alii pietatis amor placidumque medendi
ingenium, recreans homines, mortalia servans.
Testamenta duo fluxerunt principe utroque:
tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.’
haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est,
125immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum
haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae
mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno,
Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator,
130vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris
anguiferum caput et fumo stipatur et igni,
liventes oculos subfundit felle perusto
invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris [p. 214]
135obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
ipse manu laqueos per lubrica fila reflexos
in nodum revocat, facilique ligamine tortas
innectit pedicas nervosque in vincula tendit,
ars olli captare feras, animalia bruta
140inretire plagis, retinacula denique caecis
indeprensa locis erranti opponere praedae,
hic ille est venator atrox, qui caede frequenti
incautas animas non cessat plectere, Nebroth,
qui mundum curvis anfractibus et silvosis
145horrentem scopulis versuto circuit astu,
fraude alios tectisque dolis innectere adortus,
porro giganteis alios luctando lacertis
frangere, funereos late exercere triumphos,
inproba mors, quid non mortalia pectora cogis?
150ipse suam (pudet heu!) contempto principe vitae
perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum
carnificem gladiique aciem iugulandus adorat,
in tantum miseris peccati nectare captis
dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
155qui mala principio genuit Deus esse putatur,
quique bona infecit vitiis et candida nigris!
par furor illorum, quos tradit fama dicatis
consecrasse deas Febrem Scabiemque sacellis.
inventor vitii non est Deus: angelus illud
160degener infami conceptum mente creavit,
qui prius augustum radiabat sidus et ingens
ex nihilo splendor nutrito ardebat honore. [p. 216]
ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est,
at non ex nihilo Deus et Sapientia vera
165Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam
coepta, sed aerios etiam molita ministros,
horum de numero quidam pulcherrimus ore,
maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus
inflatur, dum grande tumens sese altius effert
170ostentatque suos licito iactantius ignes,
persuasit propriis genitum se viribus ex se
materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse
inciperet, nascique suum sine principe coeptum,
hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam,
175quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum,
qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum
vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
aemulus, ut memorant, opera ad divina repente
corrumpenda caput caligine protulit atra.
180hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam
infirmare fidem, sacro quae tradita libro est.
‘nil,’ ait, ‘absque Deo factum, sed cuncta per ipsum,
cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.’
sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum
185proditus et primo generis de fonte serenus,
deterior mox sponte sua, dum decolor illum
inficit invidia stimulisque instigat amaris.
arsit enim scintilla odii de fomite zeli
et dolor ingenium subitus conflavit iniquum,
190viderat argillam simulacrum et structile flatu [p. 218]
concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1
inpositum, natura soli pelagique polique
ut famulans homini locupletem fundere partum
nosset et effusum terreno addicere regi.
195inflavit fermento animi stomachante tumorem
bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi
corporis enodem servabat recta iuventam,
conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus,
200involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
simplex lingua prius varia micat arte loquendi,
et discissa dolis resonat sermone trisulco.
hinc natale caput vitiorum, principe ab illo
fluxit origo mali, qui se corrumpere primum,
205mox hominem didicit nullo informante magistro.
ultimus exitium subverso praeside mundus
sortitur mundique omnis labefacta supellex,
non aliter quam cum incautum spoliare viantem
forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum
210ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque,
quo pereunte trahat captivos victor amictus
iam non obstanti locuples de corpore praedo,
sic homini subiecta domus, ditissimus orbis
scilicet in facilem domino peccante ruinam
215lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
tunc lolium lappasque leves per adultera culta
ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus
triticeam vacuis segetem violavit avenis;
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, [p. 220]
220iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos
occiso pastore truces didicere leones,
nec non et querulis balatibus inritatus
plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas,
omne animal diri callens sollertia furti
225inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
quamvis maceries florentes ambiat hortos,
saepibus et densis vallentur vitea rura,
aut populator edet gemmantia germina bruchus,
aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
230uid loquar herbarum fibras medicante veneno
tinctas letiferi fudisse pericula suci?
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis,
cum prius innocuas tulerit natura cicutas,
roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen
235pabula lascivis dederit sincera capellis.
ipsa quoque oppositum destructo foedere certo
transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque
omnia legirupis quassantia viribus orbem.
frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos,
240et cadit inmodicis silva exstirpata procellis.
parte alia violentus aquis torrentibus amnis
transilit obiectas, praescripta repagula, ripas
et vagus eversis late dominatur in agris.
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse
245conditor instituit, sed laxa licentia rerum
turbavit placidas rupto moderamine leges.
nec mirum si membra orbis concussa rotantur,
si vitiis agitata suis mundana laborat [p. 222]
machina, si terras luis incentiva fatigat:
250exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent,
vita hominum, cui quidquid agit vesania et error
suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas
diffluat, inpuro fervescat ut igne libido,
sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis
255gurges avaritiae, finis quam nullus habendi
temperat aggestis addentem vota talentis,
auri namque fames parto fit maior ab auro.
inde seges scelerum, radix et sola malorum,
dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla
260eliquat ornatus solvendi leno pudoris,
dum venas squalentis humi scrutatur inepta
ambitio scalpens naturae occulta latentis,
si quibus in foveis radiantes forte lapillos
rimata inveniat, nec enim contenta decore
265ingenito externam mentitur femina formam
ac, velut artificis Domini manus inperfectum
os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus
pingere sutilibus redimitae frontis in arce,
colla vel ignitis sincera incingere sertis,
270auribus aut gravidis virides suspendere bacas,
nectitur et nitidis concharum calculus albens
crinibus aureolisque riget coma texta catenis,
taedet sacrilegas matrum percurrere curas,
muneribus dotata Dei quae plasmata fuco
275inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat
quod fuerat, falso non agnoscenda colore,
haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto
mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu. [p. 224]
quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex,
280qui regit invalidam propria de carne resectam
particulam, qui vas tenerum dicione gubernat,
solvitur in luxum? cernas mollescere cultu
heroas vetulos, opifex quibus aspera membra
finxerat et rigidos duraverat ossibus artus,
285sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque
quis niteant,genuina leves ut robora solvant,
vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis
ramorum spoliis fluitantes sumere amictus
gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
290additur ars, ut fila herbis saturata recoctis
inludant varias distincto stamine formas,
ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu,
pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu
venantem tunicas, avium quoque versicolorum
295indumenta novis texentem plumea telis,
illum pigmentis redolentibus et peregrino
pulvere femineas spargentem turpiter auras,
omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,
sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,
300auribus atque oculis, tum naribus atque palato
quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
ipse etiam toto pollet qui corpore tactus
palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit,
pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges,
305captivasque trahi regnante libidine dotes! [p. 226]
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum
omnipotens dederat studia in contraria vertunt,
idcircone, rogo, speculatrix pupula molli
subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum
310membra theatrali spectet vertigine ferri,
incestans miseros foedo oblectamine visus?
aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri
demittunt geminas sociata foramina nares,
ut bibat inlecebras male conciliata voluptas
315quas pigmentato meretrix iacit inproba crine?
num propter lyricae modulamina vana puellae
nervorumque sonos et convivale calentis
carmen nequitiae patulas Deus addidit aures
perque cavernosos iussit penetrare meatus
320vocis iter? numquid madido sapor inditus ori
vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram
ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent,
per varios gustus instructa ut prandia ducat
in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
325quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens,
quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet
ad tactum voluit palpandi interprete sensu,
at nos delicias plumarum et linea texta
sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
330felix qui indultis potuit mediocriter uti
muneribus parcumque modum servare fruendi,
quem locuples mundi species et amoena venustas
et nitidis fallens circumflua copia rebus
non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori,
335qui sub adumbrata dulcedine triste venenum
deprendit latitare boni mendacis operto,
sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque [p. 228]
principio rerum, Christus cum conderet orbem,
vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses
340historicus mundi nascentis testificatus
‘vidit,’ ait, ‘Deus esse bonum quodcumque creavit.’
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo,
inspirante Deo quod sanctus vaticinator
prodidit antiquae recolens primordia lucis,
345esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus,
nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
quippe unum natura facit, quae constat utrique
una voluntatis, iuris, virtutis, amoris,
350non tamen idcirco duo numina nec duo rerum
artifices, quoniam generis dissensio nulla est,
atque ideo nulla est operis distantia, nulla
ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor
355nascitur aut primae violatur origine venae,
sed dum liventes liquor incorruptus harenas
praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum
in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
360quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris
sed manus est; nec equum vesania fervida circi
auctorem levitatis habet rabidive fragoris:
mens vulgi rationis inops, non cursus equorum
perfurit: infami studio perit utile donum,
365sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras
novimus et placidum servire ad crimina sucum,
inde per aerium pendens audacia funem [p. 230]
ardua securis scandit proscaenia plantis,
inde feras volucri temeraria corpora saltu
370transibunt mortisque inter discrimina ludunt.
sanguinis humani spectacula publicus edit
consensus legesque iubent venale parari
supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis
morsibus oblectent hilarem de funere plebem,
375mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi
percensere piget, quae veri oblita Tonantis
humanum miseris volvunt erroribus aevum,
nemo animum summi memorem genitoris in altum
excitat, ad caelum mittit suspiria nemo,
380nec recolens apicem solii natalis ad ipsum
respicit auctorem, nec spem super aera librat,
sed mentem gravidis contentam stertere curis
indigno subdit domino perituraque pronus
diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
385hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert
lubrica, commendat quod perniciosa voluptas,
quod velut excitus difflato pulvere ventus
praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae,
his aegras animas morborum pestibus urget
390praedo potens, tacitis quem viribus interfusum
corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes
nequitias spargitque suos per membra ministros,
namque illic numerosa cohors sub principe tali [p. 232]
militat horrendisque animas circumsidet armis,
395Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1
Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri,
Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum,
informes horrent facies habituque minaces.
Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit,
400personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit.
inde canina foro latrat Facundia toto,
hinc gerit Herculeam vilis Sapientia clavam,
ostentatque suos vicatim gymnosophistas,
inccrat lapides fumosos Idololatrix
405Religio et surdis pallens advolvitur aris.
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis
armigeris, quanto ferrata satellite ductor
bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset
410casside terribilis, saetarum pondera mento
concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
ast alia de parte furens exercitus ardet
regis Amorraei, tum milia Gergeseorum
effundunt aciem toto volitantia campo;
415eminus hi feriunt, confligunt comminus illi.
ecce Zebusiacae fervent ad proelia turmae,
aurea tela quibus de sanguine tincta draconis
mortifero splendore micant radiantque
necantque. nec non terrificas pilis armare catervas [p. 234]
420te, Cittaee, iuvat; sed gens Pherezaea sagittis
insultat virtute pari, sed dispare ferro,
postremum cuneum rex promovet Euvaeorum
squamosum thoraca gerens de pelle colubri,
his subnixa viris scelerum perversa potestas
425edomat invalidas mentes, quae simplicitate
indociles bellique rudes sub foedere falso
tristis amicitiae primum socia agmina credunt,
Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes
430addictis subeunt cervicibus, et nebulonum
spirituum iussis servire ferocibus optant.
ille,supervacuis augens patrimonia fundis
finitimisque inhians contempto limite agellis,
ducitur innexus manicis et mille catenis
435ante triumphales currus post terga revinctus,
nec se barbaricis addictum sentit habenis.
hic, qui ventosae scandit fastigia famae
inflaturque cavo pompae popularis honore,
qui summum solidumque bonum putat ambitionis
440crescere successu, praeconum voce trementes
exanimare reos, miserorum in corpora fasces
frangere, terribiles legum exercere secures,
in laqueum iam colla dedit, iam compede dura
nectitur et pedibus servilia vincula limat.
445credite, captivi mortales, hostica quos iam
damnatos cohibent ergastula, quos famulatu
poenarum virtus non intellecta coercet, [p. 236]
haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae
gentis et horribilis victoria principis Assur,
450carmine luctifico quam deflens Hieremias
orbatam propriis ululavit civibus urbem,
num latet aut dubium est animas de semine Iacob
exilium gentile pati, quas Persica regna
captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
455illic natali desuescunt vivere ritu
moribus et patriis exutae in barbara iura
degenerant linguamque novam vestemque sequuntur,
deque profanato discunt sordescere cultu
nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
460iam patriae meminisse piget, iam mystica frangunt
organa et externi laudant anathemata regni.
nonne fuit melius saevum Memphitidis aulae
imperium tolerasse patres penitusque sinistris
adsedisse focis, positos Pharaonis iniqui
465sub pedibus, limo et paleis servire paratos,
carnis et inmodicae spurco ructamine crudos?
quo tantum auxilii per prodigialia signa
effudit Dominus, populum dum forte rebellem
servat ope inmerita, vinclis dum subdita colla
470solvit et Aegyptum virga serpente coercet?
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum
pulverea calcasse via, cum conscia ponti
saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo
aruit et medio sitiens in gurgite limus,
475si victor virtute Dei mediasque tenebras
luce columnari scindens exercitus olim [p. 238]
perdidit inventi vallem botryonis opimam,
si nescit versare solum, cui melle perenni
glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos,
480si domitam Ierichon lituis atque aere canoro
rursus in antiquos patitur consurgere muros,
si ripis reflui Iordanis pellitur et iam
deserit adscriptam dimensa in iugera sortem,
denique si structam tantis sudoribus urbem
485et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos
defensare nequit, si nescit quis lapis ille est
hostibus obsistens et inexpugnabile turris
praesidium, quem non aerato machina rostro
arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
490angulus hic portae in capite est, hic continet omnem
saxorum seriem constructaque limina firmat,
quem qui rite suis per propugnacula muris
noverit insertum, seque ac sua moenia vallo
praecingat triplici celsa stans eminus arce,
495fretus amore petrae castis et pervigil armis,
non illum regina Tyri, non accola magni
Euphratis Parthus rapiet, non decolor Indus
tempora pinnatis redimitus nigra sagittis,
quin si fulmineos cogens ad bella gigantas
500allophilus tua castra velit delere tyrannus,
tutus eris, nec te firma statione movebit
ipse Charon mundi, numen Marcionis, ipse,
qui regit aerio vanas sub sole tenebras,
nam vanum quidquid sol aspicit, ex elementis [p. 240]
505cuncta solubilibus fluxoque creamine constant.
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem
subiectam vanis non sponte laboribus orsus
periuro ingemuit miserans servire latroni:
‘errat’ ait, ‘qui luctamen cum sanguine nobis
510et carne et venis ferventibus et vitioso
felle putat calidisque animam peccare medullis.
non mentem sua membra premunt, nec ferrea virtus
oppugnat sensus liquidos bellove lacessit,
sed cum spiritibus tenebrosis nocte dieque
515congredimur, quorum dominatibus umidus iste
et pigris densus nebulis obtemperat aer.’
scilicet hoc medium, caelum inter et infima terrae
quod patet et vacuo nubes suspendit hiatu,
frena potestatum variarum sustinet ac sub
520principe Belia rectoribus horret iniquis.
his conluctamur praedonibus, ut sacra nobis
oris apostolici testis sententia prodit.
nemo habitum naturae, aut inritamina peccans
corporis accuset; facile est frenare rebelles
525affectus carnis nimiosque retundere pulsus
materiae fragilis et viscera victa domare.
quippe animus longe praestantior, utpote summo
aethere demissus, subiectos si velit artus
imperio quassare gravi iussisque severis
530dedere, regnanti domino vis nulla resistet.
maior inest vis illa homini, quae flatile virus
ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
Parthica non aeque ventos transcurrit harundo, [p. 242]
cuius iter nullus potis est conprendere visus;
535praepes enim volucres dum pennis transvolat auras,
inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante
adventum leti quam pectoris abdita rumpat,
securam penetrans medicato vulnere vitam;
sed magis aligera est magis et medicata sagitta,
540quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi,
eludens excussa oculos calamique volantis
praepete transcursu cordis penetralia Agens,
nec segnis natura animae est aut tarda cavendi
vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli
545ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum,
mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum,
factorem modo casta suum veneretur et ipsi
militet ac victum proculcet sobria mundum,
nil de pestiferis opibus aut falsificatis
550terrarum spoliis stulto oblectamine libans,
ne sub fasce iacens alieno et dedita regno
non queat argutas hostis vitare sagittas,
sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni
hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra
555ex nostris concreta animis genus et caput et vim,
quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
ille quidem fomes nostrorum et causa malorum est,
sed tantum turbare potest aut fallere quantum
nos volumus, qui decrepito suggesta leoni
560armamenta damus: friget fera futtile frendens,
humani generis ni per suffragia gliscat.
gignimus omne malum proprio de corpore nostrum,
ut genuit David, alias pater optimus, unum
crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum, [p. 244]
565innocuas inter suboles genuit patricidam,
ausus in auctorem generis qui stringere ferrum
(a pietas!) signis contraria signa paternis
egit et unius commisit sanguinis arma.
nostra itidem diros urente propagine natos
570pectora parturiunt, versis qui protinus in nos
morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
depopulantur enim nimium fecunda parentum
viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
progeniem verum ille suam, rex utpote summus
575atque Dei vates pariturae et virginis auctor,
tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis
frater Abessalon sereret sua crimina iustis
pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet
580solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si
de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt,
dentibus cmoritur fusae per viscera prolis,
mater morte sua, non sexu fertilis aut de
585concubitu distenta uterum, sed cum calet igni
percita femineo, moriturum obscena maritum
ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue
coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat,
insinuans oris coitu genitale venenum,
590nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum
frangit amatoris blanda inter foedera guttur,
infusasque bibit caro pereunte salivas. [p. 246]
his pater inlecebris consumitur, at genitricem
clausa necat subolis; nam postquam semine adulto
595incipiunt calidis corpuscula parva latebris
serpere motatumque uterum vibrata ferire,
aestuat interno pietatis crimine mater
carnificemque gemit damnati conscia sexus
progeniem, saepti rumpentem obstacula partus,
600nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus
fetibus in lucem nitentibus excruciata
carpitur atque viam lacerata per ilia pandit,
tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum
ingressum vitae vix eluctatus et ortum
605per scelus exculpens; lambunt natale cadaver
reptantes catuli, prolis dum nascitur orba,
haud experta diem miserae nisi postuma matris,
non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore
vipereo infusum sic conbibit illa venenum
610coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu
interiusque rapit, sic felle libidinis ardens
inpletur vitiis perituro mixta marito,
tunc praegnans letale genus concepta maligni
fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
615quem poenis pensare prius sua facta necesse est
corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt
mille puerperiis, suboles dum parturit ex se
contra naturam genitas, peccamina crebra [p. 248]
620scilicet et pastos materno funere natos.
hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,
concubitu carnis semen sitientis iniquum
vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen:
625quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis
vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos
esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret
ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est,
quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
630noverit, inque torum regis nuptura vocetur,
et regis semper iuvenis senioque repulso
divinum decus aeterno servantis in ore,
malit adulterium fulvo et se munere vilem
vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,
635aspernata Dei fusam per virginis artus
progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
sentio quam contra moveat pellacia litem,
quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet
nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
640‘si non vult Deus esse malum, cur non vetat?’ inquit.
‘nil refert auctor fuerit factorque malorum,
anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,
cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes
innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
645degeneret, facto nec se manus inquinet ullo.
condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto
et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit;
ipse creavit enim quod, cum discludere possit, [p. 250]
non abolet longoque sinit grassarier usu.’
650damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus
obbrutescentis capitis, ne pervia tales
concipiat flexura sonos; est perdere tanti
extinctum vitae officium de parte cerebri,
inmunem modo sese anima expertemque nefandi
655auditus felix stolida conservet ab aure.
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
divinis meminit praecellere nobilitatum
muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum
res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
660excitat e tumulis homines regnique per aevum
participes iubet esse sui. qui si foret auctor
servatorque mali, nunquam post damna salutis
peccantumque obitus redivivam ferre medellam
vellet et amissos ope restaurare secunda,
665labi hominis, servare Dei est: meritis perit iste,
ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit,
argumentum ingens Dominum, qui talia praestet,
nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
‘invitone aliquis potis est peccare Tonante,
670cui facile est in corde hominis conponere sensus
quos libeat, fibrasque omnes animare
pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?’
nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso
formatore datam? nescis ab origine quanta
675sit concessa tibi famulo super orbe potestas,
et super ingenio proprio laxaeque soluto [p. 252]
iure voluntatis, liceat cui velle sequique
quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?
an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat,
680praeficeret mundumque tuis servire iuberet
imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos
dederet, arbitrium de te tibi credere avarus
nollet ut indigno libertatemque negaret?
quale erat electus magni rex orbis ut esset
685non rex ipse sui, curto foedatus honore?
nam quis honos domini est, cuius mens libera non est,
una sed inpositae servit sententia legi?
quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo
inter utramque viam discrimine vivere iuste?
690non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas
velle aliud flexosque animi convertere sensus,
atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille
qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta
gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
695nec tamen est virtus, ni deteriora refutans
emicet et meliore viam petat indole rectam.
‘vade,’ ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
‘vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris,
insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem
700et iudex mentis propriae, mihi subdere soli
sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto
libera iudicio, non cogo nec exigo per vim,
sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris. [p. 254]
lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui,
705elige rem vitae; tua virtus temet in aevum
provehat, aeternum damnet tua culpa vicissim,
praestet et alterutram permissa licentia sortem.’
hac pietate vagus et tanto munere abundans,
transit propositum fas et letalia prudens
710eligit atque volens, magis utile dum sibi credit
quod prohibente Deopersuasit callidus anguis,
persuasit certe hortatu, non inpulit acri
imperio; hoc mulier rea criminis exprobranti
respondit Domino, suadelis se malefabris
715inlectam suasisse viro; vir et ipse libenter
consensit, licuitne hortantem spernere recti
libertate animi? licuit; namque et Deus ante
suaserat ut meliora volens sequeretur; at ille
spernens consilium saevo plus credidit hosti,
720nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum
consistit medius; vocat hinc Deus, inde tyrannus
ambiguum atque suis se motibus alternantem.
accipe gestarum monumenta insignia rerum,
praelusit quibus historia spectabile signum.
725Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum
pignera cara domus properabat sede relicta
nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam
nimboso ignitus coelum subtexeret aër
flagrantemque diem crepitans incenderet imber,
730angelus hanc hospes legem praescripserat ollis
emissus virtute Dei sub imagine dupla, [p. 256]
omnis ut e portis iret domus atque in apertum
dirigeret constans oculos, nec pone reflexo
lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
735‘nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est,
ut semel e muris gressum promoverit, ore
post tergum verso respectet funera rerum.’
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor
mobilitate animi torsit muliebre retrorsus
740ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
traxerat Eva virum dirae ad consortia culpae:
haec peccans sibi sola perit; solidata metallo
diriguit fragili saxumqtie liquabile facta
stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans
745caute sigillati longum salis effigiata,
et decus et cultum frontemque oculosque comamque
et flexam in tergum faciem paulumque relata
menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae,
liquitur illa quidem salsis sudoribus uda,
750sed nulla ex fluido plenae dispendia formae
sentit deliquio, quantumque armenta saporum
attenuant saxum, tantum lambentibus umor
sufficit attritamque cutem per damna reformat,
hoc meruit titulo peccatrix femina sisti,
755infirmum fluidumque animum per lubrica solvens
consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti [p. 258]
propositum contra non conmutabile servat
Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto
in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum
760et mores populi, tabularia, iura forumque,
balnea, propolas, meritoria, templa, theatra,
et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis
ignibus involvunt et Christo iudice damnant.
765haec fugisse semel satis est; non respicit ultra
Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae
fugerat inverso mutabilis ore revisit,
atque inter patrias perstat durata favillas.
en tibi signatum libertatis documentum,
770quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est,
sub nostra dicione situm, passimque remissum
alterutram calcare viam. duo cedere iussi
de Sodomis; alter se proripit, altera mussat,
ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
775liber utrique animus, sed dispar utrique voluntas.
dividit huc illuc rapiens sua quemque libido,
talem multa sacris speciem notat orbita libris,
aspice Ruth gentis Moabitidis et simul Orphan,
illa socrum Noomin 1 fido comitatur amore,
780deserit haec. atquin thalamis et lege iugali
exutae Hebraeisque toris sacrisque vacantes
iure fruebantur proprio, sed pristinus Orphae
fanorum ritus praeputia barbara suasit
malle et semiferi stirpem nutrire Goliae;
785Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, [p. 260]
fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili
Christigenam fecunda domum, Davitica regna,
edidit atque Deo mortales miscuit ortus,
saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum
790pervenisse simul bivium nutante iuventa
et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam
esset iter melius; cum dextrum spinea silva
sentibus artaret scopulosaque semita longe
duceret aërium clivoso margine callem,
795at laevum nemus umbriferum per amoena virecta
ditibus ornaret pomis et lene iacentem
planities daret ampla viam: squalentibus unum
contentum spinis reptasse per ardua saxa,
porro alium campo sese indulsisse sinistro;
800illum sideribus caput inmiscere propinquis,
hunc in caenosas subito cecidisse paludes,
omnibus una subest natura, sed exitus omnes
non unus peragit placitorum segrege forma,
haud secus ac si olim per sudum lactea forte
805lapsa columbarum nubes descendat in arvum
ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps
praetendit lentoque inlevit vimina visco,
sparsit et insidias siliquis vel farre doloso,
inliciunt alias fallentia grana, gulamque
810innectunt avidam tortae retinacula saetae,
molle vel inplicitas gluten circumligat alas,
ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi,
gressibus innocuis sterili spatiantur in herba
suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
815mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram [p. 262]
libera sideream plaudens super aëra pinnis,
pars captiva iacet laceris et saucia plumis
pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
sic animas caeli de fontibus unicoloras
820infundit natura solo, sed suavibus istic
devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae
conscendunt reduces, multas viscosus inescat
pastus et ad superas percurrere non sinit auras,
praescius inde Pater liventia Tartara plumbo
825incendit liquido piceasque bitumine fossas
infernalis aquae furvo subfodit Averno,
et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces
perpetuis scelerum poenis inolescere vermes,
norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse
830corporibus nostris animamque ex ore perenni
formatam non posse mori, non posse vicissim
pollutam vitiis rursum ad convexa reverti
mersandam penitus puteo ferventis abyssi,
vermibus et flammis et discruciatibus aevum
835inmortale dedit, senio ne poena periret
non pereunte anima, carpunt tormenta foventque
materiam sine fine datam, mors deserit ipsa
aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
at diversa procul regionibus in paradisi
840praemia constituit maiestas gnara futuri
spiritibus puris et ab omni labe remotis,
quique Gomorraeas non respexere ruinas,
aversis sed rite oculis post terga tenebras
liquerunt miseri properanda pericula mundi.
845ac primum facili referuntur ad astra volatu, [p. 264]
unde fluens anima structum vegetaverat Adam.
nam quia naturam tenuem declivia vitae
pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes,
concretum celeri relegens secat aera lapsu
850exsuperatque polum fervens scintilla remensum,
carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
tunc postliminio redeuntem suscipit alto
cana Fides gremio tenerisque oblectat alumnam
deliciis, multos post divorsoria carnis
855ore renarrantem querulo, quos passa, labores.
illic purpureo latus exporrecta cubili
floribus aeternis spirantes libat odores
ambrosiumque bibit roseo de stramine rorem,
ditibus et longo fumantibus intervallo
860fluminaque et totos caeli sitientibus imbres
inplorata negat digitum insertare palato,
flammarumque apices timenti extinguere tactu,
nec mirere locis longe distantibus inter
damnatas iustasque animas concurrere visus
865conspicuos meritasque vices per magna notari
intervalla, polus medio quae dividit orbe.
errat, quisque animas nostrorum fine oculorum
aestimat, involvit vitreo quos lucida palla
obice, quis speculum concreta coagula texunt
870inpediuntque vagas obducto umore fenestras.
numne animarum oculis denso vegetamine guttae
volvuntur teretes aut palpebralibus extra
horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur?
illis viva acies, nec pupula parva, sed ignis [p. 266]
875traiector nebulae vasti et penetrator operti est.
nil ferrugineum solidumve tuentibus obstat,
nocturnae cedunt nebulae, nigrantia cedunt
nubila, praetenti cedit teres area mundi,
nec tantum aerios visu transmittit hiatus
880spiritus, oppositos sed transit lumine montes,
oceani fines atque ultima littera Thylae
transadigit volucresque oculos in Tartara mittit,
nostris nempe omnes pereunt sub nocte colores
visibus et caeco delentur tempore formae,
885numquid et exuti membris ac viscere perdunt
agnitione notas rerum, vel gressibus errant?
una animas semper facies habet et color unus
aëris, ut cuique est meritorum summa, sinistri
seu dextri: alternas nec commutabile tempus
890convertit variatque vices; longum atque perenne est
quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus,
expertus dubitas animas percurrere visu
abdita corporeis oculis, cum saepe quietis
rore soporatis cernat mens viva remotos
895distantesque locos, aciem per rura, per astra,
per maria intendens? nec enim se segregat ipsa
ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul
sanguinis et carnis penetralia seque medullis
exuit abductamve abigit de pectore vitam,
900viscerea sed sede manens speculatur acutis
omnia luminibus et, qua circumtulit acrem
naturae levis intuitum nullo obice rerum
disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem [p. 268]
atque orbis sub mole situm sordens elementum.
905obiacet interea tellus nec visibus obstat.
quin si stelligerum vultus convertat ad axem,
nil intercurrens obtutibus inpedit ignem
pervigilis animae, quamvis denseta graventur
nubila et opposito nigrescat vellere caelum,
910sic arcana videt tacitis cooperta futuris
corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus,
munere sed somni paulisper carne sequestra
liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans
ordine dispositos Venturis solibus annos,
915procinctum videt angelicum iam iamque cremandi
orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure
mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus,
secedente anima, non discedente videbat.
920nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit
corporis involucris tumulo frigente repostis?
certa fides rapidos subterna nocte caminos,
qui pollutam animam per saecula longa perenni
igne coquunt, oculis longum per inane remoti
925pauperis expositos; nec setius aurea dona
iustorum dirimente chao rutilasque coronas
eminus ostendi poenarum carcere mersis.
hinc paradisicolae post ulcera dira beato
proditur infelix ululans in peste reatus
930spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt. [p. 270]
o Dee cunctiparens, animae dator, o Dee Christe,
cuius ab ore Deus subsistit Spiritus unus,
te moderante regor, te vitam principe duco,
iudice te pallens trepido, te iudice eodem
935spem capio fore quidquid ago veniabile apud te,
quamlibet indignum venia faciamque loquarque.
confiteor; dimitte libens et parce fatenti.
omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer
quod merui; meliora favens largire precanti
940dona animae quandoque meae, cum corporis huius
liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle,
ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu
heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora
clauserit hos orbes, et conclamata iacebit
945materies oculisque suis mens nuda fruetur,
ne cernat truculentum aliquem de gente latronum
inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci
terribilem, qui me maculosum aspergine morum
in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem
950inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque
quadrantem minimum damnosae debita vitae,
multa in thensauris Patris est habitatio, Christe,
disparibus discreta locis, non posco beata
in regione domum; sint illic casta virorum
955agmina, pulvereum quae dedignantia censum
divitias petiere tuas, sit flore perenni
candida virginitas animum castrata recisum.
at mihi Tartarei satis est si nulla ministri
occurrat facies, avidae nec flamma gehennae [p. 272]
960devoret hanc animam mersam fornacibus imis.
esto, cavernoso, quia sic pro labe necesse est
corporea, tristis me sorbeat ignis Averno:
saltem mitificos incendia lenta vapores
exhalent aestuque calor languente tepescat;
965lux inmensa alios et tempora vincta coronis
glorificent: me poena levis clementer adurat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: