previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu
dogmata catholicam maculent male prodita linguam,
ille Patrem pellens solio detrudit in artum
corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
5obiectare neci duroque adfigere ligno.
passibilisne Deus? cuius species et imago
nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
Ioannis magni celebris sententia praesto est,
10haud umquam testata Deum potuisse videri.
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo [p. 122]
eminus ardentis penetravit acumine visus,
qui se forma hominis non induit, et Deitatis
inmensum adsumpto non temperat ore modove.
15aut evangelici pietas spernenda libelli
iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati
vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit,
humanis aliquando oculis concurrere promptum,
20quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco
umentique acie potuit nebulosus adire,
quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est,
quod de Patre micans se praestitit inspiciendum
25per species quas possit homo conprendere visu.
nam mera maiestas est infinita, nec intrat
obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
hoc vidit princeps generosi seminis Abram,
iam tunc dignati terras invisere Christi
30hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram.
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob,
ipse dator legis divinae accedere coram
iussus, amicitiae conlato qui stetit ore
comminus et sacris coniunxit verba loquellis,
35carnis in effigie Christum se cernere sensit.
sed maiora petens animum per vota tetendit
inconcessa homini, plusquam mortale laborans
ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum,
denique post multi sermonis mutua, postque
40conspectum praesentis Eri et consortia longa, [p. 124]
quaesoaitut liceat te nune, Deus optime, nosse.’
respondit Dominusmea, non me, eernere iustis
posteriora dabo.’ quid apertius, absque aliena
quam sumat faeie verbum non posse videri,
45posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso
terrenis oeulis habitu se ostendere nostro,
saepe et in angelieas vel mortales moderatum
induci species, queat ut sub imagine eerni?
hoc verbum est quod vibratum Patris ore benigno
50sumpsit virgineo fragilem de corpore formam.
inde figura hominis nondum sub carne Moysi
obieeta effigiem nostri signaverat oris,
quod quandoque Deus verbi virtute eoactum
sumpturus corpus faciem referebat eandem.
55sed tamen et sentam visa est excita cremare
flamma rubum. Deus in spinis volitabat aeutis,
vulnificasque eomas innoxius ignis agebat,
esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus
spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis
60et peccata malis hirsuta doloribus inplent.
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis
luxuriam virgis inhonesto effundere suco
coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
cernere erat steriles subito splendescere frondes,
65accensisque eitum foliis magno inpete late
conlucere Deum, nec spinea laedere texta,
lambere sanguineos fructus et poma eruenta,
stringere mortiferi vitalia germina ligni,
quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae, [p. 126]
70quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum,
lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis,
qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis
75creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,
qui negat intuitu fontem Deitatis adiri,
credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons
visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non
80innatus cerni potis est: latet os Patris illud
unde Deus qui visibilem se praestitit olim,
tale aliquid formans in sese quale secuta est
passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis
est inpassibilis, quoniam natura superni
85ignis ad horrificas nescit descendere poenas,
nec capit humanis angoribus excruciari,
pura, serena, micans, liquido praelibera motu,
subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,
cui non principium de tempore, sed super omne
90tempus et ante diem maiestas cum Patre summo,
immo animus Patris et ratio, via consiliorum,
quae non facta manu nec voce creata iubentis
protulit imperium patrio ructata profundo,
hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
95aspergunt, alapis non vexat palma relisis,
nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans [p. 128]
enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
100ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
desertum iacuisse thronum contenditis illo
tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
105ipse puellari conceptus sanguine crevit?
ipse verecundae distendit virginis alvum?
et iam falsiloqua est divini pagina libri,
quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur.
110fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps
adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli
est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est,
nec mundana inter radiavit lumina coram.
verbum conspicuum misit, missumque recepit
115cum voluit: verbo praestrinxit viscera purae
virginis, et verbo struxit puerilia membra,
ipse quidem in terris virtute et numine praesens
semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla
maiestate Patris; nusquam est genitor Deus absens,
120per verbum sed semper adest; atque inde Philippo
Christus aittanto tecum iam tempore versor,
et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?’
est invisibilis donum Patris edere natum
visibilem, per quem valeat Pater ipse videri,
125nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis [p. 130]
caecorum; caecos loquor, atra socordia quorum
corde tenebroso verum perpendere nescit,
quem si perspicuum mortalibus infitiaris,
fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus
130innocuas inter flammas procul exspatiantem,
calcantem rapidos inadustis fratribus ignes,
nempe aito proceres, tris vasta incendia anhelis
accepere viros fornacibus; additus unus
ecce vaporiferos ridens intersecat ignes.
135Filius ille Dei est; fateorque et victus adoro.
inrisas removete faces, taedasque tepentes
subtrahite; friget succensi sulpuris ardor.
Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum,
quem video, Deus ipse, Dei certissima proles,
140imperat inmensis ardoribus et domat iras,
insultans famulante rogo, piceosque furores
conprimit et rabiem flammarum algescere cogit,
barbaricos calida aura sinus non tangere iussa
praeterit et tenues stridens transcurrit amictus,
145ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras,
ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro.’
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus,
organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.
stulta superstitio tacuit, vox festa quievit,
150quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.
carmina sanctorum resonant iam sola virorum
triplice concentu regem laudantia caeli,
qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit, [p. 132]
ignibus et mediis securos texit alumnos.
155semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis
descendit servando homini, mortalia semper
admiscenda sibi proprio curavit amore,
ut socianda caro Dominoque inplenda perenni,
degenerem vitam quae tunc animalis agebat,
160exemplo mutaret eri, similesque per artus 1
cernere consortem terreni adsuesceret oris,
participemque suum visu velut obside nosse,
et consanguineo paulatim accedere Christo.
ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum
165transtulit ad superi naturam seminis, ipsum
infundendo Deum mortalia vivificantem.
nunc nova materies solidata intercute flatu,
materies sed nostra tamen, de virgine tracta,
exuit antiquae conrupta exordia vitae,
170inmortale bonum proprio spiramine sumens,
filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis,
iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum.
nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat
Filius, et nostri mediator et omnipotentis.
175denique concludam brevis ut conpendia summae:
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
depositorque Patris Natique insane negator,
180nonne Patrem violas dum Natum scire recusas? [p. 134]
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet,
nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas,
sed fortasse velis patriae pietatis honore
despoliare Deum, contentus nomine nudo,
185quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
ecquis in idolio recubans inter sacra mille
ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
non putat esse deum summum et super omnia solum?
quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
190portentisque aliis fumantes consecret aras,
attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
constituit ius omne deo, cui serviat ingens
virtutum ratio variis instructa ministris,
quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
195quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem
latrantemque throno caeli praeponat Anubem?
nemo Cloacinae aut Eponae super astra deabus
dat solium, quamvis olidam persolvat acerram
sacrilegisque molam manibus rimetur et exta.
200consule barbati deliramenta Platonis,
consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos
texit Aristoteles torta vertigine nervos,
hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error
circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
205gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se
dignetur praestare deus morientibus aequum, [p. 136]
cum ventum tamen ad normam rationis et artis,
turbidulos sensus et litigiosa fragosis
argumenta modis concludunt numen in unum,
210cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda
volvatur, serventque suos vaga sidera cursus,
non recipit natura hominis, modo quadrupes ille
non sit, et erecto spectet caelestia vultu,
non recipit neget ut regimen pollere supremum,
215istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex,
semifer et Scottus sentit, cane milite peior,
sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis
vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram,
quique voluminibus vatum cruce teste probatis
220rimantes digitos costarum in vulnera cruda
mersimus, et manuum visu dubitante lacunas
scrutati aeternum regem cognovimus Iesum,
abiurare Deo titulum nomenque paternum
credimus esse nefas, qui regem protulit ex se,
225non regem populi Parthorum aut Romulidarum,
sed regem summae et mediae rationis et imae,
atque ideo rerum dominum et super omnia regem,
carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
defluit his gradibus rursusque revolvitur in se;
230est Deus, est et homo; fit mortuus et Deus idem est. [p. 138]
omnia percurrit naturae munia pronae,
ut sursum Patris in gremium replicata reportet
mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
235nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella
experti, heroum tandem intelleximus orsa
priscorum et viso patefacta oracula Christo,
haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
240appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam
Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
245nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum
scimus ab innato, vere Pater et sata vere
sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
250nascendi nova materies, ac se Deus ultro
ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc
Filius, auctore genitus quod sit Patre summo,
255summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar.
unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem [p. 140]
vim maiestatis patriae generosus haberet
Filius, idque Deus genitor, quod Filius, esset?
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum
260gignere, si fas est humanos tendere sensus
usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque
praevenit antiquos, et principium super ipsum
eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
cum sit difficilis via noscere principiorum
265semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam
ultra principium Deus egerit, aut quo pacto
ediderit verbum, quod principio caret omni?
hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem
non genitus genitor generaverit, unus
270et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum,
et conperpetuum retro Patris et Patre natum,
sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset
Filius, extendens nec se substantia tractim
produxit minuitque aliquid de numine pleno,
275dum mutata novum procudit portio Natum.
non convertibilis nec demutabilis umquam
est Deus aut gignendo aliquid sibi detrahit, atqui
totus et ex toto Deus est, de lumine lumen,
quando autem lumen sine lumine? quando refulgens
280lux fulgore caret? quando est ut proditus ignis
ignem deminuat? quando Pater et Deus et lux
non lucis Deus et Pater est? qui, si Pater olim
non fuit, et serum genuit post tempora Natum,
fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam
285plenus proficiat, qui non eget incremento.
et Deus et genitor lumenque et gloria semper [p. 142]
ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset,
sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum,
illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor,
290haec tu si dubitas Nati mysteria Christi,
perdite, catholica non es de plebe, sed unus
de grege turifero, venerator Deucalionum,
devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
quin potius scrutare Dei signacula in ipso
295fonte vetustatis, percurre scrinia primi
scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur,
fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix,
nec sago clangore loquax et stridula cornix
rem docuere Dei, sed coram proditus ipse,
300ipse Deus trepidum mortalem mitis amico
inbuit adloquio seque ac sua summa retexit,
nimirum meminit scriptor doctissimus illo
orbis principio non solum nec sine Christo
informasse Patrem facturae plasma novellae.
305fecitaitcondens hominem Deus, et dedit olli
ora Dei.’ quidnam est aliud quam diceresolus
non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,’
cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma?
Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
310condimur in faciem Domini bonitate paterna,
venturo in nostram faciem post saecula Christo,
possum multa sacris exempla excerpere libris, [p. 144]
ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
315esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.’
quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce
siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
Filius armatam Domini Patris ignibus iram
320spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque.
Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras,
audissent Dominum virtutum, qui pereuntes
venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis
325Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal
finxerat auriculasque suo spoliarat honore,
dux populi peccantis adest de monte corusci
luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo
incisas digito caeca ad tentoria defert,
330sed cadit in faciem plebs non visura profundae
legis in effigie scriptum per enigmata Christum,
infelix, quae luce oculos praestricta paventes
texerit et presso faciem velarit amictu!
at nos reiecto Christum velamine coram
335cernimus atque Deum vultu speculantur aperto,
nec sub lege gravi depressa fronte iacemus,
sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
heu, frondosa prius ramis felicibus arbos,
pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
340ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro [p. 146]
truncus et externi vestitur cortice libri,
iam miserere tui. non se silvestris olivi
surculus exultans alieno stipite iactat,
sed monet ut generis proprii memor unguine amaro
345contristare comas desuescas, stirpe nec imo
invideas missis in celsa cacumina virgis,
blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum
tam sollemne tibi est? quis tandem caeditur agnus
350anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis,
sed sacer in pecude. stultum est sic credere sacrum,
sanguine balantis summos contingere postes,
lascivire choris, similaginis azymon esse,
cum fermentati turgescant crimine mores,
355non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha,
legis et antiquae praeductis pingere sulcis
omne sacramentum retinet quod passio vera,
passio, quae nostram defendit sanguine frontem
corporeamque domum signato conlinit ore?
360hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1
haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
deque potestatis mundanae grandine densa
eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore
365creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe
haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus.
ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu, [p. 148]
posteritas carnis, carnaliter omnia cernens,
carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet
370interior; nec enim caelo lex carnea fluxit,
quam tu carne colis, sed Christo feta meamque
spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum
lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
375perspiciendum oculis et legis voce probandum?
nec solum legis; nam quae iam littera Christum
non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
laude referta novis celebrant miracula libris?
Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,
380pangit et Ausoniae facundia tertia linguae,
Pilatus iubet ignoransI, scriba, tripictis
digere versiculis quae sit subfixa potestas,
fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
385et venerata Deum percenseat aurea Roma.’
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
organa disparibus calamis quod consona miscent,
390aemula pastorum quod reddunt vocibus antra,
Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,
o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes [p. 150]
praesidiumque meum, requies o certa laborum,
395blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons,
castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
tam multas rerum voces elementaque tantae
nuntia laetitiae stolidas intrare per aures,
400audiat insanum bacchantis energima monstri,
quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
et credat miseranda suis. torquetur Apollo
nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi
ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae,
405quot laudata Dei resonant miracula Christi.
intonat antistes Dominifuge, callide serpens,
exue te membris, et spiras solve latentes,
mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
desine, Christus adest, humani corporis ultor:
410non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit.
pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.’
has inter voces medias Cyllenius ardens
eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes,
ecce Gerasenos legio ruit effera porcos,
415et post multiplices busti sub rupe catenas,
poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
clamarat, sed ab ore hominiscognoscimus, Iesu
nate Deo, nate sceptris et germine David,
quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas
420novimus, adventusque tui terrore iacemus.’
haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures?
pervenit, mentem sed non penetravit egenam
lucis, et a primis foribus disclusa refugit. [p. 152]
audiit adventum Domini, quem solis Hiberi
425vesper habet, roseos 1 et qui novus exeipit ortus.
laxavit Scythicas verbo penetrante pruinas
vox evangeliea, Hyreanas quoque fervida brumas
solvit, ut exutus glaeie iam mollior amnis
Caucasea de eote fluat Rhodopeius Hebrus,
430mansuevere Getae, feritasque eruenta Geloni
laete mero sitiens exsanguia poeula miscet
libatura saeros Christi de sanguine potus,
novit et Atlantis pridem plaga perfida Mauri
dedere crinitos ad Christi altaria reges,
435ex quo mortalem praestrinxit Spiritus alvum,
Spiritus ille Deus, Deus et se corpore matris
induit atque hominem de virginitate ereavit,
Delphica damnatis tacuerunt sortibus antra,
non tripodas eortina regit, 2 non spumat anhelus
440fata Sibyllinis fanaticus edita libris,
perdidit insanos mendax Dodona vapores,
mortua iam mutae lugent oracula Cumae,
nec responsa refert Libyeis in Syrtibus Hammon.
ipsa suis Christum Capitolia Romula maerent
445principibus lucere Deum, destructaque templa [p. 154]
imperio cecidisse ducum, iam purpura supplex
sternitur Aeneadae rectoris ad atria Christi,
vexillumque crucis summus dominator adorat.
principibus tamen e cunctis non defuit unus
450me puero, ut memini, ductor fortissimus armis,
conditor et legum, celeberrimus ore manuque,
consultor patriae, sed non consultor habendae
relligionis, amans ter centum milia divum.
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi,
455augustum caput ante pedes curvare Minervae
fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis
Herculis advolvi, genua incerare Dianae,
quin et Apollineo frontem submittere gypso
aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
460forte litans Hecaten placabat sanguine multo;
pontificum festis ferienda securibus illic
agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta
fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
iamque insertato reserarat viscera cultro
465vittatus de more senex manibusque cruentis
tractabat trepidas letali frigore fibras,
postremosque animae pulsus in corde tepenti
callidus interpres numeris et fine notabat:
cum subito exclamat media inter sacra sacerdos
470pallidusen quid ago? maius, rex optime, maius
numen nescio quod nostris intervenit aris
quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, [p. 156]
caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae,
accitas video longe dispergier umbras,
475territa Persephone vertit vestigia retro
extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello,
nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt
carmina, turbatos revocat nulla hostia manes,
nonne vides ut turibulis frigentibus ignis
480marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?
ecce Palatinus pateram retinere minister
non valet, elisa destillant balsama dextra,
flamen et ipse suas miratur vertice laurus
cedere, et incertum frustratur victima ferrum,
485nescio quis certe subrepsit Christicolarum
hic iuvenum; genus hoc hominum tremit infula et omne
pulvinar divum, lotus procul absit et unctus;
pulchra reformatis redeat Proserpina sacris.’
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum
490cerneret exerto minitantem fulmine Christum,
ipse quoque exanimis posito diademate princeps
pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus
chrismatis inscripto signaret tempora ligno,
qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
495armiger e cuneo puerorum flavicomantum,
purpurei custos lateris, deprenditur unus, [p. 158]
nec negat, et gemino gemmata hastilia ferro
proicit ac signum Christi se ferre fatetur.
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps
500marmoreum fugiens nullo comitante sacellum,
dum tremefacta cohors dominique oblita supinas
erigit ad caelum facies atque invocat Iesum,
iamne piget facti? iam paenitet? en tibi Christum,
infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens
505terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit,
gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem
possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam
conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit,
disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem
510vana superstitio lex et carnaliter acta
plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
destructone iacent Solomonia saxa metallo
aedificata manu? iacet illud nobile templum,
cur iacet? artificis quia dextra solubilis illud
515caemcntum struxit resolubile; iure solutum est
et iacet, in nihilum quoniam redit omne politum.
quod fieri recipit, recipit quandoque perire,
si nostrum contra quod sit vis discere templum,
est illud quod nemo opifex fabriliter aptans
520conposuit, quod nulla abies pinusve dolata
texuit, exciso quod numquam marmore crevit;
cuius onus nullis fultum sublime columnis
fornice curvato tenui super arte pependit,
sed verbo factum Domini; non voce sonora,
525sed verbo, quod semper erat. verbum caro factum est. [p. 160]
hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
expugnare volens flagris, cruce, felle petisti,
destructum iacuit poenis vexantibus: esto,
matris enim ex utero quod destrueretur habebat,
530sed quod morte brevi materna ex parte solutum est
maiestate Patris vivum lux tertia reddit,
vidisti angelicis comitatum coetibus alte
ire meum, cuius servor munimine, templum,
illius aeternae suspendunt culmina portae,
535ac per inacccssas scalarum gloria turres
tollitur et gradibus lucet via candida summis,
at tua congcstae tumulant holocausta ruinae,
quid mereare Titus docuit, docuere rapinis
Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes
540terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.
exibis vagus huc illuc fluitantibus errat
Iudaeus, postquam patria de sede revulsus
supplicium pro caede luit, Christique negati
sanguine respersus commissa piacula solvit,
545en quo priscorum virtus defluxit avorum!
ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres
nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem
suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae
credulitatis inest; Christum confessa triumphat
550gens infida prius, Christi sed victa negatrix
subditur imperio dominos sortita fideles. [p. 162]
Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori
instituunt media Christum ratione secuti,
hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum
555adfirmant non esse Deum; pietate fatentur,
maiestate negant: morum pro laude sacratum
concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
omne opus egregium, per quod sollertia pollens
emicat, ingenii est aut roboris: illud acuto
560corde viget, duris excellit viribus istud.
mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt
ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
haec nos in Domini virtute et laude perenni
non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae
565germinat, inmundum quod non de labe virili
sumit principium; tener illum seminat ignis,
non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas,
intactam thalami virtus divina puellam
sincero adflatu per viscera casta maritat;
570inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse
credatur Christus sic conditus, innuba virgo
nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
pubertas signata manet; gravis intus et extra
incolumis, florens de fertilitate pudica,
575iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
credere et angelicis aurem reserare loquellis? [p. 164]
ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
580credidit atque ideo concepit credula Christum;
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus
sub titubante fide refugo contemnit honore,
virginitas et prompta fides Christum bibit alvo
cordis et intactis condit paritura latebris,
585crede quod emissus solio Patris angelus infit.
vel, si concretus liquidam de sidere vocem
non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans
clamet anus credens et tandem sobrius audi.
mira fides! utero puer interceptus anili
590virgineum Dominum materno ex ore salutat,
primus et infantem non natus nuntiat infans
iam nostrum; 1 vagire sibi nam pusio nondum
norat et ora Deo reserabat garrula Christo,
promite secretos fatus; date, pandite librum,
595evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias.
percensere libet calamique revolvere sulcos,
sidereis quos illa notis manus aurea duxit,
ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,
dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
600gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum.
advenit promissa dies quam dixerat iste
adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste
haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,
edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit,
605estne Deus iam noster? homo versatur et adstat
nobiscum nomenque probat versumque vetustis
obscurum saeclis praesenti inluminat ore. [p. 166]
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous
lancibus auratis regalia fercula supplex
610virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro
nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra
attigit, inluxisse diem Iactantibus horis,
qua tener innupto penderet ab ubere Christus?
615vidimus huncaiuntpuerum per sidera ferri,
et super antiquos signorum ardescere tractus.’
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox
astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem,
contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum,
620cornibus infractis domitum mugire Iuvencum,
sidus et Hirquinum laceris marcescere villis,
labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae,
palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo
prodit amatores tacitos in fornice mundi,
625quique alii horrificis pendent in nubibus ignes
Luciferum timuere novum: rota lurida solis
haeret, et excidium sentit iam iamque futurum,
seque die medio velandum 1 tegmine glauco,
splendoremque poli periturum nocte diurna
630orbe repentinis caput obnubente tenebris.
hunc ego non cumulem myrrhaeque et turis et auri
muneribus? scio quem videam, quae dona rependam.
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique
inventus rex atque Deus moderatur utrumque
635naturae specimen, tumuloque inferna refringens [p. 168]
regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
caelum habitat, terris intervenit, abdita rumpit
Tartara, vera fides; Deus est, qui totus ubique est.
numquid vana viros aut mens aut lingua fefellit?
640numquid fortuitis frustrantia dona dederunt
casibus aut caeco votum sub honore dicarunt?
quae porro causa aut ratio submittere colla
ante pedes Mariae puerique crepundia parvi,
si tantum mortalis erat, nec summa potestas
645inplebat teneros divinis flatibus artus?
sed iam tolle magos, tus, aurum, myrrhea dona,
quae verum docuere Deum, praesepia, pannos,
matris adoratum gremium face sideris ardens:
ipsa Deum virtus factorum et mira loquantur,
650insanos video subito mitescere ventos
cum iubeat Christus, video luctantia magnis
aequora turbinibus tranquillo marmore tendi
imperio Christi, video calcatus eundem
cum patitur gurges tergum solidante liquore.
655ipse super fluidas plantis nitentibus undas
ambulat ac presso firmat vestigia fluctu,
increpat ipse notos, et flatibus otia mandat,
quis iubeat saevis aquilonibusite, silete
carceribus vestris amploque facessite ponto,’
660sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem?
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus
nimborum dominum tempestatumque potentem,
excitamque hiemem verrunt vidente sereno,
quis pelagi calcarit aquas? quis per vada glauca
665gressibus inpressis spatiatus triverit udum [p. 170]
non submersus iter, sola pendulus et pede sicco,
aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim
ore superfusus patrio volitabat in undis
nondum discretis nec certo litore elausis?
670sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se
mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.
quid diversa Dei memorem facta inclyta Christi?
altius inspecta quae,1 maiestate negator,
haud dubitans hominem, tute ipse fatebere numen.
675inlevit caecos oculos et lumina limo
reddidit umectam sacro sputamine terram
contrectans digitis: luteum medicamen operta
nox habuit, tenebras obducta uligo removit,
insuper ostendit quonam caligo lavacro
680expurganda foret, variis Siloa refundit
momentis latices, nec fluctum semper anhelat,
sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
agmina languentum sitiunt spem fontis avari,
membrorum maculas puro ablutura natatu.
685certatim interea roranti pumice raucas
exspectant scatebras et sicco margine pendent,
hoc limum iubet inpositum de fonte lavari
Christus et infusa vultum splendescere luce.
norat enim limo sese informasse figuram
690ante tenebrosam, proprii medicamen et oris
adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
nam sine divino Domini perflamine summi
arida terra fuit, nulli prius apta medellae:
sed postquam liquidus caelesti Spiritus ore
695virgineam respersit humum, medicabilis illa est.
inde trahit sucum lentoque umore salutem [p. 172]
inlinit, infunditque diem baptismate lota.
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis
seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis
700clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat,
auctorem lucis largitoremque dierum,
non dedignatum medicae purgamen aquai
corpore sub proprio monstrare errantibus aegris,
milibus ex multis paucissima quaeque retexam,
705summatim relegam totus quae non capit orbis.
quinque in deserto panes iubet et duo pisces
adponi in pastum populis, qui forte magistrum
non revocante fame stipabant undique saeptum,
inmemoresque cibi vicos, castella, macellum,
710oppida, mercatus et conciliabula et urbes
respuerant, largo contenti dogmate vesci,
multa virum strato fervent convivia faeno,
centenos simul accubitus iniere sodales,
seque per innumeras infundunt agmina mensas,
715pisciculisiam crede Deumsaturanda duobus
et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
fercula, bis senos micarum molibus inplent
post cenam cophinos; crudus conviva resudat
720congeriem ventris, gemit et sub fasce minister.
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem
condens ex nihilo nulla existente creavit [p. 174]
mundum materia? non sicut sculptor ab aeris
725rudere decoctam consuescit vivere massam,
sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
730incrementa modis auxerunt omnia plenis.
ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
exiguas rerum species elementaque mundi
ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
735crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
ac ne post hominum pastus calcata perirent,
neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
muribus in praedam nullo custode iacerent,
bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
740servarent gravidis procul ostentata canistris.
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
745quod, cum te Christus penitus nigrante profundo
inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
regna tenebrarum tenui distantia fine
coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
750in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille [p. 176]
amnis inexpletis volvens incendia ripis?
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
obice damnarant scopulis substructa cavatis,
stat Dominus nomenque ciet frigentis amici,
755nec mora, funereus revolutis rupibus horror
evomit exequias gradiente cadavere vivas,
solvite iam laetae redolentia vincla, sorores,
solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
nec de corporeo nidorem sordida tabo
760aura refert, oculos sanie stillante solutos
pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas
tincta rubore genas paulatim purpura vestit,
quis potuit fluidis animam suffundere membris?
nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae
765perflavit venam madidam, cui tabida glaeba
traxit sanguineos infecto umore colores.
o mors auritis iam mitis legibus, o mors
surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,
cui tantum de te licuit? convicta fatere
770esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum.
abde negatores Christi, nemo invidet, abde;
utere sorte tua blasphemis nocte tenendis
perpetua, plebem iustorum capta resolve,
qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
775ut verus summusque Deus mortalia gestet.
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore. [p. 178]
totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
780et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,
quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
Occurrit dubitans hic dissertator et illud
obicit, anne fides capit ut substantia flante
inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
785inferni petat ima poli barathroque coquatur?
crede animam non esse Deum, sed crede creatis
maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
790divinis, et plena Deo similisque creanti,
non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
sed factura Dei est; solus de corde Parentis
Filius emicuit; verus, verus 1 Deus ille.
conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset.
795ille coaeternus Patris est et semper in ipso,
nec factus sed natus habet quodcumque paternum est,
haec similis velut umbra Dei est. sic ipse locutus
factor, utroque hominem meditans de Agmine iunctim
aedificare sui similem; sed non habet umbra
800quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est,
atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
est similis saeclis quod non consumitur ullis,
quod sapiens iustique capax reginaque rerum [p. 180]
imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit,
805verborum morumque opifex instructaque mille
artibus et caelum sensu percurrere docta,
his animam similem sibi conditor effigiavit,
cetera dissimilem: quippe hanc conprendere promptum est,
quam modus et species determinat, at Deus ingens
810atque superfusus trans omnia nil habet in se
extremum, ut claudi valeat sensuve teneri,
inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima,
quam spatium non mensurabile tendit,
ergo animam factam, magno et factore minorem
815maioremque aliis atque omnibus imperitantem,
corruptela putris nascentem turbida carnis
concipit, ac membris tabentibus interfusam
participat de faece sua; fit mixta deinde
peccandi natura luto cum simplice flatu,
820sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore,
conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
825haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit,
nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
tunc etenim factam video, cum cordis amici
intravit germana domum limique recentis
hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
830illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis
non est plena Dei, tanto moderamine missa [p. 182]
quanto flans voluit flandi servare tenorem.
est inpossibile spectare profunda Sabaoth,
sed speculum Deitatis homo est: in corpore discas
835rem non corpoream sollers interprete Christo
qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat,
perspice quam varios fundamus ab ore vapores,
spiramus quotiens animae sufflabilis auras,
nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat,
840rorantes nebulas udis de faucibus efflans;
cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum
spiritus existit tenuis et sibilat aer.
adde et distinctum quem musica tibia flatum
concipit: aut ille est presso modulamine parcus,
845aut tumidum largo sublimat flamine bombum,
aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat,
aut exile trahens sonitus producit acutos,
aut murmur tenerum sublidit voce minuta,
haec cum te videas mortali in corpore posse,
850cur non aeternum potuisse infundere credas
qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens
efflavit fuditque modis, sit facta necesse est.
denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae
vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa.
855iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est
omnia, factura est; nam condita et aucta probatur,
collige de simili, sitne haec factura, creavit
nempe manus Domini corpus mortale lutumque
conposuit digitis, numquid manus articulatim
860est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues [p. 184]
claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?
ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est
humanis quae nota animis daret intellectum, 1
865ut per corpoream speciem plasmasse feratur
corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim
flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit
forma animae atque rudi factam se munere sensit.
870si non est factura manus caro nostra, nec oris
est factura anima, flatu et spiramine coepta
inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora
natalis profert, locus accipit; et locus ullus
quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
875et quod tam modicum est ut certa sede locetur
iam titubare potest; et quod titubaverit intra
naturam vitii est; vitiosum denique tristem
reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit
880quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat,
Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam
nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit,
quod quia praestatur meritis mentisque negatur,
absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae
885divinum summumque bonum de fonte perenni
nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, [p. 186]
et modo supplicium recipit, modo libera calcat,
miraris peccare animam, quae carne coactam
sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
890angelus, hospitium qui nescit adire caducum
cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est,
non genitus: quocumque modo sit factus, id unus
scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
solus labe caret peccati conditor orbis,
895ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus,
solus et exceptus tormentum admittere triste
inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
900quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
quae collata rudem fecit viviscere limum,
utpote de liquido naturae semine primos
accipiens habitus superoque expressa sereno,
905sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo,
suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
deque volutabris pretiosum polluit ignem,
dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
haec prima est natura animae, sic condita simplex
910decidit in vitium per sordida foedera carnis,
exim tincta malo peccamine principis Adae
infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
915vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
transfundi in subolem credatur fons animarum [p. 188]
sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
non animas animae pariunt, sed lege latent!
fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
920vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
quae quamvis infusa novum penetret nova semper
figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
inde secunda redit generatio et inde lavatur
925naturae inluvies, iterumque renaseimur intus
perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
quae quia materiam peccati ex fomite carnis
consociata trahit, nec non simul ipsa sodali
est incentivum peccaminis, inplicat ambas
930vindex poena reas peccantes mente sub una,
peccandique cremat socias cruciatibus aequis,
his crucibus Christus nos liberat incorruptae
matris et innocui gestator corporis unus.
naturam poenae expositam, sed non vitiorum
935naturam expositam contactibus induit Iesus,
atque ideo poenae nil debuit intemeratus,
fraude carens, omni culparum aspergine liber.1
quid Christi in membris peccati saeva satelles
poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset?
940nimirum cassis conatibus et sine nervis
conciderent steriles peccati fomite nullo.
mors alitur culpa; culpam qui non habet, ipso
pastus defectu mortem consumit inanem.
sie mors in Domini consumpta est corpore Christi,
945sic periit, solitum dum non habet arida pastum. [p. 190]
suspice quapropter solum inculpabile numen,
virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae
invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod
portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam
950et resecare Deo partem vel carpere tantum
numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram
prodere, quam tenues atomi conpage minuta
instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit
955adsimilis, fluxu nec se sustentat inani.
aërium Manichacus ait sine corpore vero
pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque
corporis effigiem, nil contrectabile habentem,
ac primum specta an deceat quidquam simulatum
960adsignare Deo, cuius mera gloria falsi
nil recipit, membris hic se fallacibus aptans
fingeret esse hominem ventosa subdolus arte,
mentitus totiens, cum diceretinveteratis
do veniam morbis, simul et peccata remitto:
965Filius est hominis, pestem qui pellere carnis
et scelerum nexus laxare ac solvere possit:
surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:
Filius hoc hominis iubeo?’ dignusne videtur
qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
970quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset
passurus, fido iam praescius ore monebat,
nonne fatebatur se cum virtute paterna [p. 192]
esse hominem verum? quod si non credo, fefellit,
si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris,
975omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid,
nec Deus est: mendum divinus non capit usus.
obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos
venerit, adsimulans aliud quam verus habebat,
obmutesce, furor; linguam, canis inprobe, morde
980ipse tuam, lacero consumens verba palato.
latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit,
qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque
corporeum Christum, per sex septena virorum
nomina descendens et venam sanguinis alti
985ex atavis longo texens per stemmata filo.
septimus hebdomadi venit superaddere sextae
hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum
cuncta remittentem contractibus inlaqueata
multimodis, hominemque hominis de morte levantem,
990inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
vir solus perfectus adest atque integer Iesus,
cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo
perficeret mortale genus virtute perenni.
hic ille est nobis qui septima sabbata conplet,
995ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat,
quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
curramus notis gradibus regumque sequamur
progeniem: Christum invenies de carne parentum
effluxisse hominum, qui sit de semine David,
1000stirpe recensita numerandus sanguinis heres.
quid? cum sanctiloquus revoluto germine Lucas [p. 194]
sursum versus agit seriem, scandente nepotis
corpore perque atavos cursum relegente vetustos,
septenos decies conscendit Christus in ortus
1005et duo (nam totidem doctores misit in orbem);
descensos nascendo gradus redeundo retexit
actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
inde parens Deitas recipit sua nostraque mixtim,
fitque Dei summi per Christum filius Adam.
1010restat ut aeriam fingas ab origine gentem,
aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem,
aërium David, magnorum corpora regum
aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum
aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
1015vanescat sanguis perflabilis, ossa liquescant
mollia, nervorum pereat textura volantum;
omne quod est gestum notus auferat inritus, aurae
dispergant tenues, sit fabula quod sumus omnes,
et quid agit Christus si me non suscipit? aut quem
1020liberat infirmum si dedignatur adire
carnis onus manuumque horret monumenta suarum?
indignumne putat luteum consciscere corpus,
qui non indignum quondam sibi credidit ipsum
pertrectare lutum, cum vas conponeret arvo
1025nondum viscereo, sed inertis glutine limi
inpressoque putres sub pollice duceret artus?
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri,
dignatur praepinguis humi conprendere mollem
divinis glaebam digitis, nec sordida censet [p. 196]
1030haerentis massae contagia, iusserat ut lux
confieret, facta est ut iusserat; omnia iussu
imperitante novas traxerunt edita formas:
solus homo emeruit Domini formabile dextra
os capere, et fabro Deitatis Agmine nasci,
1035quorsum igitur limo tanta indulgentia nostro
contigit, ut Domini manibus tractatus honora
arte sacer fieret, tactu iam nobilis ipso?
decrerat quoniam Christum Deus incorrupto
admiscere solo, sanctis quod fingere vellet
1040dignum habuit digitis et carum condere pignus.
destituit natura quidem destructa coactae
telluris formam, mortique obnoxia cessit:
sed natura Dei numquam solvenda caducam
tellurem nostro vitiatam primitus usu
1045esse suam voluit, ne iam vitiabilis esset.
Christus nostra caro est: mihi solvitur et mihi surgit;
solvor morte mea, Christi virtute resurgo.
cum moritur Christus, cum flebiliter tumulatur,
me video: e tumulo cum iam remeabilis adstat,
1050cerno Deum. si membrorum phantasma meorum est,
et phantasma Dei est; mendax in utroque necesse est
sit Christus, specie si Christus fallere novit.
si non verus homo est, quem mors hominem probat ipsa,
nec verus Deus est, operis quem gloria prodit
1055esse Deum. vel crede mori, vel adesse refelle,
et gemina verum Christum ratione negato.
nam quid magnificum, si non est mortuus Iesus,
et redit? illa Dei virtus memorabilis est, ut [p. 198]
occisus redeat superis surgatque sepultus.
1060quisque Deum Christum vult dicere, dicat eundem
esse hominem, ne maiestas sua fortia perdat.
Nosco meum in Christo corpus consurgere. quid me
desperare iubes? veniam quibus ille revenit
calcata de morte viis: quod credimus, hoc est.
1065et totus veniam; nec enim minor aut alius quam
nunc sum restituar. vultus, vigor et color idem,
qui modo vivit, erit, nec me vel dente vel ungue
fraudatum revomet patefacti fossa sepulcri.
qui iubet ut redeam, non reddet debile quidquam;
1070nam si debilitas redit, instauratio non est.
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit,
quod truncavit edax senium populante veterno,
omne revertenti reparata in membra redibit.
debet enim mors victa fidem, ne fraude sepulcri
1075reddat curtum aliquid, quamvis iam curta vorarit
corpora; debilitas tamen et violentia morbi
virtus mortis erat: reddet quod particulatim
sorbuerat quocumque modo, ne mortuus omnis
non redeat, si quid pleno de corpore desit,
1080pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet
cum Christo reditura Deo; nam vos gerit ille
et secum revocat, morbos ridete minaces,
inflictos casus contemnite, taetra sepulcra
despuite; exsurgens quo Christus provocat, ite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: