previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Burgundioni suo salutem.

Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur. nihil enim est durius, quam cum praesentes amici dividuntur communione langoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: itaque singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.

[2] sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse. me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.

[3] quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic senatoriae iuventutis contubernio mixtus erudirere. cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime nuper pronuntiantem quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur superbi, morabantur periti. sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus. hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus.

[4] Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo. hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum. sic est illud antiquum:


Roma tibi subito motibus ibit amor.

Et illud:

Sole medere pede, ede perede melos.

[5] Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.

[6] igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:


Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen
tempore consumptum iam cito deficiet.

Hoc si recurras, ita legitur:

Deficiet cito iam consumptum tempore flumen,
tramite decurrit quod modo praecipiti.

En habes versus, quorum syllabatim mirere rationem. ceterum pompam, quam non habent, non docebunt. sufficienter indicasse me suspicor quod tu requirendum existimasti.

[7] simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repeteris expedias. namque imminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam edideras, Caesaris Iulii. quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat. nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?

[8] sed tuis ceris haec reservamus. officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere. neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant, quamquam imperitis venia debetur; ceterum quisquis ita malus est, ut intelligat bene scripta nec tamen laudet, hunc boni intellegunt nec tamen laudant.

[9] Proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes audient cuncti, cuncti foventes, gaudiisque, quae facies recreatus, una fruemur. nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. non enim minus laudi feretur adulescentem vel, quod est pulchrius, paene adhuc puerum de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia quam litterarum. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: