previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Tonantio suo salutem.

Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest nec potest fallere.

[2] praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro.


Iam dudum teretes hendecasyllabos
attrito calamis pollice lusimus,
quos cantare magis pro choriambicis
excusso poteras mobilius pede;
5sed tu per Calabri tramitis aggerem
vis ut nostra dehinc cursitet orbita,
qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos
frenis flexit equos plectripotentibus,
dum metro quatitur chorda Glyconio,
10nec non Alcaico vel Pherecratio,
iuncto Lesbiaco sive anapaestico,
vernans per varii carminis eglogas,
verborum violis multicoloribus.
istud, da veniam, fingere vatibus
15priscis difficile est, difficile et mihi,
ut diversa sonans os epigrammata
nil crebras titubet propter epistulas,
quas cantu ac modulis luxuriantibus
lascivire vetat mascula dictio.
20istud vix Leo, rex Castalii chori,
vix, hunc qui sequitur, Lampridius queat,
declamans gemini pondere sub stili
coram discipulis Burdigalensibus.
hoc me teque decet: parce, precor, iocis;
25quaeso, pollicitam servet ad extimum
oratoris opus cura modestiam,
quo nil deterius, si fuerit simul
in primis rigidus, mollis in ultimis.

[3] Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inserviat. certe si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.

[4] sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad caenam conveniremus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora); quos undique urbium ascitos imperator in unam civitatem, invitator in unam cenam forte contraxerat.

[5] id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serietate dictare.


Age convocata pubes,
locus hora, mensa causa
iubet ut volumen istud,
quod et aure et ore discis,
5studiis in astra tollas.
Petrus est tibi legendus,
in utraque disciplina
satis institutus auctor.
celebremus ergo, fratres,
10pia festa litterarum.
peragat diem cadentem
dape, poculis, choreis
genialis apparatus.
Rutilum toreuma bysso
15rutilasque ferte blattas,
recoquente quas aeno
Meliboea fucat unda,
opulentet ut meraco
bibulum colore vellus.
20peregrina det supellex
Ctesiphontis ac Niphatis
iuga texta beluasque
rapidas vacante panno,
acuit quibus furorem
25bene ficta plaga cocco
iaculoque ceu forante
cruor incruentus exit;
ubi torvus et per artem
resupina flexus ora
30it equo reditque telo,
simulacra bestiarum
fugiens fugansque Parthus.
Nive pulchriora lina
gerat orbis atque lauris
35hederisque, pampinisque
viridantibus tegatur.
cytisos, crocos, amellos,
casias, ligustra, calthas
calathi ferant capaces,
40redolentibusque sertis
abacum torosque pingant.
manus uncta suco amomi
domet hispidos capillos
Arabumque messe pinguis
45petat alta tecta fumus.
veniente nocte nec non
numerosus erigatur
laquearibus coruscis
camerae in superna lychnus;
50oleumque nescientes
adipesque glutinosos
utero tumente fundant
opobalsamum lucernae.
Geruli caput plicantes
55anaglyptico metallo
epulas superbiores
umeris ferant onustis.
paterae, scyphi, lebetes
socient Falerna nardo
60tripodasque cantharosque
rosa sutilis coronet.
iuvat ire per corollas
alabastra ventilantes;
iuvat et vago rotatu
65dare fracta membra ludo,
simulare vel trementes
pede, veste, voce Bacchas.
bimari remittat urbe
thymelen palenque doctas
70tepidas ad officinas
citharistrias Corinthus,
digiti quibus canentes
pariter sonante lingua
vice pectinis fatigent
75animata fila pulsu.
Date et aera fistulata,
Satyris amica nudis;
date ravulos choraulas,
quibus antra per palati
80crepulis reflanda buccis
gemit aura tibialis.
date carminata socco,
date dicta sub cothurno,
date quicquid advocati,
85date quicquid et poetae
vario strepunt in actu:
Petrus haec et illa transit.
opus editum tenemus,
bimetra quod arte texens
90iter asperum viasque
labyrinthicas cucurrit.
sed in omnibus laborans
et ab omnibus probatus,
rapit hinc et inde palmam,
95per et ora docta fertur.
procul hinc et Hippocrenen
Aganippicosque fontes
et Apollinem canorum
comitantibus Camenis
100abigamus et Minervam
quasi praesulem canendi;
removete ficta fatu:
deus ista praestat unus.
Stupuit virum loquentem
105diadematis potestas,
toga, miles, ordo equester
populusque Romularis;
et adhuc sophos volutant
fora, templa, rura, castra.
110super haec fragorem alumno
Padus atque civitatum
dat amor Ligusticarum.
similis favor resultat
Rhodanitidas per urbes,
115imitabiturque Gallos
feritas Hibericorum.
nec in hoc moratus axe
cito ad arva perget euri
aquilonibusque et austris
120zephyrisque perferetur.

[6] Ecce, dum quaero quid cantes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset. proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: