previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius domino papae Fausto salutem.

Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es; cognosco vestrae partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis. idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum, ut epistula iniuncta nec negaretur scripta amicitiae nec subderetur lecta censurae.

[2] ista omittamus. mitti paginam copiosam denuo iubes. parere properanti adsunt vota, causae absunt. nam salutatio, nisi negotium aliquod activa deportet materia, succincta est; quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae sapientiae parum. unde ave dicto mox vale dicimus. orate pro nobis.

[3] sed bene est, bene est, quia chartulam iam iamque complicaturo res forte succurrit, de qua exprobranda si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia iudicabo. venisti, magister, in manus meas (nec exulto tantum, verum insulto), venisti, et quidem talis, qualem abhinc longo iamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito, quippe quo providente vel, si tamen hoc nimis abnuis, adquiescente sim tuis libris insalutatus hisque, quod multo est iniuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus.

[4] an verebare, ne tuis dictis invideremus? sed dei indultu vitio nulli minus addicimur; cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi. an supercilium tamquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? ecquaenam est cuiquam peritiae cervix tanta quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus prosequatur?

[5] an ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem? quod parum credo. an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire; quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis derogaturi? atqui praesule deo tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt.

[6] ‘ista quorsum?’ inquis. ecce iam pando, vel quid indagasse me gaudeam vel quid te celasse succenseam. legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes. igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.

[7] sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.

[8] quid multa? capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans. tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant. quibus lacrimis sane maduerimus mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse nec refert; quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis et spiritalis compotem praedae me domum rettuli.

[9] quaeris nunc, quid de manubiis meis iudicem; nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes; plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem. sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem. proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus.

[10] legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum. scripseras autem plurima ardenter plura pompose; simpliciter ista nec rustice; argute illa nec callide; gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.

[11] itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus nil in facundia ceterorum, nil in ingeniis facile perspexi iuxta politum. quae me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter iudico. denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris vox manus, motus pudor.

[12] artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti; quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.

[13] haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exerceris urbanis sive in abstrusis macerarere solitudinibus, haec Athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas. huic copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet ecclesiae Christi Platonis academiam militare teque nobilius philosophari; primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;

[14] tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.

[15] quin potius experietur, quisque conflixerit, Stoicos Cynicos Peripateticos haeresiarchas propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis. nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inhamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas acrium more medicorum, qui remedium contra venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt.

[16] sed hoc temporibus istis sub tuae tantum vel contemplatione conscientiae vel virtute doctrinae. nam quis aequali vestigia tua gressu sequatur, cui datum est soli loqui melius quam didiceris, vivere melius quam loquaris? quocirca merito te beatissimum boni omnes idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt, cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos iam dextra numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione, decedas te relicturus externis, tua proximis. memor nostri esse dignare, domine papa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: