previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Lampridio suo salutem.

Cum primum Burdigalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris florum margaritarum, quibus silentium meum culpas et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum tinnientes voce variata quasi tibiis multiforatilibus effundi. sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris: Satur est cum dicit Horatiuseuhoe.’

[2] quid multis? merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat. quicquid illud est, pareo tamen, idque non modo non coactus verum etiam spontaliter facio; tantum tu utcumque moderere Catonianum superciliosae frontis arbitrium. nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur; et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat. necdum enim quicquam de hereditate socruali vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui.

[3] interim tu videris, quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum; me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine. illud sane praeter iustitiam feceris, si in praesentiarum vicissim scripta quasi compares. ago laboriosum, agis ipse felicem; ago adhuc exulem, agis ipse iam civem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco et paria non impetro.

[4] quod si quopiam casu ineptias istas, quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum est modulatior clangor in poenis: similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies.

[5] his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat. neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.


Quid Cirrham vel Hyantias Camenas,
quid doctos Heliconidum liquores,
scalptos alitis hinnientis ictu,
nunc in carmina commovere temptas,
5 nostrae Lampridius decus Thaliae,
et me scribere sic subinde cogis,
ac si Delphica Delio tulissem
instrumenta tuo novusque Apollo
cortinam tripodas, chelyn pharetras,
10 arcus grypas agam duplaeque frondis
hinc bacas quatiam vel hinc corymbos?
tu iam, Tityre, rura post recepta
myrtos et platanona pervagatus
pulsas barbiton atque concinentes
15 ora et plectra tibi modos resultant,
chorda voce metro stupende psaltes:
nos istic positos semelque visos
bis iam menstrua luna conspicatur,
nec multum domino vacat vel ipsi,
20 dum responsa petit subactus orbis.
istic Saxona caerulum videmus
assuetum ante salo solum timere;
cuius verticis extimas per oras
non contenta suos tenere morsus
25 altat lammina marginem comarum,
et sic crinibus ad cutem recisis
decrescit caput additurque vultus.
hic tonso occipiti, senex Sygamber,
postquam victus es, elicis retrorsum
30 cervicem ad veterem novos capillos.
hic glaucis Herulus genis vagatur,
imos Oceani colens recessus
algoso prope concolor profundo.
hic Burgundio septipes frequenter
35 flexo poplite supplicat quietem.
istis Ostrogothus viget patronis
vicinosque premens subinde Chunos,
his quod subditur, hinc superbit illis.
hinc, Romane, tibi petis salutem,
40 et contra Scythicae plagae catervas,
si quos Parrhasis ursa fert tumultus,
Eorice, tuae manus rogantur,
ut Martem validus per inquilinum
defendat tenuem Garumna Thybrim.
45 ipse hic Parthicus Arsaces precatur,
aulae Susidis ut tenere culmen
possit foedere sub stipendiali.
nam quod partibus arma Bosphoranis
grandi hinc surgere sentit apparatu,
50 maestam Persida iam sonum ad duelli
ripa Euphratide vix putat tuendam;
qui cognata licet sibi astra fingens
Phoebaea tumeat propinquitate,
mortalem hic tamen implet obsecrando.
55 haec inter terimus moras inanes;
sed tu, Tityre, parce provocare;
nam non invideo magisque miror,
qui, dum nil mereor precesque frustra
impendo, Meliboeus esse coepi.

En carmen, quod recenseas otiabundus nostrumque sudorem ac pulverem spectans veluti iam coronatus auriga de podio. de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: