previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Lupo suo salutem.

Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio? unus te patrimonio populus, alter etiam matrimonio tenet; cumque hic origine, iste coniugio, melius illud, quod uterque iudicio. te tamen munere dei inter ista felicem, de quo diutius occupando possidendoque operae pretium est votiva populorum studia confligere!

[2] tu vero utrisque praesentiam tuam disposite vicissimque partitus nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium. et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt. unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum. pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.

[3] Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. hic me quondam, ut inter amicos ioca, Phoebum vocabat ipse a nobis vatis Odrysii nomine acceptus. quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi. puto hanc liberius offerri, quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem.


Dilectae nimis, et peculiari
Phoebus commonitorium Thaliae.
Paulum depositis, alumna, plectris
sparsam stringe comam virente vitta,
5et rugas tibi syrmatis profundi
succingant hederae expeditiores.
succos ferre cave nec, ut solebat,
laxo pes natet altus in coturno;
sed tales crepidas ligare cura,
10quales Harpalyce vel illa vinxit,
quae victos gladio procos cecidit.
perges sic melius volante saltu,
si vestigia fasceata nudi
per summum digiti regant citatis
15firmi ingressibus atque vinculorum
concurrentibus ansulis reflexa
ad crus per cameram catena surgat.
hoc pernix habitu meum memento
Orpheum visere, qui cotidiana
20saxa et robora corneasque fibras
mollit dulciloqua canorus arte;
Arpinas modo quem tonante lingua
ditat, nunc stilus aut Maronianus
aut quo tu Latium beas, Horati,
25Alcaeo melior lyristes ipso,
et nunc inflat epos tragoediarum,
nunc comoedia temperat iocosa,
nunc flammant satirae et tyrannicarum
declamatio controversiarum.
30dic: ‘Phoebus venit atque post veredos
remis velivolum quatit Garumnam;
occurras iubet, ante sed parato
actutum hospitio.’ Leontioque,
prisco Livia quem dat e senatu,
35dic: ‘iam nunc aderit.’ satis facetum et
solo nomine Rusticum videto.
sed si tecta negant ut occupata,
perge ad limina mox episcoporum,
sancti et Gallicini manu osculata
40tecti posce brevis vacationem,
ne, si destituor domo negata,
maerens ad madidas eam tabernas
et claudens geminas subinde nares
propter fumificas gemam culinas,
45qua serpylliferis olet catillis
bacas per geminas ruber botellus
ollarum aut nebulae vapore iuncto
fumant cum crepitantibus patellis,
hic cum festa dies ciere ravos
50cantus coeperit et voluptuosam
scurrarum querimoniam crepare,
tunc, tunc carmina digniora vobis
vinosi hospitis excitus Camena
plus illis ego barbarus susurrem.

[4] O necessitas abiecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi! ecce quo rerum volubilitatis humanae rota dicitur. amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret. namque crebro levibus ex causis, sed leviter, excitabatur, quod nilominus ego studebam sententiae ceterorum naturam potius persuadere quam vitium; adstruebamque meliora, quatenus in pectore viri iracundia materialiter regnans, quia naevo crudelitatis fuerat infecta, praetextu saltim severitatis emacularetur. praeterea etsi consilio fragilis, fide firmissimus erat; incautissimus, quia credulus; securissimus, quia non nocens. nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum; et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere convicium. difficilis aditu, cum facilis inspectu, et portandus quidem, sed portabilis.

[5] de reliquo, si orationes illius metiaris, acer rotundus, compositus excussus; si poemata, tener multimeter, argutus artifex erat. faciebat siquidem versus oppido exactos tam pedum mira quam figurarum varietate; hendecasyllabos lubricos et enodes; hexametros crepantes et cothurnatos; elegos vero nunc echoicos, nunc recurrentes, nunc per anadiplosin fine principiisque conexos.

[6] hic, ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae temporis loci qualitate variabat, idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus pulchris elucubratis. in materia controversiali fortis et lacertosus; in satirica sollicitus et mordax; in tragica saevus et flebilis; in comica urbanus multiformisque; in fescennina vernans verbis, aestuans votis; in bucolica vigilax parcus carminabundus; in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus.

[7] praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. in lyricis autem Flaccum secutus nunc ferebatur in iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico flexuosus, nunc in sapphico inflatus. quid plura? subtilis aptus instructus quaque mens stilum ferret eloquentissimus, prorsus ut eum iure censeres post Horatianos et Pindaricos cygnos gloriae pennis evolaturum.

[8] aleae ut sphaerae non iuxta deditus; nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad voluptatem. fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. scribebat assidue, quamquam frequentius scripturiret. legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.

[9] illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium, quod mathematicos quondam de vitae fine consuluit, urbium cives Africanarum, quorum, ut est regio, sic animus ardentior; qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.

[10] sed de his, si qua vel quoquo modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. interim ad praesens nil coniecturaliter gestum, nil per ambages, quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem et diu frustra tergiversantem tempus et qualitas praedictae mortis innexuit.

[11] nam domi pressus strangulatusque servorum manibus obstructo anhelitu gutture obstricto, ne dicam Lentuli Iugurthae atque Seiani, certe Numantini Scipionis exitu periit. haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum. nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto non statim signa vitae colligeret extortae?

[12] etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes et in obruto vultu non minora irae vestigia quam doloris. inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tamquam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset. sed protinus capto qui fuerat ipsius factionis fomes incentor antesignanus ceterisque complicibus oppressis seorsumque discussis criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit.

[13] atque utinam hunc finem, dum inconsulte fidens vana consultat, non meruisset excipere! nam quisque praesumpserit interdicta secreta vetita rimari, vereor huius modi hominem a catholicae fidei regulis exorbitaturum et effici dignum, in statum cuius respondeantur adversa, dum requiruntur inlicita. secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris. nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.

[14] longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui. tu interim, si quid istic cognitu dignum, citus indica, saltim ob hoc scribens, ut animum meum tristitudine gravem lectio levet. namque confuso pectori maeror, et quidem iure, plurimus erat, cum paginis ista committerem sola. neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu sermone consilio scribere loqui volvere libet. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: