previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sidonius Ruricio suo salutem.

Esse tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo. nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. et quamquam in epistula tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam, in sola materiae tamen electione peccasti, licet id ipsum praedicari possit in voto, quod videris errasse in iudicio. ingentes praeconiorum titulos moribus meis applicas; sed si pudoris nostri fecisses utcumque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat: ut vera laus ornat, ita falsa castigat.

[2] quo loci tamen si animum vestrum bene metior, super affectum, quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti. nam moris est eloquentibus viris ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus et illic stilum peritum quasi quendam fecundi pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum velut arida caespitis macri glaeba ieiunat. scaturrit mundus similibus exemplis: medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt, quae profecto delitescit, nisi ubi probetur invenerit.

[3] sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. Marcus Tullius in actionibus ceteris ceteros, pro Aulo Cluentio ipse se vicit. Marcus Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit. Gaius Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum rettulit, quam cum Marco Ulpio incomparabili principi comparabilem panegyricum dixit.

[4] sic et ipse fecisti, qui, dum vis exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam. quin potius supplicando meis medere languoribus neque per decipulum male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas. sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis quam perorare. vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: