previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

67. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia superabat? at egebas; [224] haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in columnas, in alienos1 insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus- tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo finitur2. At spondeis3 proximum illud. Nam in his, quibus ut pugiunculis4 uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius. [225] incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos5 in Corneliana secunda: O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim adhuc; deinde6 caesim: Diximus, rursus membratim: Tes- tis dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus membris, qua non potest esse brevior: Quem, quaeso7, nostrum fefellit ita vos esse facturos? [226] nec ullum genus est dicendi aut melius aut fortius quam8 binis aut [p. 2075] ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae9 variis clausulis interponit se raro numerosa comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sen- tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.

1 alienos L: alienis Rufinus: antis aenis Schütz

2 finitur L: finitum Rufinus

3 spondeis Ru- finus: spondius L

4 pugiunculis Rufinus: pungiunculis L faciet Rufinus: fecit F1: facit F2OPM

5 nos Rufinus: nostra L ('exspectares illa nostra' Sandys

6 dein Rufinus

7 quaeso vulg.: quasi L Quint. Rufinus

8 quam vulg.: om. L et Rufinus

9 quae Rufinus: quas L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: